zPsalterium TO-d-1

HEBDOMADA I
DOMINICA

Ad I Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Dirigátur, Dómine, orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo.

Psalmus 140 (141), 1-9
    
In periculis oratio

Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo (Ap 8, 4).

Dómine, clamávi ad te, ad me festína;*

inténde voci meæ, cum clamo ad te.

Dirigátur orátio mea
sicut incénsum in conspéctu tuo,*

elevátio mánuum meárum
ut sacrifícium vespertínum.

Pone, Dómine, custódiam ori meo*

et vigíliam ad óstium labiórum meórum.

Non declínes cor meum in verbum malítiæ*

ad machinándas machinatiónes in impietáte

cum homínibus operántibus iniquitátem;*

et non cómedam ex delíciis eórum.

Percútiat me iustus in misericórdia
et íncrepet me;†

óleum autem peccatóris
non impínguet caput meum,*

quóniam adhuc et orátio mea in malítiis eórum.

Deiécti in manus duras iúdicum eórum,*

áudient verba mea, quóniam suávia erant.

Sicut frusta dolántis et dirumpéntis in terra,*

dissipáta sunt ossa eórum ad fauces inférni.

Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei;*

ad te confúgi, non effúndas ánimam meam.

Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi,*

et a scándalis operántium iniquitátem.

Ant. Dirigátur, Dómine, orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo.

Ant. 2 Tu es refúgium meum, Dómine, pórtio mea in terra vivéntium.

Psalmus 141 (142)
    
Tu es refugium meum

Hæc omnia in Domino tempore passionis impleta sunt (S. Hilarius).

Voce mea ad Dóminum clamo,*

voce mea ad Dóminum déprecor;

effúndo in conspéctu eius
lamentatiónem meam,*

et tribulatiónem meam
ante ipsum pronúntio.

Cum déficit in me spíritus meus,*

tu nosti sémitas meas.

In via, qua ambulábam,*

abscondérunt láqueum mihi.

Considerábam ad déxteram et vidébam,*

et non erat qui cognósceret me.

Périit fuga a me,*

et non est qui requírat ánimam meam.

Clamávi ad te, Dómine;†

dixi: «Tu es refúgium meum,*

pórtio mea in terra vivéntium.

Inténde ad deprecatiónem meam,*

quia humiliátus sum nimis.

Líbera me a persequéntibus me,*

quia confortáti sunt super me.

Educ de custódia ánimam meam*

ad confiténdum nómini tuo;

me circúmdabunt iusti,*

cum retribúeris mihi».

Ant. Tu es refúgium meum, Dómine, pórtio mea in terra vivéntium.

Ant. 3 Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, propter quod et Deus exaltávit illum in sæcula.

Canticum  Phil 2, 6-11
    
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset,*

non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

sed semetípsum exinanívit
formam servi accípiens,†

in similitúdinem hóminum factus;*

et hábitu invéntus ut homo,

humiliávit semetípsum†

factus obœdiens usque ad mortem,*

mortem autem crucis.

Propter quod et Deus illum exaltávit†

et donávit illi nomen,*

quod est super omne nomen,

ut in nómine Iesu omne genu flectátur*

cæléstium et terréstrium et infernórum

et omnis lingua confiteátur:*

«Dóminus Iesus Christus!»,
in glóriam Dei Patris.

Ant. Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, propter quod et Deus exaltávit illum in sæcula.

Lectio brevis   Rom 11, 33-36

O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius! Quis enim cognóvit sensum Dómini? Aut quis consiliárius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipsum ómnia. Ipsi glória in sæcula. Amen.

Responsorium breve
R/.
Quam magnificáta sunt * Opera tua, Dómine. Quam.
V/. Omnia in sapiéntia fecísti. * Opera tua, Dómine. Glória Patri. Quam.

Ad Magnificat, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces (Vel)

Uni Deo, Patri et Fílio et Spirítui Sancto, glóriam dicéntes, humíliter deprecémur: Adésto pópulo tuo, Dómine.

Dómine sancte, Pater omnípotens, fac ut in terra nostra oriátur iustítia,
et sedébit pópulus tuus in pulchritúdine pacis.

Da plenitúdinem géntium in regnum tuum intráre,
et sic omnes pópuli salvi fient.

Præsta ut in tua pace cóniuges máneant et voluntáte,
atque in mútua semper caritáte vivant.

Remunerári dignáre, Dómine, omnes nobis bona faciéntes,
et vitam ætérnam da eis.

Odio et bellis perémptos réspice miserátus,
eos in cæléstem réquiem dignáre suscípere.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo salutári nostro, allelúia.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex auctore quodam II sæculi).

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum†

et in via peccatórum non stetit*

et in convéntu derisórum non sedit,

sed in lege Dómini volúntas eius,*

et in lege eius meditátur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum
plantátum secus decúrsus aquárum,*

quod fructum suum dabit in témpore suo;

et fólium eius non défluet,*

et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur.

Non sic ímpii, non sic,*

sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

Ideo non consúrgent ímpii in iudício*

neque peccatóres in concílio iustórum.

Quóniam novit Dóminus viam iustórum,*

et iter impiórum períbit.

Ant. Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27).

Quare fremuérunt gentes,*

et pópuli meditáti sunt inánia?

Astitérunt reges terræ,†

et príncipes convenérunt in unum*

advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

«Dirumpámus víncula eórum*

et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».

Qui hábitat in cælis, irridébit eos,*

Dóminus subsannábit eos.

Tunc loquétur ad eos in ira sua*

et in furóre suo conturbábit eos:

«Ego autem constítui regem meum*

super Sion, montem sanctum meum!».

Prædicábo decrétum eius.†

Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu;*

ego hódie génui te.

Póstula a me,
et dabo tibi gentes hereditátem tuam*

et possessiónem tuam términos terræ.

Reges eos in virga férrea*

et tamquam vas fíguli confrínges eos».

Et nunc, reges, intellégite;*

erudímini, qui iudicátis terram.

Servíte Dómino in timóre*

et exsultáte ei cum tremóre.

Apprehéndite disciplínam,†

ne quando irascátur, et pereátis de via,*

cum exárserit in brevi ira eius.

Beáti omnes,*

qui confídunt in eo.

Ant. Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quoniam Dominus suscepit eum (S. Irenæus).

Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me?*

Multi insúrgunt advérsum me,

multi dicunt ánimæ meæ:*

«Non est salus ipsi in Deo».

Tu autem, Dómine, protéctor meus es,*

glória mea et exáltans caput meum.

Voce mea ad Dóminum clamávi,*

et exaudívit me de monte sancto suo.

Ego obdormívi et soporátus sum,*

exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

Non timébo mília pópuli circumdántis me.*

Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus;

quóniam tu percussísti in maxíllam
omnes adversántes mihi,*

dentes peccatórum contrivísti.

Dómini est salus,*

et super pópulum tuum benedíctio tua.

Ant. Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V/. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R/. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.

Lectiones et oratio, ut in Proprio de Tempore.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Ad te de luce vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
    
Anima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu,*

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea,*

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa,†

sic in sancto appárui tibi,*

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas,*

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea*

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea,*

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum,*

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus,*

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhæsit ánima mea post te,*

me suscépit déxtera tua.

Ant. Ad te de luce vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam, allelúia.

Ant. 2 Tres ex uno ore clamábant in camíno ignis et psallébant: Benedíctus Deus, allelúia.

Canticum  Dan 3, 57-88. 56
    
Omnis creatura laudet Dominum

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino,*

laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Benedícite, cæli, Dómino,*

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes,
quæ super cælos sunt, Dómino,*

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino,*

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino,*

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino,*

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino,*

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino,*

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino,*

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum,*

laudet et superexáltet eum in sæcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino,*

benedícite, univérsa germinántia in terra,
Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino,*

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia
quæ movéntur in aquis, Dómino,*

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino,*

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino,*

laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino,*

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino,*

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino,*

laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Benedicámus
Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu;*

laudémus et superexaltémus eum in sæcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli*

et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur «Gloria Patri».

Ant. Tres ex uno ore clamábant in camíno ignis et psallébant: Benedíctus Deus, allelúia.

Ant. 3 Fílii Sion exsúltent in rege suo, allelúia.

Psalmus 149
    
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum;*

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum,*

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro,*

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo,*

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória,*

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum*

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus,*

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus*

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum:*

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Ant. Fílii Sion exsúltent in rege suo, allelúia.

Lectio brevis   Ap 7, 10b. 12

Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium breve
R/.
Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis. Christe.
V/. Qui sedes ad déxteram Patris. * Miserére nobis. Glória Patri. Christe.

Ad Benedictus, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces

Christum Dóminum, diem et solem nostrum, qui illúminat omnem hóminem, et qui nescit occásum, laudémus clamántes: O Dómine, vita et salus nostra!

Primítias huius diéi, síderum Creátor, a tua pietáte gratánter suscípimus.
Resurrectiónem tuam commemorámus.

Spíritus tuus bonus hódie nos tuum fácere dóceat beneplácitum,
et tua Sapiéntia dedúcat nos semper.

Magno cum gáudio cœtui dominicáli da nobis interésse,
in circúitu mensæ verbi et córporis tui.

Grátias agunt tibi ánimæ nostræ,
pro innúmeris benefíciis tuis.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Bonum est confúgere ad Dóminum; in sæculum misericórdia eius, allelúia.

Psalmus 117 (118)
    
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11).

I

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicat nunc domus Aaron,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicant nunc, qui timent Dóminum,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

De tribulatióne invocávi Dóminum,*

et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

Dóminus mecum,*

non timébo, quid fáciat mihi homo.

Dóminus mecum adiútor meus,*

et ego despíciam inimícos meos.

Bonum est confúgere ad Dóminum*

quam confídere in hómine.

Bonum est confúgere ad Dóminum*

quam confídere in princípibus.

Ant. Bonum est confúgere ad Dóminum; in sæculum misericórdia eius, allelúia.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, allelúia.

II

Omnes gentes circuiérunt me,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdántes circumdedérunt me,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdedérunt me sicut apes†

et exarsérunt sicut ignis in spinis,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Impelléntes impulérunt me, ut cáderem,*

et Dóminus adiúvit me.

Fortitúdo mea et laus mea Dóminus*

et factus est mihi in salútem.

Vox iubilatiónis et salútis*

in tabernáculis iustórum:

«Déxtera Dómini fecit virtútem!†

Déxtera Dómini exaltávit me;*

déxtera Dómini fecit virtútem!».

Non móriar, sed vivam*

et narrábo ópera Dómini.

Castígans castigávit me Dóminus*

et morti non trádidit me.

Ant. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, allelúia.

Ant. 3 Confitébor tibi, Dómine, quóniam exaudísti me, allelúia.

III

Aperíte mihi portas iustítiæ;*

ingréssus in eas confitébor Dómino.

Hæc porta Dómini;*

iusti intrábunt in eam.

Confitébor tibi, quóniam exaudísti me*

et factus es mihi in salútem.

Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes,*

hic factus est in caput ánguli;

a Dómino factum est istud*

et est mirábile in óculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dóminus:*

exsultémus et lætémur in ea.

O Dómine, salvum me fac;*

o Dómine, da prosperitátem!

Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.*

Benedícimus vobis de domo Dómini.

Deus Dóminus et illúxit nobis.*

Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis
usque ad córnua altáris.

Deus meus es tu, et confitébor tibi,*

Deus meus, et exaltábo te.

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Ant. Confitébor tibi, Dómine, quóniam exaudísti me, allelúia.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   1 Io 4, 16
Nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est, et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo manet.

V/. Inclína cor meum, Deus, in testimónia tua.
R/. In via tua vivífica me.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

(Ad II Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Gal 6, 7-8

Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.

V/. In ætérnum, Dómine, verbum tuum.
R/. In generatiónem et generatiónem véritas tua.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

(Ad II Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Cf. Gal 6, 9-10

Bonum faciámus infatigábiles, témpore enim suo metémus non deficiéntes. Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fídei.

V/. Clamávi in toto corde meo, exáudi me, Dómine.
R/. Iustificatiónes tuas servábo.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad II Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Virgam poténtiæ suæ emíttet Dóminus ex Sion, et regnábit in ætérnum, allelúia.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
    
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25).

Dixit Dóminus Dómino meo:*

«Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos*

scabéllum pedum tuórum».

Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion:*

domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum principátus in die virtútis tuæ,†

in splendóribus sanctis,*

ex útero ante lucíferum génui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum:*

«Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech».

Dóminus a dextris tuis,*

conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet,*

proptérea exaltábit caput.

Ant. Virgam poténtiæ suæ emíttet Dóminus ex Sion, et regnábit in ætérnum, allelúia.

Ant. 2 A fácie Dómini mota est terra, allelúia.

Psalmus 113 A (114)
    
Israel ex Ægypto liberatur

Cognoscite etiam vos exiisse ab Ægýpto, qui huic sæculo renuntiastis (S. Augustinus).

In éxitu Israel de Ægýpto,*

domus Iacob de pópulo bárbaro,

factus est Iuda sanctuárium eius,*

Israel potéstas eius.

Mare vidit et fugit,*

Iordánis convérsus est retrórsum;

montes saltavérunt ut aríetes,*

et colles sicut agni óvium.

Quid est tibi, mare, quod fugísti?*

Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?

Montes, quod saltástis sicut aríetes,*

et colles, sicut agni óvium?

A fácie Dómini contremísce, terra,*

a fácie Dei Iacob,

qui convértit petram in stagna aquárum*

et sílicem in fontes aquárum.

Ant. A fácie Dómini mota est terra, allelúia.

Ant. 3 Regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum  Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
    
De nuptiis Agni

Allelúia.

Salus et glória et virtus Deo nostro,*

(R/. Allelúia.)

quia vera et iusta iudícia eius.

R/. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius*

(R/. Allelúia.)

et qui timétis eum, pusílli et magni!

R/. Allelúia (allelúia).

Alléluia.

Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens.*

(R/. Allelúia.)

Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.

R/. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Quia venérunt núptiæ Agni,*

(R/. Allelúia.)

et uxor eius præparávit se.

R/. Allelúia (allelúia).

Ant. Regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia.

Lectio brevis   2 Cor 1, 3-4

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo.

Responsorium breve
R/.
Benedíctus es, Dómine, * In firmaménto cæli. Benedíctus.
V/. Et laudábilis et gloriósus in sæcula. * In firmaménto cæli. Glória Patri. Benedíctus.

Ad Magnificat, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces (Vel)

Christum Dóminum adorántes, qui est caput nostrum et cuius nos membra sumus, cum exsultatióne clamémus: Advéniat regnum tuum, Dómine.

Ecclésiam tuam, Salvátor noster, unitátis géneris humáni vivídius constítue sacraméntum,
et efficácius cunctis géntibus salútis mystérium.

Episcopórum collégio cum Papa nostro semper adésto,
iísque unitátis, caritátis pacísque dona largíre.

Fac ut árctius uniántur tibi divíno cápiti christiáni,
et regnum tuum testimónio vitæ procláment.

Pacem mundo præstáre dignéris,
ut secúritas et tranquíllitas ubíque floréscant.

Novíssimæ resurrectiónis glóriam concéde defúnctis,
et illórum nos beatitúdinis fac esse consórtes.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.