March

Die 4 martii

S. CASIMIRI

Memoria

De Communi sanctorum virorum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita sancti Casimíri ab auctóre fere æquáli conscrípta (Cap. 2-3: Acta Sanctorum Martii 1, 347-348)

Posuit thesaurum suum in præceptis Altissimi

Cáritas pæne incredíbilis, non ficta quidem, sed sincéra, qua erga omnipoténtem Deum illo Spíritu divíno fervébat, tam diffúsa erat in corde Casimíri, tam exundábat, ex intimóque péctore ita extérius effluébat in próximum, ut nihil ipsi iucúndius, nihil optátius esset, quam non solum própria erogáre, verum et seípsum totum Christi paupéribus peregrinísque valetudináriis, captívis et afflíctis homínibus dédere et elargíri.

Víduis, pupíllis, oppréssis, non modo tutor, non modo curátor, sed et pater filiúsque ac frater erat.

Hic profécto longam téxere históriam opus esset, si síngula dilectiónis et amóris summi ópera, quæ in eo erga Deum et hómines viguére, essent recensénda.

Quantum autem iustítiam colúerit, quantum amplexátus temperántiam fúerit, quanta prudéntia præditus, quantáve ánimi fortitúdine atque constántia fulciebátur, in ea potíssimum ætáte liberióre, qua præcípites et in malum suápte natúra hómines proni esse consuevére, vix dici aut excogitári potest.

Iustítiam in regno et subiéctis pópulis gubernándis patri cotídie suadébat. Et si quandóque per incúriam aut humánam imbecillitátem áliquid in regímine neglegebátur, regem modéste argúere nequáquam omísit.

Inopum et miserabílium hóminum causas æque ac suas tuebátur, complectebátur, propter quod páuperum defénsor a pópulo nuncupabátur. Nec, etsi regis fílius et sánguinis magnitúdine sublímis esset, cuíquam se quamtúmvis húmili et ínfimo hómini, tam conversándo quam loquéndo, diffícilem exhibébat.

Inter mites et páuperes spíritu, quorum est regnum cælórum, pótius quam inter claros et poténtes huius sæculi, habéri semper vóluit. Humáni fastígii dominátum nec ambívit nec oblátum a patre umquam accípere vóluit, métuens ne divitiárum acúleis, quas Dóminus noster Iesus Christus spinas appellávit, vulnerarétur ánimus aut terrenárum rerum contágio coinquinarétur.

Vírginem ad finem usque vixísse, virginémque postrémum diem clausísse, omnes et a cubículo et a secrétis eius, viri máximi et óptimi, quorum adhuc nonnúlli supérsunt, quibúsve intus et in cute ágnita illíus conversátio fúerat, assevérant et attestántur.

Responsorium   Sir 29, 14; 1 Tim 6, 11b
R/.
Pone thesáurum tuum in præcéptis Altíssimi, * Et próderit tibi magis quam aurum.
V/. Sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. * Et próderit.

Die 7 martii

SS. PERPETUÆ ET FELICITATIS, MARTYRUM

Memoria

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Narratióne martýrii sanctórum mártyrum Carthaginiénsium (Cap. 18. 20-21: edit. van Beek, Noviomagi, 1936, pp. 42. 46-52)

Vocati et electi in gloriam Domini

Illúxit dies victóriæ mártyrum, et processérunt de cárcere in amphitheátrum, quasi in cælum, hílares vultu, decóri, si forte gáudio pavéntes, non timóre.

Prior Perpétua iactáta est, et cóncidit in lumbos. Ita surréxit, et elísam Felicitátem cum vidísset, accéssit et manum ei trádidit et suscitávit illam. Et ambæ páriter stetérunt. Et pópuli durítia devícta, revocátæ sunt in portam Sanaviváriam. Illic Perpétua a quodam tunc catechúmeno, Rústico nómine, qui ei adhærébat, suscépta et quasi a somno expérgita (ádeo in spíritu et éxtasi fúerat), circumspícere cœpit; et stupéntibus ómnibus ait: “Quando prodúcimur ad vaccam illam néscio quam?”. Et cum audísset quod iam evénerat, non prius crédidit nisi quasdam notas vexatiónis in córpore et hábitu suo recognovísset. Exínde accersítum fratrem suum, et illum catechúmenum, allocúta est, dicens: “In fide state et ínvicem omnes dilígite, et passiónibus nostris ne scandalizémini”.

Item Sáturus in ália porta Pudéntem mílitem exhortabátur, dicens: “Ad summam certe, sicut præsúmpsi et prædíxi, nullam usque adhuc béstiam sensi. Et nunc de toto corde credas: ecce pródeo illo, et ab uno morsu leopárdi consúmmor”. Et statim in fine spectáculi leopárdo obiéctus, de uno morsu tanto perfúsus est sánguine, ut pópulus reverténti illi secúndi baptísmatis testimónium, reclamáverit: “Salvum lotum, salvum lotum”. Plane útique salvus erat qui hoc modo láverat.

Tunc Pudénti míliti: “Vale, inquit, et meménto fídei et mei; et hæc te non contúrbent, sed confírment”. Simúlque ánsulam de dígito eius pétiit, et vúlneri suo mersam réddidit ei hereditátem, pignus relínquens illi et memóriam sánguinis. Exínde iam exánimis prostérnitur cum céteris ad iugulatiónem sólito loco.

Et cum pópulus illos in médio postuláret, ut gládio penetránti in eórum córpore óculos suos cómites homicídii adiúngerent, ultro surrexérunt et se quo volébat pópulus transtulérunt, ante iam osculáti ínvicem, ut martýrium per sollémnia pacis consummárent.

Céteri quidem immóbiles et cum siléntio ferrum recepérunt: multo magis Sáturus, qui et prior ascénderat, prior réddidit spíritum; nam et Perpétuam sustinébat. Perpétua autem, ut áliquid dolóris gustáret, inter ossa compúncta exululávit, et errántem déxteram tirúnculi gladiatóris ipsa in iúgulum suum tránstulit. Fortásse tanta fémina áliter non potuísset occídi, quæ ab immúndo spíritu timebátur, nisi ipsa voluísset.

O fortíssimi ac beatíssimi mártyres! O vere vocáti et elécti in glóriam Dómini nostri Iesu Christi!

Responsorium   Rom 8, 34b-35. 37
R/.
Christus Iesus est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis. * Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio, an angústia, an persecútio, an fames, an núditas, an perículum, an gládius?
V/. In his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. * Quis.

Die 8 martii

S. IOANNIS A DEO, RELIGIOSI

De Communi sanctorum virorum: pro religiosis vel pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Ioánnis a Deo religiósi (Archiv. gen. Ord. Hospit., Quaderno: De las cartas..., ff. 23(v)-24(r); 27(rv): O. Marcos, Cartas y escritos de Nuestro Glorioso Padre San Juan de Dios, Madrid, 1935, pp. 18-19; 48-50)

Christus fidelis cuncta prævidet

Si Dei misericórdiam respicerémus, numquam, dum in nobis est potéstas, in bono faciéndo deficerémus; nam cum paupéribus, ex Dei amóre, quod ipse nobis tríbuit transférimus, centésimum in ætérna beatitúdine promíttit. O felix emoluméntum, o quæstus beátus! Quis huic mercatóri óptimo quidquid póssidet non donábit, cum negótium nostrum procúret, et brácchiis pansis flágitet, ut nos ad eum convertámur et peccáta nostra defleámus et caritáti serviámus in primis erga nos, dein erga próximos? Ut enim aqua ignem exstínguit, sic cáritas delet peccátum.

Tot namque páuperes huc véniunt, ut ipse sæpíssime mirer quo modo sustentári possint; sed Iesus Christus ómnia próvidet et omnes alit. Multi páuperes in domum Dei véniunt, quia urbs Granáta magna et frigidíssima est, nunc máxime témpore hiemáli. Plus centum et decem nunc hanc domum íncolunt infírmi, sani, fámuli, peregríni: cum enim hæc domus generális sit, ægros omnis géneris et condiciónis récipit: membris captos, mancos, leprósos, mutos, améntes, paralýticos, porriginósos et álios sénio conféctos et multos púeros, et ínsuper innúmeros peregrínos et viatóres, qui huc pervéniunt, et illis ignis et aqua et sal et vasa quibus cibos coquant præbéntur; et pro his ómnibus nullus est pecúniæ réditus, Christus tamen próvidet.

Itaque ære aliéno hic labóro, et sum captívus propter Iesum Christum. Et cum ita ære aliéno premar, ut sæpe domo exíre non áudeam propter débita quibus ténear, et cum vídeam tot páuperes fratres et próximos meos ultra vires pati, tantísque ærúmnis ópprimi sive in ánimo sive in córpore et néqueam eos leváre, ádmodum mæreo, sed Christo confído, novit enim cor meum. Ideo dico: Maledíctus homo, qui confídit in homínibus, et non in Christo tantum; ab homínibus enim seiúngeris, velis nolis; Christus tamen fidélis est et pérmanens, Christus namque cuncta prævidet. Ipsi iúgiter grátias agámus. Amen.

Responsorium   Cf. Is 58, 7-8
R/.
Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagos induc in domum; * Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.
R/. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. * Tunc.

Die 9 martii

S. FRANCISCÆ ROMANÆ, RELIGIOSÆ

De Communi sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita sanctæ Francíscæ Románæ a María Magdaléna Anguillária præside Oblatárum Turris Speculórum conscrípta (Cap. 6-7: Acta Sanctorum Martii 2, *185-*187)

De patientia et caritate sanctæ Franciscæ

Non in extérnis tantum fortúnæ bonis probávit Francíscæ patiéntiam Deus, sed in ipso quoque illíus córpore múltiplex súmere vóluit experiméntum per morbos, quibus diutúrnis gravibúsque, ut dictum est dicetúrque deínceps, fuit exércita; sic tamen ut nullus impatiéntiæ motus in ea observátus sit umquam, nulla displicéntia alicúius obséquii quantúmvis inépte sibi exhíbiti.

Per filiórum, quos tenérrime diligébat, immatúra fúnera, constántiam suam Francísca probávit, ánimo semper tranquíllo divínæ sese voluntáti aptans et grátias agens in iis quæ accidébant. Pari constántia maledicórum ac sibi detrahéntium, deque ipsíus vivéndi modo male loquéntium linguas pértulit; ne mínimæ quidem aversiónis indícium ab iis demónstrans persónis, quas de se suísque rebus pérperam sentíre ac loqui nóverat; sed bonum pro malo reddens, solébat Deum pro ipsis contínuo deprecári.

Quóniam ipsam non elégerat Deus ut sibi soli sancta foret, sed ut colláta sibi divínitus dona in proximórum spiritálem ac corporálem salútem convérteret, tanta illam amabilitáte instrúxerat, ut cuicúmque ágere cum ipsa contigísset, is íllico sentíret illíus amóre æstimationéque captum se, atque ad omne ipsíus arbítrium fléxilem. Ea namque verbis suis divínæ virtútis efficácia ínerat, ut brevi sermóne afflíctis et ægris ánimis, solámen fáceret, inquiétos sedáret, mitigáret irátos, reconciliáret inimícos, inveteráta ódia rancorésque exstíngueret, et meditátam paratámque vindíctam sæpe sæpius impedíret, verbo uno ut frenásse hóminum quorumcúmque afféctus, et eos quocúmque vellet dúcere posse viderétur.

Quare ex omni parte recurrebátur ad Francíscam, velut ad asylum tutíssimum, nec ab ea quisquam nisi consolátus recedébat, quamvis líbere ipsa et peccáta reprehénderet, et quæ nóxia erant Deóque ingráta citra formídinem castigáret.

Grassabántur Romæ morbi várii, mortáles passim et pestíferi hábiti, in quibus non dubitávit sancta, spreto contagiónis perículo, exhibére víscera misericórdiæ erga míseros et opis índigos aliénæ; quos fácile repértos primum ad expiánda per compassiónem inducébat, sédulo deínde iuvábat ministério, amánter exhórtans ut de manu Dei hoc qualecúmque incómmodum libénter acceptárent, et pro eius amóre tolerárent, qui tam multa prior pro ipsis tulísset.

Non erat conténta iis, quos domi suæ collígere póterat, infírmis curándis Francísca; sed in suis illos mapálibus atque hospitálibus públicis requirébat, ibíque invéntis refovébat sitim, componébat lectos, obligábat úlcera; quæ quanto fœtentióra erant et magis stómacho suo contrária, tanto diligéntius accuratiúsque tractábat. Solébat étiam in Campum Sanctum iens cibos et delicatióra obsónia deférre secum, inter magis índigos distribuénda; domum autem revértens referébat detríta indusiórum frágmina et páuperes pannos immundítia plenos, quos diligénter elútos probéque resártos, tamquam ipsi Dómino suo servitúros, curióse complicábat atque inter odóres reponébat.

Per annos omníno trigínta hoc inserviéndi infírmis atque hospitálibus ministérium secúta Francísca est, dum scílicet in sui maríti domo esset, frequens ad hospitália Sanctæ Maríæ et Sanctæ Cæcíliæ in Transtíberim, ad áliud Sancti Spíritus in Sáxea, quartúmque in Campo Sancto. Et quóniam eiúsmodi contagiónum témpore non solum diffícile erat inveníre médicos, qui curárent córpora, sed étiam sacerdótes, qui necessáriam animábus medicínam fácerent; ipsa eos requirébat adducebátque ad tales, qui iam ad suscipiénda pæniténtiæ et eucharístiæ sacraménta dispósiti erant; quod ut pro arbítrio suo commódius fáceret, alébat suis impéndiis sacerdótem, qui ad prædícta accédens hospitália, præscríptos a se infírmos visitáret.

Responsorium   Cf. Rut 3, 10a. 11b; cf. Iudt 13, 19a
R/.
Benedícta es a Dómino; * Scit enim omnis pópulus mulíerem te esse virtútis.
V/. Nomen tuum Dóminus ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum. * Scit enim.