May 12-25

Die 12 maii

SS. NEREI ET ACHILLEI, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos (Ps 61, 4: CCL 39, 773-775)

Passiones Christi non in solo Christo

Unus homo cum cápite et córpore suo Iesus Christus, salvátor córporis, et membra córporis, duo in carne una, et in voce una et in passióne una; et cum transíerit iníquitas, in réquie una. Passiónes ítaque Christi non in solo Christo; immo passiónes Christi nónnisi in Christo.

Si enim Christum intéllegas caput et corpus, passiónes Christi nónnisi in Christo; si autem Christum intéllegas solum caput, passiónes Christi non in solo Christo. Si enim passiónes Christi in solo Christo, immo in solo cápite, unde dicit quoddam membrum eius Paulus apóstolus: Ut súppleam quæ desunt pressurárum Christi in carne mea?

Si ergo in membris Christi es, quicúmque homo, quisquis hæc audis, quisquis hæc nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es), quidquid páteris ab eis qui non sunt in membris Christi, déerat passiónibus Christi.

Ideo ádditur, quia déerat; mensúram imples, non superfúndis; tantum páteris, quantum ex passiónibus tuis inferéndum erat univérsæ passióni Christi, qui passus est in cápite nostro, et pátitur in membris suis, id est in nobis ipsis.

Ad commúnem hanc quasi rempúblicam nostram quisque pro módulo nostro exsólvimus quod debémus, et pro possessióne vírium nostrárum quasi cánonem passiónum inférimus. Pariatória plenária passiónum ómnium non erit, nisi cum sæculum finítum fúerit.

Nolíte ergo putáre, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutiónem iniquórum, étiam illos qui venérunt missi ante Dómini advéntum prænuntiáre Dómini advéntum, non pertinuísse ad membra Christi. Absit ut non pertíneat ad membra Christi, qui pértinet ad civitátem quæ regem habet Christum.

Tota ergo illa cívitas lóquitur, a sánguine Abel iusti usque ad sánguinem Zacharíæ. Inde et deínceps a sánguine Ioánnis per sánguinem Apostolórum, per sánguinem mártyrum, per sánguinem fidélium Christi, una cívitas lóquitur.

Responsorium   Ap 21, 4; 7, 16 (Is 49, 10)
R/.
Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis sanctórum; et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor, neque dolor, * Quia prima abiérunt.
V/. Non esúrient neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus. * Quia.

Eodem die 12 maii

S. PANCRATII, MARTYRIS

De Communi unius martyris.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo 17 in psalmum Qui habitat, 4, 6: Opera omnia 4, 489-491)

Cum ipso sum in tribulatione

Cum ipso sum in tribulatióne, ait Deus; et ego álium ínterim quam tribulatiónem requíram? Mihi adhærére Deo bonum est, non solum autem, sed et pónere in Dómino Deo spem meam, quia erípiam eum, inquit, et glorificábo eum.

Cum ipso sum in tribulatióne. Delíciæ, inquit, meæ esse cum fíliis hóminum. Emmánuel, nobíscum Deus. Descéndit, ut prope sit his qui tribuláto sunt corde, ut nobíscum sit in tribulatióne nostra. Erit autem quando rapiémur in núbibus óbviam Christo in áera, et sic semper cum Dómino érimus, si tamen curémus ínterim eum habére nobíscum, ut sit comes viæ, qui pátriæ rédditor est futúrus, immo qui tunc pátria, modo sit via.

Bonum mihi, Dómine, tribulári, dúmmodo ipse sis mecum, quam regnáre sine te, epulári sine te, sine te gloriári. Bonum mihi, Dómine, in tribulatióne magis amplécti te, in camíno habére te mecum, quam esse sine te vel in cælo, Quid enim mihi est in cælo, et a te quid vólui super terram? Aurum probat fornax, et viros iustos tentátio tribulatiónis. Ibi, ibi cum eis es, Dómine; ibi in tuo nómine congregátis médius astas, sicut olim cum tribus púeris.

Quid trepidámus, quid cunctámur, quid refúgimus hunc camínum? Sævit ignis, sed Dóminus nobíscum est in tribulatióne. Si Deus nobíscum, quis contra nos? Nihilóminus quoque si ille éripit, quis est qui rápiat de manu eius? quis est qui de manu eius possit erúere? Postrémo, si ille gloríficat, quisnam álius inglórium fáciet? Si ille gloríficat, quis humiliábit?

Longitúdine diérum replébo eum. Ac si maniféstius dicat: Scio quid desíderet, scio quid sítiat, quid sápiat ei. Non ei aurum vel argéntum sapit, non volúptas, non curiósitas, non dígnitas áliqua sæculáris. Omnia detriméntum facit, ómnia aspernátur et arbitrátur ut stércora. Exinanívit pénitus semetípsum, nec se ex his pátitur occupári, quibus novit se non posse repléri. Non ignórat ad cuius imáginem cónditus sit, cuius magnitúdinis capax sit, nec sústinet de módico créscere, ut de máximo minuátur.

Itaque longitúdine diérum replébo eum, quem nisi lux vera refícere, nisi ætérna implére non potest; síquidem nec longitúrnitas illa términum, nec cláritas illa occásum, nec satíetas illa fastídium habet.

Responsorium
R/.
Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V/. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus.

Die 14 maii

S. MATTHIÆ, APOSTOLI

Festum

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Hymnus

De Communi Ap. Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum (Hom. 3, 1. 2. 3: PG 60, 33-36. 38)

Ostende, Domine, quem elegeris

In diébus illis, surgens Petrus in médio discipulórum dixit. Utpote fervens, cui grex a Christo concréditus erat, atque ut primus in choro, primus semper sermónem ordítur: Viri fratres, opórtet elígere ex nobis. Multitúdini permíttit iudícium, simul eos, qui eligebántur, venerándos reddens, seque líberans ab invídia, quæ suboríri póterat. Nam hæc magna sæpe solent párere mala.

Quid ergo? an Petrum ipsum elígere non licébat? Licébat útique; sed ne viderétur ad grátiam fácere, ábstinet. Alióquin vero nondum Spíritus párticeps erat. Et statuérunt, inquit, duos, Ioseph, qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Iustus, et Matthíam. Non ipse illos státuit, sed omnes. Consílium vero ipse prótulit, osténdens non suum esse, sed iam olim in prophetía efférri. Itaque intérpres fuit, non præcéptor.

Opórtet ígitur, inquit, ex his viris qui nobíscum sunt congregáti. Vide, quómodo vult illos testes oculátos fuísse, etiámsi adventúrus esset Spíritus; áttamen magnam huius rei curam habébat.

Ex viris, inquit, qui nobíscum sunt congregáti, in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Iesus. Signíficat ipsos habitásse cum illo, nec simplíciter fuísse discípulos. Nimírum a princípio multi sequebántur eum. Vide ígitur quómodo dicat: Erat unus ex duóbus qui audíerant a Ioánne, et secúti sunt Iesum.

In omni témpore, inquit, quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Iesus, incípiens a baptísmate Ioánnis. Recte étenim, quæ prius gesta fúerant, nemo nóverat edóctus, sed a Spíritu didicérunt.

Usque in diem, inquit, qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis eius nobíscum fíeri unum ex istis. Non dixit, Ceterórum testem; sed: Testem resurrectiónis, tantum. Nam fide dígnior erat is, qui dícere póterat: Qui edébat, bibébat et crucifíxus est, is ipse resurréxit. Itaque neque prætériti, neque sequéntis témporis, neque signórum testem esse oportébat, sed resurrectiónis tantum. Illa namque manifésta et in confésso erant; resurréctio autem clam facta fúerat, hisque solis nota erat.

Et simul omnes precántur, dicéntes, Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde. Tu, non nos. Opportúne córdium cognitórem vocant: ab illo enim eléctio faciénda erat, non ab áliis. Sic confidénter loquebántur, quia oportébat omníno unum éligi. Neque dixérunt: Elige, sed osténde eléctum, — quem elégeris, inquit, — sciéntes ómnia a Deo prædefiníta esse. Et dedérunt sortes eis. Nondum enim se dignos esse putábant, qui ex sese ipsi fácerent electiónem, ídeo cúpiunt áliquo signo edocéri.

Responsorium   Act 1, 24. 25b. 26
R/.
Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, * Osténde quem elégeris accípere locum ministérii huius et apostolátus.
V/. Dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam, et annumerátus est cum úndecim apóstolis. * Osténde.

Hymnus Te Deum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi Ap. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Opórtet ex his viris, qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Iesus, testem resurrectiónis eius nobíscum fíeri unum ex istis.

Preces De Communi Apostolorum.

Ad Horam mediam

Antiphonæ et psalmi de feria currente. Lectio brevis de Communi Apostolorum. Oratio ut supra.

Ad Vesperas

De Communi Ap. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat.

Preces De Communi Apostolorum.

Die 18 maii

S. IOANNIS I, PAPÆ ET MARTYRIS

De Communi unius martyris vel pastorum: pro papis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Ioánnis de Avila presbýteri (Ep. ad amicos, 58: Opera omnia, edit. B.A.C. 1, 533-534)

Vita Iesu manifestetur in nobis

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra; ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita et per Christum abúndat consolátio nostra.

Verba sunt hæc beáti Pauli apóstoli. Ter virgis cæsus est, quínquies verbéribus, semel lapidátus, pro mórtuo derelíctus, ab omni génere hóminum persecutiónem passus, et ómnibus cruciátibus laboribúsque tortus, nec semel aut íterum, sed ut ipse álio loco ait: Semper nos in mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in nobis.

Et in ómnibus his ærúmnis non solum non admúrmurat nec quéritur de Deo, ut débiles solent; nec tristátur, ut suæ glóriæ et voluptátis amatóres fáciunt; nec flágitat Deum ut ab eis liberétur, ut qui ea ignórant ideóque illórum societátem rénuunt; nec parvi facit, ut qui ea parum æstimant; sed omni ignorántia et imbecillitáte posthábita, Deum in ipsis ærúmnis benedícit, gratésque refert Datóri quasi ut pro insígni benefício, se felícem exístimans, cum possit áliquid pati pro illíus honóre, qui tantas mirífice passus est ignomínias, ut nos ab ignomíniis, quibus peccáto obstrícti erámus, liberáret, et nos suo spíritu et adoptióne filiórum Dei decorávit atque honestávit; pignus et signum dedit gáudii cæléstis in se et per se.

O fratres mei ádmodum dilécti! Vestros óculos apériat Deus, ut videátis quot mercédes nobis cónferat in iis quæ mundus contémptum exístimat, et quómodo honóre decorémur in dedécore, cum glóriam Dei quærámus, et quanta glória nobis servétur ex afflictióne præsénti, et quam blanda, quam amíca, quam dúlcia brácchia nobis Deus tendat apérta, ut vulnerátos in suis prœliis recípiat, quod sine dúbio maiórem suppéditat dulcédinem omni melle, quod omnes labóres hic confícere possunt. Quod si sápimus, multum hæc brácchia desiderábimus; quis enim non desíderat eum qui totus et amábilis et desiderábilis est, nisi qui cuiúslibet desidérii est ignárus?

Si ergo illa gáudia vos deléctant eáque vidére et frui optátis, scitóte nullam esse viam pleniórem quam pati. Hæc est sémita, qua Christus omnésque sui iérunt. Ille angústam vocat, sed ea recte ducit ad vitam. Et ita ille docet ut, si ad eum perveníre optámus, viam, qua ipse proféctus est, sequámur. Non enim decet, cum Fílius Dei sémita ignomíniæ progrediátur, fílios hóminum vias honórum quærere, quia non est discípulus super magístrum, nec servus maior dómino suo.

Faxit Deus ut noster ánimus núllibi quiéscat, nec álium victum in hoc mundo quærat, nisi in labóribus ad crucem Dómini.

Responsorium   2 Cor 4, 11. 16
R/.
Semper nos qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum, * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
V/. Licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem. * Ut et vita.

Die 20 maii

S. BERNARDINI SENENSIS, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri (Sermo 49, De glorioso Nomine Iesu Christi, cap. 2: Opera omnia, 4, 505-506)

Nomen Iesu, splendor prædicantium

Nomen Iesu est splendor prædicántium, eo quod luminóso splendóre annuntiáre et audíre fáciat verbum suum. Et unde putas in toto orbe tanta et tam súbita atque fervens fídei lux, nisi de prædicáto Iesu? Nonne et huius nóminis luce ac sapóre Deus nos vocávit in admirábile lumen suum? Quibus illuminátis, et in lúmine isto vidéntibus lumen, mérito Apóstolus dicat: Erátis aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte.

Proínde hoc nomen declarári debet ut lúceat, non latére. Nec tamen in prædicatióne proférri debet corde sórdido vel ore pollúto, sed in vase recondéndum et proferéndum elécto.

Unde Dóminus de Apóstolo ait: Vas, inquit, electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel. Vas, inquit, electiónis, ubi liquor dulcíssimus venális expósitus, ut próvocet ad bibéndum, dum rútilat et splendéscit in vasis eléctis: ut portet, inquit, nomen meum.

Nam sicut igne succénso, purgátis agris, consúmitur aríditas et inutílitas véprium et spinárum, et sicut in ortu solárium radiórum, pulsis ténebris, látitant fures, noctívagi fossorésque domórum; sic lingua Pauli pópulis prædicánte, velut magno tonítruo perstrepénte, velut igne veheméntius irruénte, velut sole clárius oriénte, consumebátur infidélitas, disperíbat fálsitas, elucescébat véritas, ad instar ceræ veheméntis ignis incéndio liquefáctæ.

Nomen enim Iesu circumferébat verbis, epístolis, miráculis et exémplis. Laudábat enim nomen Iesu assídue et collaudábat illud in confessióne.

Hoc ínsuper nomen coram régibus et géntibus et fíliis Israel portábat Apóstolus tamquam lumen et illuminábat pátrias, et clamábat ubíque illud: Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus. Et monstrábat ómnibus lucérnam ardéntem atque lucéntem super candelábrum, annúntians in omni loco Iesum, et hunc crucifíxum.

Proínde Ecclésia, Christi sponsa, semper eius testimónio fulta, iúbilat cum Prophéta, dicens: Deus, docuísti me a iuventúte mea, et usque nunc pronuntiábo mirabília tua, scílicet semper. Prophéta quoque ad hoc exhortátur, dicens: Cantáte Dómino et benedícite nómini eius, annuntiáte de die in diem salutáre eius, id est Iesum salvatórem eius.

Responsorium   Sir 51, 15ab; Ps 9, 3
R/.
Laudábo nomen tuum assídue, * Et collaudábo illud in confessióne.
V/. Lætábor et exsultábo in te; psallam nómini tuo, Altíssime. * Et collaudábo.

Die 25 maii

S. BEDÆ VENERABILIS, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

De Communi doctorum Ecclesiæ vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola Cuthbérti de óbitu sancti Bedæ Venerábilis (Nn. 4-6: PL 90, 64-66)

Desidero Christum videre

Cum venísset tértia féria ante Ascensiónem Dómini, Beda cœpit veheméntius ægrotáre in anhélitu, et módicus tumor in pédibus appáruit. Totum autem illum diem docébat et hiláriter dictábat; et nonnúmquam inter ália dixit: «Díscite cum festinatióne, néscio quámdiu subsístam, et si post módicum tollat me Factor meus». Nobis autem videbátur quod suum éxitum bene sciret; et sic noctem in gratiárum actióne pérvigil duxit.

Mane illucescénte, id est, féria quarta, præcépit diligénter scribi quæ cœperámus; et hoc fécimus usque ad tértiam horam. A tértia autem hora ambulávimus cum relíquiis sanctórum, ut consuetúdo diéi illíus poscébat; unus vero erat ex nobis cum illo, qui dixit illi: «Adhuc, magíster dilectíssime, capítulum unum de libro, quem dictásti, deest; videtúrne tibi diffícile plus te interrogári?». At ille: «Fácile est, inquit, áccipe tuum cálamum et témpera, et festinánter scribe». Quod ille fecit.

Nona autem hora dixit mihi: «Quædam pretiósa in mea capsélla hábeo, id est, piper, orária et incénsa; curre velóciter, et presbýteros nostri monastérii adduc ad me, ut et ego munúscula, quália Deus donávit, illis distríbuam». Et præséntibus illis locútus est ad eos, unumquémque monens et óbsecrans pro ipso Missas celebráre, et oratiónes diligénter fácere, quod illi libénter spopondérunt.

Lugébant autem et flébant omnes, máxime quod díxerat quia æstimáret quod fáciem eius ámplius non multum in hoc sæculo essent visúri. Gaudébant autem de eo quod dixit: «Tempus est (si sic Factóri meo vidétur) ut revértar ad eum qui me fecit, qui me creávit, qui me, quando non eram, ex níhilo formávit. Multum tempus vixi, bene mihi pius iudex vitam meam prævídit: tempus resolutiónis meæ instat, quia cúpio dissólvi et esse cum Christo; étenim ánima mea desíderat regem meum Christum in decóre suo vidére». Sed et ália multa ad ædificatiónem nostram locútus, in lætítia diem usque ad vésperam duxit.

Et præfátus puer Wiberth adhuc dixit: «Magíster dilécte, adhuc una senténtia non est rescrípta». At ille: «Scribe, inquit, cito». Post módicum dixit puer: «Modo senténtia descrípta est». Ille autem: «Bene, ait, veritátem dixísti: consummátum est. Accipe caput meum in manus tuas, quia multum me deléctat sedére ex advérso loci sancti mei, in quo oráre solébam, ut et ego sedens Patrem meum invocáre possim».

Et sic in paviménto suæ cásulæ decántans: «Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto», cum Spíritum Sanctum nominásset, spíritum e córpore exhalávit últimum; atque (ut sine dúbio credéndum est) pro eo quod hic semper devotíssimus in Dei láudibus laboráverat, ad gáudia desideriórum cæléstium migrávit.

Responsorium
R/.
Cunctum tempus vitæ meæ in monastérii habitatióne péragens, omnem meditándis Scriptúris óperam dedi; atque inter observántiam disciplínæ reguláris et cotidiánam cantándi in ecclésia curam; * Semper aut díscere aut docére aut scríbere dulce hábui.
V/. Qui fécerit et docúerit, magnus vocábitur in regno cælórum. * Semper.

Eodem die 25 maii

S. GREGORII VII, PAPÆ

De Communi pastorum: pro papis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Gregórii papæ Séptimi (Ep. 64 extra Registrum: PL 148, 709-710)

Ecclesia libera, casta, catholica

Rogámus et obsecrámus in Dómino Iesu, qui nos sua morte redémit, ut tribulatiónes et angústias, quas pátimur ab inimícis christiánæ religiónis, cur et quáliter patiámur, diligénter investigándo intellegátis.

Ex qua enim dispositióne divína mater Ecclésia in throno apostólico me valde indígnum et, Deo teste, invítum collocávit, summópere procurávi ut sancta Ecclésia, sponsa Dei, dómina et mater nostra, ad próprium rédiens decus, líbera et casta et cathólica permanéret. Sed, quia hosti antíquo hæc omníno dísplicent, armávit contra nos membra sua, ut ómnia in contrárium vérteret.

Ideo in nos, immo in Apostólicam Sedem, tanta fecit, quanta fácere a témpore Constantíni Magni imperatóris nequívit. Nec valde mirum, quia quanto plus tempus appropínquat, tanto ámplius christiánam religiónem exstínguere decértat.

Nunc autem, fratres mei caríssimi, diligénter quæ vobis dico audíte. Omnes qui in toto orbe christiáno censéntur nómine et christiánam fidem vere cognóscunt, sciunt et credunt beátum Petrum, Apostolórum príncipem, esse ómnium christianórum patrem, et primum post Christum pastórem, sanctámque Románam Ecclésiam ómnium Ecclesiárum matrem et magístram.

Si ergo hoc créditis et indubitánter tenétis, rogo vos et præcípio ego, qualiscúmque frater et indígnus magíster vester, per omnipoténtem Deum adiuváte et succúrrite prædícto patri vestro et matri, si per eos absolutiónem ómnium peccatórum et benedictiónem atque grátiam in hoc sæculo et in futúro habére desiderátis.

Omnípotens Deus, a quo bona cuncta procédunt, mentem vestram semper illúminet eámque sua dilectióne ac próximi fecúndet, ut mereámini præfátum patrem vestrum et matrem certa devotióne debitóres vobis fácere, et ad eórum societátem sine verecúndia perveníre. Amen.

Responsorium   Sir 45, 3; Ps 77 (78), 70a. 71bc
R/.
Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, et ius dedit illi ad pópulum suum, * Et osténdit illi glóriam suam.
V/. Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. * Et osténdit.

Eodem die 25 maii

S. MARIÆ MAGDALENÆ DE’ PAZZI, VIRGINIS

De Communi virginum vel sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Scriptis de Revelatióne et de Probatióne sanctæ Maríæ Magdalénæ de’ Pazzi vírginis (Mss. III, 186. 264; IV, 716: Opere di S. M. Maddalena de’ Pazzi, Firenze, 1965, 4, pp. 200. 269; 6, p. 194)

Veni, Sancte Spiritus

Vere mirábile es, Verbum, in Spíritu Sancto, fáciens ut ille te in ánimam sic infúndat, ut cum Deo ipsa se coniúngat, Deum concípiat, Deum sápiat, nihil præter Deum degústet.

Et venit Spíritus Sanctus in ánimam, pretióso signátus eo sigíllo sánguinis Verbi seu occísi Agni; quin étiam idem sanguis íncitat illum ut véniat, quamquam Spíritus ipse se movet ac veníre desíderat.

Qui movens Spíritus in se est et Patris et Verbi substántia, atque ab esséntia proficíscitur Patris et a beneplácito Verbi, venítque tamquam fons in ánimam, quæ in eo submérgitur. Ac velut duo flúvii erumpéntes ita miscéntur ut minor suum amíttat nomen et maióris assúmat, eódem modo divínus hic Spíritus agit, cum in ánimam venit, ut se cum ea conglútinet. Opórtet autem ut ánima, quæ minor est, suum depérdat nomen ac Spirítui relínquat; quod fáciet, si ita in Spíritum se convérterit ut unum cum illo fiat.

Hic autem Spíritus, thesaurórum qui sunt in sinu Patris dispensátor et conciliórum custos quæ inter Patrem et Fílium fiunt, tam suáviter se in ánimam infúndit, ut non percipiátur atque magnitúdine ipse sua a paucis æstimétur.

Sua gravitáte se atque levitáte in ómnia loca movet quæ apta sint ac dispósita ad eum suscipiéndum. Frequénti sua loquéla summóque siléntio ab ómnibus audítur; dilectiónis ímpetu, immóbilis ipse et mobilíssimus, se ómnibus ínicit.

Non sistis, Sancte Spíritus, in immóbili Patre neque in Verbo, et es tamen semper in Patre, et in Verbo, et in temetípso, et in cunctis beátis spirítibus et creatúris. Necessárius es creatúræ propter sánguinem effúsum ab unigénito Verbo, quod ex amóris veheméntia se fecit creatúræ suæ necessárium. Quiéscis in creatúris, quæ ita se dispónunt, ut, tuórum communicatióne múnerum, própriam tui similitúdinem in se per puritátem recípiant. Quiéscis in illis, quæ in se suscípiunt sánguinis Verbi efféctum seque digna tui habitácula effíciunt.

Veni, Sancte Spíritus. Véniat únio Patris, beneplácitum Verbi. Tu, Spíritus veritátis, es præmium sanctórum, refrigérium animárum, lux tenebrárum, páuperum divítiæ, amántium thesáurus, esuriéntium satíetas, consolátio peregrinórum; tu dénique ille es, in quo omnes thesáuri continéntur.

Veni, qui descéndens in Maríam fecísti, ut carnem súmeret Verbum, atque in nobis operáre per grátiam quod in illa es per grátiam naturámque operátus.

Veni, qui es omnis castæ cogitatiónis aliméntum, fons omnis cleméntiæ, omnis puritátis cúmulus.

Veni, et in nobis absúme quicquid ímpedit ne nos absumámur in te.

Responsorium   1 Cor 2, 9-10a
R/.
Oculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit * Quæ præparávit Deus his qui díligunt illum.
V/. Nobis autem revelávit Deus per Spíritum, * Quæ præparávit.