14-20 AUGUSTI

Die 14 augusti

S. MAXIMILIANI MARIÆ KOLBE, PRESBYTERI ET MARTYRIS

Memoria

De Communi unius martyris, vel pastorum: pro presbyteris, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Maximiliáni Maríæ Kolbe (O. Joachim Roman Bar, O.F.M. Conv., ed., Wybór Pism, Warszawa 1973, 41-42; 226)

Apostolicus impendendus zelus in procuranda animarum salute et sanctificatione

Magno affícior gáudio, dilécte frater, ob flagrántem zelum qui ad promovéndam Dei glóriam te adúrget. Nostris enim tempóribus, non sine mœróre, vidémus epidémicum quemdam morbum, quem indifferentísmum vocant, nedum inter sæculáres sed et inter religiósos sodáles, váriis quidem formis propagári. At vero, cum Deus sit dignus infiníta glória, id primum ac potíssimum nobis máximam est, pro tenuitátis nostræ facultáte, eídem glóriam reférre etsi tantam quam a nobis ipse merétur, éxiles cum simus creatúræ, numquam tribúere valeámus.

Cum autem Dei glória in animárum salúte, quas Christus próprio sánguine redémit, quam máxime respléndeat, áltius ac præcípuum apostólicæ vitæ stúdium illud esto, quamplúrium animárum salútem immo et altiórem sanctificatiónem procuráre. Quæ vero in hunc finem áptior præsto sit via, scílicet ad divínam comparándam glóriam necnon plurimárum animárum sanctificatiónem, paucis dicam. Deus, qui infiníta sciéntia ac sapiéntia est, adeóque quid a nobis contínuo præstándum sit ut eius adaugeátur glória óptime novit, voluntátem suam nobis per suos in terris vices geréntes, ut plúrimum, maniféstat.

Est ítaque obœdiéntia, eáque sola, quæ nobis divínam voluntátem certo maniféstat. Póterit quidem supérior in errórem incúrrere, fíeri autem non póterit ut nos, obœdiéntiam sectántes, in errórem inducámur. Tunc tantum obœdiéndi darétur excéptio si supérior quídpiam præcíperet quod divínæ legis violatiónem, vel in mínimo, manifésto invólveret: quo in casu fidélis ipse Dei voluntátis intérpres non esset.

Deus isque solus infinítus, sapientíssimus, sanctíssimus, clementíssimus est Dóminus, Creátor et Pater noster, princípium et finis, sapiéntia et poténtia et amor, ómnia ipse Deus. Quidquid vero extra Deum invenítur, eátenus valet quátenus ad ipsum refértur, qui est rerum ómnium Cónditor hominúmque Redémptor, últimus totíus creatiónis finis. Ipse ítaque est, qui adorábilem suam voluntátem per suos in terris vices geréntes nobis maniféstat et nos ad se trahit, álias quoque ánimas per nos ad se tráhere ac perfectióre sibi caritáte coniúngere inténdens.

Vide, frater, quanta sit, per Dei misericórdiam, condiciónis nostræ dígnitas. Per obœdiéntiam, exiguitátis nostræ términos véluti transcéndimus, divinæque voluntáti conformámur, quæ infiníta sua sapiéntia ac prudéntia ad recte agéndum nos dírigit. Immo, eídem divínæ inhæréntes voluntáti, cui nulla res creáta resístere potest, cunctis fortióres effícimur.

Hæc est sapiéntiæ ac prudéntiæ sémita, hæc única via est, qua Deo summam glóriam reférre valeámus. Si ália et áptior via esset, eam Christus verbo exemplóque suo nobis profécto manifestásset. Sed diutúrnam eius in Názareth vitæ consuetúdinem divína Scriptúra iis perstrínxit verbis: Et erat súbditus illis, reliquúmque vitæ cursum sub obœdiéntiæ véluti signo nobis adumbrávit, passim osténdens eum in terras descendísse ut fáceret voluntátem Patris.

Diligámus ítaque, fratres, summópere diligámus cæléstem amantíssimum Patrem, sitque huius perféctæ caritátis arguméntum obœdiéntia nostra, tunc vel máxime exercénda cum própriæ voluntátis sacrifícium nobis postulétur. Nec enim sublimiórem librum nóvimus, quam Iesum Christum crucifíxum, ut in amóre Dei progrediámur.

Quæ ómnia expedítius per Vírginem Immaculátam obtinébimus, cui Deus benigníssimus suæ dispensatiónem misericórdiæ commísit. Nullum équidem dúbium, quin Maríæ volúntas ipsíssima Dei volúntas nobis sit. Cumque nosmetípsos eídem dedicámus, instruménta in eius mánibus, quemádmodum et ipsa in Dei mánibus, divínæ misericórdiæ effícimur. Sinámus ítaque nos ab ea dírigi, sinámus ab ea manudúci, simúsque sub eius ductu quiéti ac secúri: cuncta enim nobis ipsa prospíciet, cuncta providébit, córporis animíque necessitátibus prompta succúrret, difficultátes et angústias ipsa removébit.

Responsorium   Eph 5, 1-2; 6, 6b
R/.
Estóte imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi, et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis. * Oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.
V/. Ut servi Christi faciéntes voluntátem Dei ex ánimo. * Oblatiónem.

Ad Laudes matutinas

Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Past.

Ad Benedictus, ant. Magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem. Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum.

Preces de Com. Mart. vel Past.

Die 15 augusti

IN ASSUMPTIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Sollemnitas

Ad I Vesperas

Hymnus
    

Ant. 1 Ascéndit Christus super cælos, et præparávit suæ castíssimæ Matri immortalitátis locum, allelúia.

Psalmodia de Communi B. Mariæ V.

Ant. 2 Paradísi porta per Evam cunctis clausa est et per Maríam Vírginem íterum patefácta est, allelúia.

Ant. 3 Exaltáta est Virgo María super omnes cælos; veníte, omnes: magnificémus Christum regem, cuius regnum est ómnium sæculórum.

Lectio brevis   Rom 8, 30

Quos Deus prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

Responsorium breve
R/.
Assúmpta est María in cælum, * Gaudent ángeli. Assúmpta.
V/. Laudántes benedícunt Dóminum. * Gaudent ángeli. Glória Patri. Assúmpta.

Ad Magnificat, ant. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est, allelúia.

Preces

Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.

Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
et ómnibus salútem et pacem.

Qui Maríam plenam grátia fecísti,
lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.

Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui beátam Vírginem Maríam, eius humilitátem respíciens, ad hanc grátiam evexísti, ut Unigénitus tuus ex ipsa secúndum carnem nascerétur, et hodiérna die superexcellénti glória coronásti, eius nobis précibus concéde, ut, redemptiónis tuæ mystério salváti, a te exaltári mereámur. Per Dóminum.

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Veníte adorémus Regem regum, cuius hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Ant. 1 Surge, Virgo Regína, et, ætérno digna decóre, conscénde præclárum palátium Regis ætérni.

Psalmi de Communi B. Mariæ V.

Ant. 2 Elégit eam Deus et præelégit eam, in tabernáculo suo habitáre fecit eam.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.

V/. Beáta es, María, quæ credidísti Dómino.
R/. Perfécta sunt in te quæ dicta sunt tibi.

Lectio prior

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios 1, 16 — 2, 10

Deus consedere fecit nos in cælestibus in Christo Iesu

Fratres: Non cesso grátias agens pro vobis memóriam fáciens in oratiónibus meis ut Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det vobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis eius, quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis et quæ sit superéminens magnitúdo virtútis eius in nos, qui crédimus, secúndum operatiónem poténtiæ virtútis eius, quam operátus est in Christo súscitans illum a mórtuis et constitúens ad déxteram suam in cæléstibus supra omnem principátum et potestátem et virtútem et dominatiónem et omne nomen, quod nominátur, non solum in hoc sæculo sed et in futúro; et ómnia subiécit sub pédibus eius, et ipsum dedit caput supra ómnia ecclésiæ, quæ est corpus ipsíus, plenitúdo eius, qui ómnia in ómnibus adimplétur.

Et vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris, in quibus aliquándo ambulástis secúndum sæculum mundi huius, secúndum príncipem potestátis áeris, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiæ; in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in concupiscéntiis carnis nostræ faciéntes voluntátes carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii iræ sicut et céteri. Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo — grátia estis salváti — et conresuscitávit et consedére fecit in cæléstibus in Christo Iesu, ut osténderet in sæculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ in bonitáte super nos in Christo Iesu.

Grátia enim estis salváti per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: non ex opéribus, ut ne quis gloriétur. Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Iesu in ópera bona, quæ præparávit Deus, ut in illis ambulémus.

Responsorium
R/.
O quam pulchra et speciósa est María Virgo, quæ de hoc mundo migrávit ad Christum. * Inter choros sanctórum fulget sicut sol in virtúte cælésti.
V/. Gaudent ángeli, exsúltant archángeli in Vírgine María. * Inter.

Lectio altera

Ex Constitutióne Apostólica Munificentíssimus Deus Pii papæ Duodécimi (AAS 42 [1950], 760-762. 767-769)

Corpus tuum sanctum est atque prægloriosum

Sancti patres magníque doctóres in homilíis orationibúsque, quas festo die Deíparæ Assumptiónis ad pópulum habuére, de ea, útpote christifidélibus iam nota atque accépta, locúti sunt; eándem luculéntius declarárunt; eius sensum atque rem altióribus ratiónibus proposuére, id præsértim in clarióre collocántes luce, hoc festo non solúmmodo beátæ Vírginis Maríæ nullam hábitam esse exánimis córporis corruptiónem commemorári, sed eius étiam ex morte deportátum triúmphum, eiúsque cæléstem glorificatiónem, ad Unígenæ sui exémplum Iesu Christi.

Itaque sanctus Ioánnes Damascénus, qui præ céteris exímius tráditæ huius veritátis præco exstat, corpóream almæ Dei Matris Assumptiónem cum áliis eius dótibus ac privilégiis cómparans, hæc veheménti eloquéntia edícit: «Oportébat eam, quæ in partu illæsam serváverat virginitátem, suum corpus sine ulla corruptióne étiam post mortem conserváre. Oportébat eam, quæ Creatórem ut púerum in sinu gestáverat, in divínis tabernáculis commorári. Oportébat sponsam, quam Pater desponsáverat, in thálamis cæléstibus habitáre. Oportébat eam, quæ Fílium suum in cruce conspéxerat et, quem pariéndo effúgerat dolóris gládium, péctore excéperat, ipsum Patri considéntem contemplári. Oportébat Dei Matrem ea, quæ Fílii sunt, possidére et ab omni creatúra tamquam Dei Matrem et ancíllam éxcoli».

Sanctus Germánus Constantinopolitánus corpus Deíparæ Vírginis Maríæ incorrúptum fuísse et ad cælum evéctum non modo cum divína eius maternitáte consentáneum putábat, sed étiam cum peculiári sanctitáte eiúsdem virginális córporis: «Tu, secúndum quod scriptum est, in pulchritúdine appáres; et corpus tuum virginále totum sanctum est, totum castum, totum Dei domicílium; ita ut ex hoc étiam a resolutióne in púlverem deínceps sit aliénum; immutátum quidem, quátenus humánum, ad excélsam incorruptibilitátis vitam; idem vero vivum atque prægloriósum, incólume atque perféctæ vitæ párticeps».

Alius vero antiquíssimus scriptor assevérat: «Igitur ut gloriosíssima Mater Christi salvatóris nostri Dei, vitæ et immortalitátis largitóris, ab ipso vivificátur, in ætérnum concorpórea in incorruptibilitáte, qui illam a sepúlcro suscitávit et ad seípsum assúmpsit, ut ipse solus novit».

Hæc ómnia sanctórum patrum arguménta considerationésque sacris Lítteris, tamquam último fundaménto, nitúntur; quæ quidem almam Dei Matrem nobis véluti ante óculos propónunt divíno Fílio suo coniunctíssimam, eiúsque semper participántem sortem.

Máxime autem illud memorándum est, inde a sæculo secúndo, Maríam Vírginem a sanctis pátribus véluti novam Evam propóni novo Adæ, etsi subiéctam, arctíssime coniúnctam in certámine illo advérsus inferórum hostem, quod, quemádmodum in protoevangélio præsignificátur, ad pleníssimam deventúrum erat victóriam de peccáto ac de morte, quæ semper in géntium Apóstoli scriptis inter se copulántur. Quámobrem, sicut gloriósa Christi anástasis essentiális pars fuit ac postrémum huius victóriæ tropæum, ita beátæ Vírginis commúne cum Fílio suo certámen virgínei córporis glorificatióne concludéndum erat; ut enim idem Apóstolus ait: Cum mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória.

Idcírco augústa Dei Mater, Iesu Christo, inde ab omni æternitáte, uno eodémque decréto prædestinatiónis, arcáno modo coniúncta, immaculáta in suo concéptu, in divína maternitáte sua integérrima virgo, generósa divíni Redemptóris sócia, qui plenum de peccáto eiúsque consectáriis deportávit triúmphum, id tandem assecúta est, quasi suprémam suórum privilegiórum corónam, ut a sepúlcri corruptióne servarétur immúnis, utque, quemádmodum iam Fílius suus, devícta morte, córpore et ánima ad supérnam cæli glóriam eveherétur, ubi Regína refulgéret ad eiúsdem sui Fílii déxteram, immortális sæculórum Regis.

Responsorium
R/.
Ecce adest dies præclára, in qua Dei Génetrix Virgo cælos ascéndit; quam laudántes, omnes dícimus: * Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
V/. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima; quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster. * Benedícta.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quæsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Beáta es, María, quia per te mundi salus advénit; iam gloriósa gaudes ante Dóminum.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Exaltáta est Virgo María super choros angelórum; gáudeant omnes fidéles et benedícant Dóminum.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Nomen tuum ita magnificávit Dóminus, ut non recédat laus tua de ore hóminum.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Cf. Is 61, 10

Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Responsorium breve
R/.
Hódie María Virgo * Ad cælos ascéndit. Hódie.
V/. Et in ætérnum cum Christo triúmphat. * Ad cælos ascéndit. Glória Patri. Hódie.

Ad Benedictus, ant. Pulchra est et decóra fília Ierúsalem, quæ ascéndit sicut auróra consúrgens.

Preces

Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,
líbera nos a corruptióne peccáti.

Redémptor noster, qui Vírginem Maríam thálamum puríssimum habitatiónis tuæ et Spíritus Sancti fecísti sacrárium,
nos templum tui Spíritus fac perénne.

Rex regum, qui matrem tuam córpore et ánima tecum voluísti in cælum assúmptam,
fac ut quæ sursum sunt semper cogitémus.

Dómine cæli et terræ, qui Maríam regínam a dextris tuis astáre fecísti,
tríbue nos eiúsdem glóriæ meréri consórtium.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quæsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Quasi cedrus exaltáta es in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion, sancta Dei Génetrix.

Psalmi graduales Series I: loco psalmi 121 (122), dici potest 128 (129) -Tertia 2-.Si vero occurrat dominica, dicuntur psalmi de dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   Iudt 13, 17-18

Et obstúpuit omnis pópulus valde et inclinántes se adoravérunt Deum et dixérunt unánimes: Benedíctus es, Deus noster, qui ad níhilum redegísti inimícos pópuli tui in hodiérna die. Et dixit ad eam Ozias: Benedícta tu es, fília, a Deo excélso præ ómnibus muliéribus, quæ sunt super terram.

V/. Assúmpta est María in cælum, gaudent ángeli.
R/. Laudántes benedícunt Dóminum.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Cæli regínam, María, te iure fatémur, ex cuius thálamo procéssit iustítiæ sol.

Psalmi graduales Series II. Si vero occurrat dominica, dicuntur psalmide dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   Ap 12, 1

Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et super caput eius coróna stellárum duódecim.

V/. Exaltáta est sancta Dei Génetrix.
R/. Super choros angelórum ad cæléstia regna.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. Exaltáta est sancta Dei Génetrix super choros angelórum ad cæléstia regna.

Psalmi graduales Series III :loco psalmi 126 (127), dici potest 130 (131) -Nona 2-.Si vero occurrat dominica, dicuntur psalmide dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   2 Cor 5, 1

Scimus quóniam si terréstris domus nostra huius tabernáculi dissolvátur, ædificatiónem ex Deo habémus domum non manufáctam, ætérnam in cælis.

V/. María Virgo assúmpta est ad æthéreum thálamum.
R/. In quo Rex regum stelláto sedet sólio.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quæsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Christum.

Ad II Vesperas

Hymnus
    

Ant. 1 Assúmpta est María in cælum, gaudent ángeli, laudántes benedícunt Dóminum.

Psalmodia de Communi B. Mariæ V.

Ant. 2 María Virgo assúmpta est ad æthéreum thálamum, in quo Rex regum stelláto sedet sólio.

Ant. 3 Benedícta fília tu a Dómino, quia per te fructum vitæ communicávimus.

Lectio brevis   1 Cor 15, 22-23

Sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur. Unusquísque autem in suo órdine: primítiæ Christus; deínde hi, qui sunt Christi.

Responsorium breve
R/.
María Virgo exaltáta est * Super choros angelórum. María.
V/. Benedíctus Dóminus, qui exaltávit eam. * Super choros angelórum. Glória Patri. María.

Ad Magnificat, ant. Hódie María Virgo cælos ascéndit; gaudéte, quia cum Christo regnat in ætérnum.

Preces

Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.

Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
et ómnibus salútem et pacem.

Qui Maríam plenam grátia fecísti,
lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.

Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quæsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Dóminum.

Post Completorium convenienter dicitur ant. Ave, Regína cælórum.

Die 16 augusti

S. STEPHANI HUNGARIÆ

De Communi sanctorum virorum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Mónitis sancti Stéphani ad fílium (Cap. 1. 2. 10: PL 151, 1236-1237. 1242-1244)

Audi, fili mi, patris tui disciplinam

In primis præcípio, cónsulo, suádeo, fili caríssime, si regálem cupis honestáre corónam, ut fidem cathólicam et apostólicam tali diligéntia et custódia consérves, ut ómnibus tibi a Deo subiéctis exémplum præbeas, cunctíque ecclesiástici viri mérito te verum christiánæ professiónis nóminent virum, sine qua, pro certo scias, christiánus non díceris vel Ecclésiæ fílius. In regáli quidem palátio post fidem Ecclésia secúndum tenet locum, a cápite nostro, scílicet Christo, prius semináta; deínde per eius membra, útique Apóstolos sanctósque patres transplantáta et fírmiter ædificáta, atque per totum orbem diffúsa. Et quamvis semper novam páriat prolem, in certis tamen locis quasi antíqua habétur.

Hæc autem, fili caríssime, in nostra monarchía adhuc quasi iúvenis et novélla prædicátur; atque idcírco cautióribus evidentioribúsque eget custódibus; ne bonum, quod divína cleméntia nobis concéssit imméritis, per tuam desídiam et pigrítiam atque neglegéntiam destruátur et annihilétur.

Fili mi amabilíssime, dulcédo cordis mei, spes futúræ sóbolis, precor, iúbeo, ut per ómnia et in ómnibus pietáte fultus, non solum parentélæ et cognatióni, vel princípibus, sive dúcibus, sive divítibus, seu vicínis et íncolis sis propítius; verum étiam extráneis et cunctis ad te veniéntibus. Nam opus pietátis ad summam te ducit beatitúdinem. Sis miséricors ómnibus vim patiéntibus, semper illud Dómini in tuis præcórdiis habens exémplum: Misericórdiam volo et non sacrifícium. Pátiens esto ad omnes, non tantum poténtes, sed étiam potestáte caréntes.

Sis dénique fortis, ne te prospéritas nimis élevet, aut advérsitas deíciat. Sis quoque húmilis, ut Deus te altum fáciat, hic et in futúro. Sis vero modéstus, et ultra modum néminem púnias vel damnes. Sis mitis, ut numquam iustítiæ repúgnes. Sis honéstus, ut numquam alícui spontáneum ínferas dédecus. Sis pudícus, ut cunctos libídinis fœtóres, sicut stímulum mortis, evítes.

Hæc ómnia supérius libáta regálem compónunt corónam, sine quibus valet nullus hic regnáre, nec ad ætérnum pertíngere regnum.

Responsorium   Tob 4, 8; Sir 35, 11a. 12a
R/.
Quómodo habúeris, fac eleemósynam. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.
V/. In omni dato, hílarem fac vultum tuum; da Altíssimo secúndum datum eius. * Si tibi.

Die 19 augusti

S. IOANNIS EUDES, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Ioánnis Eudes presbýteri De admirábili corde Iesu (Lib. 1, 5: Opera omnia 6, 107. 113-115)

Fons salutis et veræ vitæ

Te rogo ut cógites Dóminum nostrum Iesum Christum tuum esse verum caput, et te unum ex eius membris. Ipse tibi est sicut membris caput; ómnia sua, tua sunt: spíritus, cor, corpus, ánima omnésque facultátes, quibus ómnibus tibi uténdum est quasi tibi própria sint ut, ei sérviens, eum laudes, ames et glorífices. Tu autem ipsi es sicut membrum cápiti, quaprópter veheménter ipse optat ómnibus tuis facultátibus uti, quasi eius sint, ad Patri serviéndum eúmque glorificándum.

At non tantum ipse tibi est, sed vult étiam in te esse, in te vivens et dóminans sicut caput vivit et regnat in suis membris. Vult autem ut quidquid in eo est vivat et dominétur in te: eius spíritus in tuo spíritu, eius cor in tuo corde, omnes facultátes eius ánimi in tui ánimi facultátibus, ita ut in te adimpleántur hæc verba: Glorificáte et portáte Deum in córpore vestro, et vita Iesu manifestétur in vobis. Nec tantum tu es Dei Fílio, sed in ipso esse debes quemádmodum membra sunt in cápite. Quidquid in te est, in ipsum inseréndum est, vitámque ab eo excípere atque ab eo regi debes. Nulla erit tibi vera vita nisi in eo, qui unus est fons veræ vitæ; extra eum enim nónnisi mortem et intéritum invénies. Princípium sit ipse únicum tuórum mótuum, actiónum et vírium vitæ tuæ; de ipso et propter ipsum tibi vivéndum est, ut illa adímpleas verba: Nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur; sive enim vívimus Dómino vívimus, sive mórimur Dómino mórimur. Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus mórtuus est et resurréxit, ut et mortuórum et vivórum dominétur. Unum dénique es cum ipso Iesu, sicut membra unum sunt cum cápite, ideóque unum debes cum eo spíritum habére, unam ánimam, unam vitam, unam voluntátem, unum consílium, unum cor. Et ipse tuus esse debet spíritus, cor, amor, vita omnéque tuum. Magna vero hæc oríginem in christifidéli ducunt a baptísmo, augéntur et corroborántur per confirmatiónem atque bonum exercítium ceterárum gratiárum, quæ a Deo ipsi participántur et per sanctam eucharístiam summópere perficiúntur.

Responsorium   Rom 14, 9. 8b. 7-8a
R/.
In hoc Christus et mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum dominétur. * Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus.
V/. Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. Sive enim vívimus, Dómino vívimus; sive mórimur, Dómino mórimur. * Sive ergo.

Die 20 augusti

S. BERNARDI, ABBATIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

De Communi doctorum Ecclesiæ, vel sanctorum virorum: pro religiosis, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum (Sermo 83, 4-6: Opera omnia, Edit. Cisterc. 2 [1958], 300-302)

Amo quia amo, amo ut amem

Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse præmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum: fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra, etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.

Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris? Quidni amétur Amor?

Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum, sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.

Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam a Verbo et prius amári, et plus.

Responsorium   Ps 30 (31), 20a; 35 (36), 9
R/.
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * Quam abscondísti timéntibus te!
V/. Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. * Quam abscondísti.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ad Laud. mat. de Com. Doct. vel Pro Rel.

Ad Benedictus, ant. Beátus Bernárdus, cuius ánima sempitérni Verbi mirífice fuit illustráta splendóribus, in univérsa Ecclésia fídei et doctrínæ lúmine radiávit.

Preces De Communi Pastorum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ad Magnificat, ant. Bernárdus, doctor mellífluus, amícus Sponsi, Vírginis Matris præco miríficus, in Claraválle pastor effúlsit claríssimus.

Preces De Communi Pastorum.