zPsalterium TO-d-2

HEBDOMADA II
DOMINICA

Ad I Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine, allelúia.

Psalmus 118 (119), 105-112
    
XIV (Nun)

Meditatio verbi Domini in lege

Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem  (Io 15, 12).

Lucérna pédibus meis verbum tuum*

et lumen sémitis meis.

Iurávi et státui*

custodíre iudícia iustítiæ tuæ.

Humiliátus sum usquequáque, Dómine;*

vivífica me secúndum verbum tuum.

Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine,*

et iudícia tua doce me.

Anima mea in mánibus meis semper,*

et legem tuam non sum oblítus.

Posuérunt peccatóres láqueum mihi,*

et mandátis tuis non errávi.

Heréditas mea testimónia tua in ætérnum,*

quia exsultátio cordis mei sunt.

Inclinávi cor meum
ad faciéndas iustificatiónes tuas*

in ætérnum, in finem.

Ant. Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine, allelúia.

Ant. 2 Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine, allelúia.

Psalmus 15 (16)
    

Dominus pars hereditatis meæ

Deus suscitavit Iesum solutis doloribus mortis (Act 2, 24).

Consérva me, Deus,*

quóniam sperávi in te.

Dixi Dómino: «Dóminus meus es tu,*

bonum mihi non est sine te».

In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros,*

omnis volúntas mea in eos.

Multiplicántur dolóres eórum,*

qui post deos aliénos acceleravérunt.

Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus,*

neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.

Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei:*

tu es qui détines sortem meam.

Funes cecidérunt mihi in præcláris;*

ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.

Benedícam Dóminum,
qui tríbuit mihi intelléctum;*

ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.

Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper;*

quóniam a dextris est mihi non commovébor.

Propter hoc lætátum est cor meum,†

et exsultavérunt præcórdia mea;*

ínsuper et caro mea requiéscet in spe.

Quóniam non derelínques ánimam meam
in inférno,*

nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

Notas mihi fácies vias vitæ,†

plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo,*

delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

Ant. Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine, allelúia.

Ant. 3 In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.

Canticum  Phil 2, 6-11
    
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset,*

non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

sed semetípsum exinanívit
formam servi accípiens,†

in similitúdinem hóminum factus;*

et hábitu invéntus ut homo,

humiliávit semetípsum†

factus obœdiens usque ad mortem,*

mortem autem crucis.

Propter quod et Deus illum exaltávit†

et donávit illi nomen,*

quod est super omne nomen,

ut in nómine Iesu omne genu flectátur*

cæléstium et terréstrium et infernórum

et omnis lingua confiteátur:*

«Dóminus Iesus Christus!»,
in glóriam Dei Patris.

Ant. In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.

Lectio brevis   Col 1, 2b-6a

Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro. Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens sicut et in vobis.

Responsorium breve
R/.
A solis ortu usque ad occásum, * Laudábile nomen Dómini. A solis.
V/. Super cælos glória eius. * Laudábile nomen Dómini. Glória Patri. A solis.

Ad Magnificat, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces (Vel)

Deus plebem, quam elégit in hereditátem suam, ádiuvat et tuétur, ut sit beáta. Ei grátias agámus et pietátis eius mémores clamémus: In te, Dómine, confídimus.

Orámus te, Pater clementíssime, pro Papa nostro N. et Epíscopo nostro N.,
prótege illos et tua virtúte sanctífica.

Infírmi se Christi sócios passiónum séntiant
et consolatiónis eius semper partícipes.

Réspice in tua pietáte tecto caréntes,
ut locum dignæ habitatiónis váleant inveníre.

Fructus terræ dare et conserváre dignéris,
ut panem omnes cotidiánum repériant.

(vel: Gentem nostram a malo defénde propítius,
ut tua pace et prosperitáte fruátur).

Tu, Dómine, magna defúnctos pietáte proséquere,
mansiónem eis concéde cæléstem.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103 (104)

Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17).

I

Bénedic, ánima mea, Dómino.*

Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!

Maiestátem et decórem induísti,*

amíctus lúmine sicut vestiménto.

Exténdens cælum sicut velum,*

qui éxstruis in aquis cenácula tua.

Qui ponis nubem ascénsum tuum,*

qui ámbulas super pennas ventórum.

Qui facis ángelos tuos spíritus*

et minístros tuos ignem uréntem.

Qui fundásti terram super stabilitátem suam,*

non inclinábitur in sæculum sæculi.

Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam,*

super montes stabant aquæ.

Ab increpatióne tua fúgiunt,*

a voce tonítrui tui formídant.

Ascéndunt in montes et descéndunt in valles,*

in locum, quem statuísti eis.

Términum posuísti, quem non transgrediéntur,*

neque converténtur operíre terram.

Qui emíttis fontes in torréntes;*

inter médium móntium pertransíbunt,

potábunt omnes béstias agri,*

exstínguent ónagri sitim suam.

Super ea vólucres cæli habitábunt,*

de médio ramórum dabunt voces.

Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

Rigas montes de cenáculis tuis,*

de fructu óperum tuórum sátias terram.

Prodúcis fenum iuméntis*

et herbam servitúti hóminum,

edúcens panem de terra*

et vinum, quod lætíficat cor hóminis;

exhílarans fáciem in óleo,*

panis autem cor hóminis confírmat.

Saturabúntur ligna Dómini*

et cedri Líbani, quas plantávit.

Illic pásseres nidificábunt,*

eródii domus in vértice eárum.

Montes excélsi cervis,*

petræ refúgium hyrácibus.

Fecit lunam ad témpora signánda,*

sol cognóvit occásum suum.

Posuísti ténebras, et facta est nox:*

in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant*

et quærant a Deo escam sibi.

Oritur sol, et congregántur,*

et in cubílibus suis recúmbunt.

Exit homo ad opus suum*

et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Ant. Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine!†

Omnia in sapiéntia fecísti,*

impléta est terra creatúra tua.

Hoc mare magnum et spatiósum et latum:†

illic reptília, quorum non est númerus,*

animália pusílla cum magnis;

illic naves pertransíbunt,*

Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo.

Omnia a te exspéctant,*

ut des illis escam in témpore suo.

Dante te illis, cólligent,*

aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

Averténte autem te fáciem, turbabúntur;†

áuferes spíritum eórum, et defícient*

et in púlverem suum reverténtur.

Emíttes spíritum tuum, et creabúntur,*

et renovábis fáciem terræ.

Sit glória Dómini in sæculum;*

lætétur Dóminus in opéribus suis.

Qui réspicit terram et facit eam trémere,*

qui tangit montes, et fúmigant.

Cantábo Dómino in vita mea,*

psallam Deo meo quámdiu sum.

Iucúndum sit ei elóquium meum,*

ego vere delectábor in Dómino.

Defíciant peccatóres a terra†

et iníqui, ita ut non sint.*

Bénedic, ánima mea, Dómino.

Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V/. Vestri beáti óculi quia vident.
R/. Et aures vestræ quia áudiunt.

Lectiones et oratio, ut in Proprio de Tempore.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Benedíctus qui venit in nómine Dómini, allelúia.

Psalmus 117 (118)
    
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11).

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicat nunc domus Aaron,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicant nunc, qui timent Dóminum,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

De tribulatióne invocávi Dóminum,*

et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

Dóminus mecum,*

non timébo, quid fáciat mihi homo.

Dóminus mecum adiútor meus,*

et ego despíciam inimícos meos.

Bonum est confúgere ad Dóminum*

quam confídere in hómine.

Bonum est confúgere ad Dóminum*

quam confídere in princípibus.

Omnes gentes circuiérunt me,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdántes circumdedérunt me,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdedérunt me sicut apes†

et exarsérunt sicut ignis in spinis,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Impelléntes impulérunt me, ut cáderem,*

et Dóminus adiúvit me.

Fortitúdo mea et laus mea Dóminus*

et factus est mihi in salútem.

Vox iubilatiónis et salútis*

in tabernáculis iustórum:

«Déxtera Dómini fecit virtútem!†

Déxtera Dómini exaltávit me;*

déxtera Dómini fecit virtútem!».

Non móriar, sed vivam*

et narrábo ópera Dómini.

Castígans castigávit me Dóminus*

et morti non trádidit me.

Aperíte mihi portas iustítiæ;*

ingréssus in eas confitébor Dómino.

Hæc porta Dómini;*

iusti intrábunt in eam.

Confitébor tibi, quóniam exaudísti me*

et factus es mihi in salútem.

Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes,*

hic factus est in caput ánguli;

a Dómino factum est istud*

et est mirábile in óculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dóminus:*

exsultémus et lætémur in ea.

O Dómine, salvum me fac;*

o Dómine, da prosperitátem!

Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.*

Benedícimus vobis de domo Dómini.

Deus Dóminus et illúxit nobis.*

Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis
usque ad córnua altáris.

Deus meus es tu, et confitébor tibi,*

Deus meus, et exaltábo te.

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Ant. Benedíctus qui venit in nómine Dómini, allelúia.

Ant. 2 Hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Canticum  Dan 3, 52-57
    

Omnis creatura laudet Dominum

Creator ... est benedictus in sæcula (Rom 1, 25).

Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum,*

et laudábilis et superexaltátus in sæcula;

et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum*

et superlaudábile et superexaltátum in sæcula.

Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ*

et superlaudábilis et supergloriósus in sæcula.

Benedíctus es in throno regni tui*

et superlaudábilis et superexaltátus in sæcula.

Benedíctus es, qui intuéris abýssos†

sedens super chérubim,*

et laudábilis et superexaltátus in sæcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli*

et laudábilis et gloriósus in sæcula.

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino,*

laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Ant. Hymnum dicámus Dómino Deo nostro, allelúia.

Ant. 3 Laudáte Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius, allelúia.

Psalmus 150
    

Laudate Dominum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius).

Laudáte Dóminum in sanctuário eius,*

laudáte eum in firmaménto virtútis eius.

Laudáte eum in magnálibus eius,*

laudáte eum secúndum multitúdinem
magnitúdinis eius.

Laudáte eum in sono tubæ,*

laudáte eum in psaltério et cíthara,

laudáte eum in týmpano et choro,*

laudáte eum in chordis et órgano,

laudáte eum in cýmbalis benesonántibus,†

laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis:*

omne quod spirat, laudet Dóminum.

Ant. Laudáte Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius, allelúia.

Lectio brevis   Ez 36, 25-27

Effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. Et dabo vobis cor novum et spíritum novum ponam in médio vestri et áuferam cor lapídeum de carne vestra et dabo vobis cor cárneum; et spíritum meum ponam in médio vestri et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis et iudícia mea custodiátis et operémini.

Responsorium breve
R/.
Confitébimur tibi, Deus, * Et invocábimus nomen tuum. Confitébimur.
V/. Narrábimus mirabília tua. * Et invocábimus nomen tuum. Glória Patri. Confitébimur.

Ad Benedictus, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces

Salvatóri nostro grátias agámus, qui in hunc mundum descéndit ut esset Deus nobíscum. Eum invocémus clamántes: Christe, Rex glóriæ, sis lux et gáudium nostrum.

Christe Dómine, lux óriens ex alto, primítiæ resurrectiónis futúræ,
da nos te sequi, ne in umbra mortis sedeámus, sed ut in lúmine vitæ ambulémus.

Bonitátem tuam in ómnibus creatúris diffúsam nobis osténde,
ut tuam ubíque glóriam contemplémur.

Ne patiáris, Dómine, hódie malo nos vinci,
sed fac ut in bono nos vincámus malum.

Qui in Iordáne baptizátus, a Sancto Spíritu es inúnctus,
da nos hódie grátia agi Sancti Spíritus tui.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 In páscuis viréntibus Dóminus me collocávit, allelúia.

Psalmus 22 (23)

Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum (Ap 7, 17).

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit:*

in páscuis viréntibus me collocávit,

super aquas quiétis edúxit me,*

ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiæ*

propter nomen suum.

Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis,
non timébo mala,*

quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus,*

ipsa me consoláta sunt.

Parásti in conspéctu meo mensam*

advérsus eos, qui tríbulant me;

impinguásti in óleo caput meum,*

et calix meus redúndat.

Etenim benígnitas et misericórdia
subsequéntur me*

ómnibus diébus vitæ meæ,

et inhabitábo in domo Dómini*

in longitúdinem diérum.

Ant. In páscuis viréntibus Dóminus me collocávit, allelúia.

Ant. 2 In Israel magnum nomen Dómini, allelúia.

Psalmus 75 (76)

Gratiarum actio pro victoria

Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli (Mt 24, 30).

I

Notus in Iudæa Deus,*

in Israel magnum nomen eius.

Et est in Salem tabernáculum eius,*

et habitátio eius in Sion.

Ibi confrégit coruscatiónes arcus,*

scutum, gládium et bellum.

Illúminans tu, Mirábilis,*

a móntibus direptiónis.

Spoliáti sunt poténtes corde,†

dormiérunt somnum suum,*

et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

Ab increpatióne tua, Deus Iacob,*

dormitavérunt auríga et equus.

Ant. In Israel magnum nomen Dómini, allelúia.

Ant. 3 Terra trémuit et quiévit, cum exsúrgeret in iudícium Deus, allelúia.

II

Tu terríbilis es, et quis resístet tibi?*

Ex tunc ira tua.

De cælo audítum fecísti iudícium;*

terra trémuit et quiévit,

cum exsúrgeret in iudícium Deus,*

ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.

Quóniam furor hóminis confitébitur tibi,*

et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

Vovéte et réddite Dómino Deo vestro;*

omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

ei, qui aufert spíritum príncipum,*

terríbili apud reges terræ.

Ant. Terra trémuit et quiévit, cum exsúrgeret in iudícium Deus, allelúia.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Rom 5, 1-2. 5
Iustificáti ex fide, pacem habémus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum, per quem et accéssum habémus fide in grátiam istam, in qua stamus et gloriámur in spe glóriæ Dei. Spes autem non confúndit, quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.

V/. Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo.
R/. In generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

(Ad II Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Rom 8, 26

Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus.

V/. Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
R/. Iuxta verbum tuum da mihi intelléctum.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

(Ad II Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   2 Cor 1, 21-22

Confírmat nos vobíscum in Christum et unxit nos Deus, et signávit nos et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.

V/. Dóminus illuminátio mea et salus mea.
R/. Dóminus protéctor vitæ meæ.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad II Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, allelúia.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
    
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25).

Dixit Dóminus Dómino meo:*

«Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos*

scabéllum pedum tuórum».

Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion:*

domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum principátus in die virtútis tuæ,†

in splendóribus sanctis,*

ex útero ante lucíferum génui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum:*

«Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech».

Dóminus a dextris tuis,*

conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet,*

proptérea exaltábit caput.

Ant. Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, allelúia.

Ant. 2 Deus noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit, fecit, allelúia.

Psalmus 113 B (115)
    

Laus veri Dei

Conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero (1 Th 1, 9).

Non nobis, Dómine, non nobis,†

sed nómini tuo da glóriam*

super misericórdia tua et veritáte tua.

Quare dicent gentes:*

«Ubi est Deus eórum?».

Deus autem noster in cælo,*

ómnia, quæcúmque vóluit, fecit.

Simulácra géntium argéntum et aurum,*

ópera mánuum hóminum.

Os habent et non loquéntur,*

óculos habent et non vidébunt.

Aures habent et non áudient,*

nares habent et non odorábunt.

Manus habent et non palpábunt,†

pedes habent et non ambulábunt;*

non clamábunt in gútture suo.

Símiles illis erunt, qui fáciunt ea,*

et omnes, qui confídunt in eis.

Domus Israel sperávit in Dómino:*

adiutórium eórum et scutum eórum est.

Domus Aaron sperávit in Dómino:*

adiutórium eórum et scutum eórum est.

Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino:*

adiutórium eórum et scutum eórum est.

Dóminus memor fuit nostri*

et benedícet nobis:

benedícet dómui Israel,*

benedícet dómui Aaron,

benedícet ómnibus, qui timent Dóminum,*

pusíllis cum maióribus.

Adíciat Dóminus super vos,*

super vos et super fílios vestros.

Benedícti vos a Dómino,*

qui fecit cælum et terram.

Cæli, cæli sunt Dómino,*

terram autem dedit fíliis hóminum.

Non mórtui laudábunt te, Dómine,*

neque omnes, qui descéndunt in siléntium,

sed nos, qui vívimus, benedícimus Dómino*

ex hoc nunc et usque in sæculum.

Ant. Deus noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit, fecit, allelúia.

Ant. 3 Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum  Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
    
De nuptiis Agni

Allelúia.

Salus et glória et virtus Deo nostro,*

(R/. Allelúia.)

quia vera et iusta iudícia eius.

R/. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius*

(R/. Allelúia.)

et qui timétis eum, pusílli et magni!

R/. Allelúia (allelúia).

Alléluia.

Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens.*

(R/. Allelúia.)

Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.

R/. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Quia venérunt núptiæ Agni,*

(R/. Allelúia.)

et uxor eius præparávit se.

R/. Allelúia (allelúia).

Ant. Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.

Lectio brevis   2 Th 2, 13-14

Debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres, dilécti a Dómino, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne Spíritus et fide veritátis, ad quod et vocávit vos per evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.

Responsorium breve
R/.
Magnus Dóminus noster, * Et magna virtus eius. Magnus.
V/. Et sapiéntiæ eius non est númerus. * Et magna virtus eius. Glória Patri. Magnus.

Ad Magnificat, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces (Vel)

Laus et honor Christo, qui salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro nobis. Qua fide suffúlti eum implorémus: Meménto pópuli tui, Dómine.

Iam declinánte die, Sol iustítiæ, te super cunctum genus humánum invocámus,
ut luce tua, numquam decidénte, omnes sine fine fruántur.

Custódi testaméntum, quod sánguine divíno sanxísti,
et sanctífica Ecclésiam tuam, ut sit immaculáta.

Meménto, Dómine, congregatiónis tuæ,
loci habitatiónis tuæ.

In viam pacis et prosperitátis dírige iter faciéntes,
ut cum salúte et gáudio ad optáta loca pervéniant.

Animas, Dómine, súscipe defunctórum,
véniam tuam eis concéde et glóriam sempitérnam.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.