zPsalterium TO-d-4

HEBDOMADA IV
DOMINICA

Ad I Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem.

Psalmus 121 (122)
    
Civitas sancta Ierusalem

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem (Hebr 12, 22).

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi:*

«In domum Dómini íbimus».

Stantes iam sunt pedes nostri*

in portis tuis, Ierúsalem.

Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas,*

sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini,*

testimónium Israel,
ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes ad iudícium,*

sedes domus David.

Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem:*

«Secúri sint diligéntes te!

Fiat pax in muris tuis,*

et secúritas in túrribus tuis!».

Propter fratres meos et próximos meos*

loquar: «Pax in te!».

Propter domum Dómini Dei nostri*

exquíram bona tibi.

Ant. Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem.

Ant. 2 A custódia matutína usque ad noctem, sperávit ánima mea in Dómino.

Psalmus 129 (130)
    
De profundis clamavi

Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21).

De profúndis clamávi ad te, Dómine;*

Dómine, exáudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendéntes*

in vocem deprecatiónis meæ.

Si iniquitátes observáveris, Dómine,*

Dómine, quis sustinébit?

Quia apud te propitiátio est,*

ut timeámus te.

Sustínui te, Dómine,*

sustínuit ánima mea in verbo eius;

sperávit ánima mea in Dómino*

magis quam custódes auróram.

Magis quam custódes auróram*

speret Israel in Dómino,

quia apud Dóminum misericórdia,*

et copiósa apud eum redémptio.

Et ipse rédimet Israel*

ex ómnibus iniquitátibus eius.

Ant. A custódia matutína usque ad noctem, sperávit ánima mea in Dómino.

Ant. 3 In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.

Canticum  Phil 2, 6-11
    
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset,*

non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

sed semetípsum exinanívit
formam servi accípiens,†

in similitúdinem hóminum factus;*

et hábitu invéntus ut homo,

humiliávit semetípsum†

factus obœdiens usque ad mortem,*

mortem autem crucis.

Propter quod et Deus illum exaltávit†

et donávit illi nomen,*

quod est super omne nomen,

ut in nómine Iesu omne genu flectátur*

cæléstium et terréstrium et infernórum

et omnis lingua confiteátur:*

«Dóminus Iesus Christus!»,
in glóriam Dei Patris.

Ant. In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.

Lectio brevis   2 Petr 1, 19-21

Habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies illucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris, hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit; non enim voluntáte humána proláta est prophetía aliquándo, sed a Spíritu Sancto ducti locúti sunt a Deo hómines.

Responsorium breve
R/.
A solis ortu usque ad occásum, * Laudábile nomen Dómini. A solis.
V/. Super cælos glória eius. * Laudábile nomen Dómini. Glória Patri. A solis.

Ad Magnificat, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces (Vel)

Christum, in quo lætántur omnes, qui sperant in eum, deprecémur: Réspice et exáudi nos, Dómine.

Testis fidélis et primogénite mortuórum, qui lavásti nos a peccátis nostris in sánguine tuo,
mirabílium tuórum redde nos mémores.

Quos Evangélii vocásti præcónes,
strénui et fidéles dispensatóres mystérii regni tui inveniántur.

Rex pacífice, véniat Spíritus tuus in illos, qui pópulos regunt,
ut óculos in páuperes miserósque convértant.

Cónsule iis, qui discrímen ob genus, colórem, condiciónem, sermónem aut religiónem patiúntur,
ut iúrium suórum ac dignitátis agnitiónem consequántur.

Omnes, qui in tuo amóre decessérunt, beatitúdinis redde partícipes,
cum beáta María Vírgine et ómnibus sanctis tuis.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 23 (24)
    
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

Dómini est terra et plenitúdo eius,*

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum*

et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini,*

aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde,†

qui non levávit ad vana ánimam suam,*

nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino*

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum,*

quæréntium fáciem Dei Iacob.

Attóllite, portæ, cápita vestra,†

et elevámini, portæ æternáles,*

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ?*

Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in prœlio.

Attóllite, portæ, cápita vestra,†

et elevámini, portæ æternáles,*

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ?*

Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Ant. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius).

I

Iubiláte Deo, omnis terra,†

psalmum dícite glóriæ nóminis eius,*

glorificáte laudem eius.

Dícite Deo: «Quam terribília sunt ópera tua.*

Præ multitúdine virtútis tuæ
blandiéntur tibi inimíci tui.

Omnis terra adóret te et psallat tibi,*

psalmum dicat nómini tuo».

Veníte et vidéte ópera Dei,*

terríbilis in adinventiónibus
super fílios hóminum.

Convértit mare in áridam,†

et in flúmine pertransíbunt pede;*

ibi lætábimur in ipso.

Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum,†

óculi eius super gentes respíciunt;*

rebélles non exalténtur in semetípsis.

Benedícite, gentes, Deum nostrum,*

et audítam fácite vocem laudis eius;

qui pósuit ánimam nostram ad vitam*

et non dedit in commotiónem pedes nostros.

Quóniam probásti nos, Deus;*

igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

Induxísti nos in láqueum,*

posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

Imposuísti hómines super cápita nostra,†

transívimus per ignem et aquam,*

et eduxísti nos in refrigérium.

Ant. Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

Introíbo in domum tuam in holocáustis;*

reddam tibi vota mea,

quæ protulérunt lábia mea,*

et locútum est os meum in tribulatióne mea.

Holocáusta medulláta ófferam tibi
cum incénso aríetum,*

ófferam tibi boves cum hircis.

Veníte, audíte,†

et narrábo, omnes, qui timétis Deum,*

quanta fecit ánimæ meæ.

Ad ipsum ore meo clamávi*

et exaltávi in lingua mea.

Iniquitátem si aspéxi in corde meo,*

non exáudiet Dóminus.

Proptérea exaudívit Deus,*

atténdit voci deprecatiónis meæ.

Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam*

et misericórdiam suam a me.

Ant. Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V/. Vivus est sermo Dei et éfficax.
R/. Et penetrabílior omni gládio ancípiti.

Lectiones et oratio, ut in Proprio de Tempore.

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sæculum misericórdia eius, allelúia.

Psalmus 117 (118)
    
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11).

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicat nunc domus Aaron,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicant nunc, qui timent Dóminum,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

De tribulatióne invocávi Dóminum,*

et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

Dóminus mecum,*

non timébo, quid fáciat mihi homo.

Dóminus mecum adiútor meus,*

et ego despíciam inimícos meos.

Bonum est confúgere ad Dóminum*

quam confídere in hómine.

Bonum est confúgere ad Dóminum*

quam confídere in princípibus.

Omnes gentes circuiérunt me,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdántes circumdedérunt me,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdedérunt me sicut apes†

et exarsérunt sicut ignis in spinis,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Impelléntes impulérunt me, ut cáderem,*

et Dóminus adiúvit me.

Fortitúdo mea et laus mea Dóminus*

et factus est mihi in salútem.

Vox iubilatiónis et salútis*

in tabernáculis iustórum:

«Déxtera Dómini fecit virtútem!†

Déxtera Dómini exaltávit me;*

déxtera Dómini fecit virtútem!».

Non móriar, sed vivam*

et narrábo ópera Dómini.

Castígans castigávit me Dóminus*

et morti non trádidit me.

Aperíte mihi portas iustítiæ;*

ingréssus in eas confitébor Dómino.

Hæc porta Dómini;*

iusti intrábunt in eam.

Confitébor tibi, quóniam exaudísti me*

et factus es mihi in salútem.

Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes,*

hic factus est in caput ánguli;

a Dómino factum est istud*

et est mirábile in óculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dóminus:*

exsultémus et lætémur in ea.

O Dómine, salvum me fac;*

o Dómine, da prosperitátem!

Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.*

Benedícimus vobis de domo Dómini.

Deus Dóminus et illúxit nobis.*

Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis
usque ad córnua altáris.

Deus meus es tu, et confitébor tibi,*

Deus meus, et exaltábo te.

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Ant. Confitémini Dómino, quóniam in sæculum misericórdia eius, allelúia.

Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.

Canticum  Dan 3, 52-57
    

Omnis creatura laudet Dominum

Creator ... est benedictus in sæcula (Rom 1, 25).

Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum,*

et laudábilis et superexaltátus in sæcula;

et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum*

et superlaudábile et superexaltátum in sæcula.

Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ*

et superlaudábilis et supergloriósus in sæcula.

Benedíctus es in throno regni tui*

et superlaudábilis et superexaltátus in sæcula.

Benedíctus es, qui intuéris abýssos†

sedens super chérubim,*

et laudábilis et superexaltátus in sæcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli*

et laudábilis et gloriósus in sæcula.

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino,*

laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Ant. Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.

Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.

Psalmus 150
    

Laudate Dominum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius).

Laudáte Dóminum in sanctuário eius,*

laudáte eum in firmaménto virtútis eius.

Laudáte eum in magnálibus eius,*

laudáte eum secúndum multitúdinem
magnitúdinis eius.

Laudáte eum in sono tubæ,*

laudáte eum in psaltério et cíthara,

laudáte eum in týmpano et choro,*

laudáte eum in chordis et órgano,

laudáte eum in cýmbalis benesonántibus,†

laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis:*

omne quod spirat, laudet Dóminum.

Ant. Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.

Lectio brevis   2 Tim 2, 8. 11-13

Memor esto Iesum Christum resuscitátum esse a mórtuis, ex sémine David. Fidélis sermo: Nam si commórtui sumus, et convivémus; si sustinémus, et conregnábimus; si negábimus, et ille negábit nos; si non crédimus, ille fidélis manet, negáre enim seípsum non potest.

Responsorium breve
R/.
Confitébimur tibi, Deus, * Et invocábimus nomen tuum. Confitébimur.
V/. Narrábimus mirabília tua. * Et invocábimus nomen tuum. Glória Patri. Confitébimur.

Ad Benedictus, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces

Deo poténtiæ et bonitátis, qui nos amat et novit quibus rebus indigémus, cum láudibus corda nostra læti pandámus: Te laudámus, in te confídimus, Dómine.

Benedícimus tibi, omnípotens Deus, Rex univérsi, qui nos iniústos et peccatóres vocásti,
ut cognoscámus veritátem tuam et maiestáti tuæ serviámus.

Deus, qui nobis misericórdiæ iánuam patére voluísti,
fac ut a vitæ numquam sémitis inveniámur dévii.

Resurrectiónem dilectíssimi Fílii tui celebrántes,
fac nos hunc diem in gáudio spiritáli transígere.

Da fidélibus tuis, Dómine, spíritum oratiónis et laudis,
ut in ómnibus tibi grátias semper agámus.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Qui mandúcat ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

Psalmus 22 (23)

Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum (Ap 7, 17).

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit:*

in páscuis viréntibus me collocávit,

super aquas quiétis edúxit me,*

ánimam meam refécit.

Dedúxit me super sémitas iustítiæ*

propter nomen suum.

Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis,
non timébo mala,*

quóniam tu mecum es.

Virga tua et báculus tuus,*

ipsa me consoláta sunt.

Parásti in conspéctu meo mensam*

advérsus eos, qui tríbulant me;

impinguásti in óleo caput meum,*

et calix meus redúndat.

Etenim benígnitas et misericórdia
subsequéntur me*

ómnibus diébus vitæ meæ,

et inhabitábo in domo Dómini*

in longitúdinem diérum.

Ant. Qui mandúcat ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

Ant. 2 Véniet Dóminus, glorificári et admirábilis fíeri in sanctis suis, allelúia.

Psalmus 75 (76)

Gratiarum actio pro victoria

Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cœli (Mt 24, 30).

I

Notus in Iudæa Deus,*

in Israel magnum nomen eius.

Et est in Salem tabernáculum eius,*

et habitátio eius in Sion.

Ibi confrégit coruscatiónes arcus,*

scutum, gládium et bellum.

Illúminans tu, Mirábilis,*

a móntibus direptiónis.

Spoliáti sunt poténtes corde,†

dormiérunt somnum suum,*

et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.

Ab increpatióne tua, Deus Iacob,*

dormitavérunt auríga et equus.

Ant. Véniet Dóminus, glorificári et admirábilis fíeri in sanctis suis, allelúia.

Ant. 3 Vovéte, et múnera afférte Dómino Deo vestro, allelúia.

II

Tu terríbilis es, et quis resístet tibi?*

Ex tunc ira tua.

De cælo audítum fecísti iudícium;*

terra trémuit et quiévit,

cum exsúrgeret in iudícium Deus,*

ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.

Quóniam furor hóminis confitébitur tibi,*

et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.

Vovéte et réddite Dómino Deo vestro;*

omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,

ei, qui aufert spíritum príncipum,*

terríbili apud reges terræ.

Ant. 3 Vovéte, et múnera afférte Dómino Deo vestro, allelúia.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   1 Cor 6, 19-20
Nescítis quóniam corpus vestrum templum est Spíritus Sancti, qui in vobis est, quem habétis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis prétio! Glorificáte ergo Deum in córpore vestro.

V/. Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
R/. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

(Ad II Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Deut 10, 12

Quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua?

V/. Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo?
R/. Qui ingréditur sine mácula et lóquitur veritátem in corde suo.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

(Ad II Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Cant 8, 6b-7a

Fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio; lámpades eius lámpades ignis atque flammæ divínæ. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam.

V/. Díligam te, Dómine, fortitúdo mea.
R/. Protéctor meus et cornu salútis meæ.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad II Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 In splendóribus sanctis, ante lucíferum génui te, allelúia.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
    
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25).

Dixit Dóminus Dómino meo:*

«Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos*

scabéllum pedum tuórum».

Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion:*

domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum principátus in die virtútis tuæ,†

in splendóribus sanctis,*

ex útero ante lucíferum génui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum:*

«Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech».

Dóminus a dextris tuis,*

conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet,*

proptérea exaltábit caput.

Ant. In splendóribus sanctis, ante lucíferum génui te, allelúia.

Ant. 2 Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.

Psalmus 111 (112)
    
Viri iusti beatitudo

Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph 5, 8-9).

Beátus vir, qui timet Dóminum,*

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius,*

generátio rectórum benedicétur.

Glória et divítiæ in domo eius,*

et iustítia eius manet in sæculum sæculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis,*

miséricors et miserátor et iustus.

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat,†

dispónet res suas in iudício,*

quia in ætérnum non commovébitur.

In memória ætérna erit iustus,*

ab auditióne mala non timébit.

Parátum cor eius, sperans in Dómino,†

confirmátum est cor eius, non timébit,*

donec despíciat inimícos suos.

Distríbuit, dedit paupéribus;†

iustítia eius manet in sæculum sæculi,*

cornu eius exaltábitur in glória.

Peccátor vidébit et irascétur,†

déntibus suis fremet et tabéscet.*

Desidérium peccatórum períbit.

Ant. Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.

Ant. 3 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum  Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
    
De nuptiis Agni

Allelúia.

Salus et glória et virtus Deo nostro,*

(R/. Allelúia.)

quia vera et iusta iudícia eius.

R/. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius*

(R/. Allelúia.)

et qui timétis eum, pusílli et magni!

R/. Allelúia (allelúia).

Alléluia.

Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens.*

(R/. Allelúia.)

Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.

R/. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Quia venérunt núptiæ Agni,*

(R/. Allelúia.)

et uxor eius præparávit se.

R/. Allelúia (allelúia).

Ant. Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.

Lectio brevis   Hebr 12, 22-24

Accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, Ierúsalem cæléstem, et multa mília angelórum, frequéntiam et ecclésiam primogenitórum, qui conscrípti sunt in cælis, et iúdicem Deum ómnium, et spíritus iustórum, qui consummáti sunt, et testaménti novi mediatórem Iesum, et sánguinem aspersiónis, mélius loquéntem quam Abel.

Responsorium breve
R/.
Magnus Dóminus noster, * Et magna virtus eius. Magnus.
V/. Et sapiéntiæ eius non est númerus. * Et magna virtus eius. Glória Patri. Magnus.

Ad Magnificat, antiphona ut in Proprio de Tempore.

Preces (Vel)

Gaudéntes in Dómino, a quo omne bonum descéndit, ipsum sincéris méntibus deprecémur: Dómine, exáudi oratiónem nostram.

Universórum Pater et Dómine, qui Fílium tuum in mundum misísti, ut nomen tuum glorificarétur in omni loco,
testimónium Ecclésiæ tuæ róbora apud gentes.

Fac nos Apostolórum prædicatióni dóciles,
et fídei nostræ veritáti confórmes.

Qui díligis iustos,
iudícium fac iniúriam patiéntibus.

Compedítos solve, cæcos illúmina,
elísos érige, ádvenas custódi.

In tua iam dormiéntium pace votum complére dignéris:
da eos per Fílium tuum ad resurrectiónem sanctam perveníre.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.