zPsalterium TO-j-1

FERIA V
HEBDOMADÆ I

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Veníte, adorémus Dóminum, quia ipse est Deus noster.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos?  (Rom 8, 31).

IV

Deus, impollúta via eius,†

elóquia Dómini igne examináta;*

protéctor est ómnium sperántium in se.

Quóniam quis Deus præter Dóminum?*

Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

Deus, qui præcínxit me virtúte*

et pósuit immaculátam viam meam;

qui perfécit pedes meos tamquam cervórum*

et super excélsa státuit me;

qui docet manus meas ad prœlium,*

et tendunt arcum æreum bráchia mea.

Ant. Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

Et dedísti mihi scutum salútis tuæ,†

et déxtera tua suscépit me,*

et exaudítio tua magnificávit me.

Dilatásti gressus meos subtus me,*

et non sunt infirmáta vestígia mea.

Persequébar inimícos meos
et comprehendébam illos*

et non convertébar, donec defícerent.

Confringébam illos, nec póterant stare,*

cadébant subtus pedes meos.

Et præcinxísti me virtúte ad bellum*

et supplantásti insurgéntes in me subtus me.

Et inimícos meos dedísti mihi dorsum*

et odiéntes me disperdidísti.

Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret,*

ad Dóminum, nec exaudívit eos.

Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti,*

ut lutum plateárum contrívi eos.

Eripuísti me de contradictiónibus pópuli,*

constituísti me in caput géntium.

Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi,*

in audítu auris obœdívit mihi.

Fílii aliéni blandíti sunt mihi,†

fílii aliéni inveteráti sunt,*

contremuérunt in ábditis suis.

Ant. Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus,*

et exaltétur Deus salútis meæ.

Deus qui das vindíctas mihi†

et subdis pópulos sub me,*

liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

et ab insurgéntibus in me exáltas me,*

a viro iníquo éripis me.

Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine,*

et nómini tuo psalmum dicam,

magníficans salútes regis sui†

et fáciens misericórdiam christo suo,*

David et sémini eius usque in sæculum.

Ant. Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V/. Revéla, Dómine, óculos meos.
R/. Et considerábo mirabília de lege tua.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Psalmus 56 (57)
    
In afflictione oratio matutina

Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus).

Miserére mei, Deus, miserére mei,*

quóniam in te cónfugit ánima mea;

et in umbra alárum tuárum confúgiam,*

donec tránseant insídiæ.

Clamábo ad Deum Altíssimum,*

Deum, qui benefécit mihi.

Mittet de cælo et liberábit me;†

dabit in oppróbrium conculcántes me.*

Mittet Deus misericórdiam suam
et veritátem suam.

Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum*

devorántium fílios hóminum.

Dentes eórum arma et sagíttæ*

et lingua eórum gládius acútus.

Exaltáre super cælos, Deus,*

super omnem terram glória tua.

Láqueum paravérunt pédibus meis,*

et incurvávit se ánima mea;

fodérunt ante fáciem meam fóveam,*

et ipsi incidérunt in eam.

Parátum cor meum, Deus,†

parátum cor meum;*

cantábo et psalmum dicam.

Exsúrge, glória mea,†

exsúrge, psaltérium et cíthara,*

excitábo auróram.

Confitébor tibi in pópulis, Dómine,*

et psalmum dicam tibi in natiónibus,

quóniam magnificáta est usque ad cælos
misericórdia tua*

et usque ad nubes véritas tua.

Exaltáre super cælos, Deus,*

super omnem terram glória tua.

Ant. Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Canticum  Ier 31, 10-14
    
Populi liberati felicitas

Iesus moriturus erat ... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum   (Io 11, 51. 52).

Audíte verbum Dómini, gentes,*

et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
et dícite:

«Qui dispérsit Israel, congregábit eum*

et custódiet eum sicut pastor gregem suum».

Redémit enim Dóminus Iacob*

et liberávit eum de manu potentióris.

Et vénient et laudábunt in monte Sion*

et cónfluent ad bona Dómini,

super fruménto et vino et óleo*

et fetu pécorum et armentórum;

erítque ánima eórum quasi hortus irríguus,*

et ultra non esúrient.

Tunc lætábitur virgo in choro,*

iúvenes et senes simul.

«Et convértam luctum eórum in gáudium*

et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.

Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine,*

et pópulus meus bonis meis adimplébitur».

Ant. Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Psalmus 47 (48)
    
Gratiarum actio pro populi salute

Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem (Ap 21, 10).

Magnus Dóminus et laudábilis nimis*

in civitáte Dei nostri.

Mons sanctus eius collis speciósus,*

exsultátio univérsæ terræ.

Mons Sion, extréma aquilónis,*

cívitas regis magni.

Deus in dómibus eius notus*

factus est ut refúgium.

Quóniam ecce reges congregáti sunt,*

convenérunt in unum.

Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt,*

conturbáti sunt, diffugérunt;

illic tremor apprehéndit eos,*

dolóres ut parturiéntis.

In spíritu oriéntis*

cónteres naves Tharsis.

Sicut audívimus, sic vídimus
in civitáte Dómini virtútum,†

in civitáte Dei nostri;*

Deus fundávit eam in ætérnum.

Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam*

in médio templi tui.

Secúndum nomen tuum, Deus,†

sic et laus tua in fines terræ;*

iustítia plena est déxtera tua.

Lætétur mons Sion,†

et exsúltent fíliæ Iudæ*

propter iudícia tua.

Circúmdate Sion et complectímini eam,*

numeráte turres eius.

Pónite corda vestra in virtúte eius†

et percúrrite domos eius,*

ut enarrétis in progénie áltera.

Quóniam hic est Deus, Deus noster†

in ætérnum et in sæculum sæculi;*

ipse ducet nos in sæcula.

Ant. Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.

Lectio brevis   Is 66, 1-2

Hæc dicit Dóminus: Cælum thronus meus, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ ista domus, quam ædificábitis mihi, et quis iste locus quiétis meæ? Omnia hæc manus mea fecit et mea sunt univérsa ista, dicit Dóminus. Ad hunc autem respíciam, ad paupérculum et contrítum spíritu et treméntem sermónes meos.

Responsorium breve
R/.
Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine. Clamávi.
V/. Iustificatiónes tuas servábo. * Exáudi me, Dómine. Glória Patri. Clamávi.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

Preces

Grátias agámus Christo, qui lumen huius diéi nobis concédit, et ad eum clamémus: Bénedic et sanctífica nos, Dómine.

Qui te pro peccátis nostris hóstiam obtulísti,
incépta et propósita suscípias hodiérna.

Qui óculos nostros lucis dono lætíficas novæ,
lúcifer oriáris in córdibus nostris.

Tríbue hódie nos esse ómnibus longánimes,
ut imitatóres tui fíeri possímus.

Audítam, Dómine, fac nobis mane misericórdiam tuam.
Sit hódie gáudium tuum fortitúdo nostra.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, véspere, mane et merídie maiestátem tuam supplíciter deprecámur, ut, expúlsis de córdibus nostris peccatórum ténebris, ad veram lucem, quæ Christus est, nos fácias perveníre. Qui tecum vivit.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Revéla óculos meos, Dómine, et considerábo mirabília de lege tua.

Psalmus 118 (119), 17-24
III (Ghimel)

Bénefac servo tuo, et vivam*

et custódiam sermónem tuum.

Revéla óculos meos,*

et considerábo mirabília de lege tua.

Incola ego sum in terra,*

non abscóndas a me præcépta tua.

Defécit ánima mea in desiderándo iudícia tua*

in omni témpore.

Increpásti supérbos;*

maledícti, qui errant a præcéptis tuis.

Aufer a me oppróbrium et contémptum,*

quia testimónia tua servávi.

Etsi príncipes sedent et advérsum me loquúntur,*

servus tamen tuus
exercétur in iustificatiónibus tuis.

Nam et testimónia tua delectátio mea,*

et consílium meum iustificatiónes tuæ.

Ant. Revéla óculos meos, Dómine, et considerábo mirabília de lege tua.

Ant. 2 Dírige me in veritáte tua, Dómine.

Psalmus 24 (25)

Imploratio veniæ et salutis

Spes non confundit (Rom 5, 5).

I

Ad te, Dómine, levávi ánimam meam,*

Deus meus, in te confído: non erubéscam.

Neque exsúltent super me inimíci mei,*

étenim univérsi, qui sústinent te,
non confundéntur.

Confundántur infidéliter agéntes*

propter vanitátem.

Vias tuas, Dómine, demónstra mihi*

et sémitas tuas édoce me.

Dírige me in veritáte tua et doce me,†

quia tu es Deus salútis meæ,*

et te sustínui tota die.

Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine,*

et misericordiárum tuárum,
quóniam a sæculo sunt.

Peccáta iuventútis meæ et delícta mea
ne memíneris;†

secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu,*

propter bonitátem tuam, Dómine.

Dulcis et rectus Dóminus,*

propter hoc peccatóres viam docébit;

díriget mansuétos in iudício,*

docébit mites vias suas.

Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas*

custodiéntibus testaméntum eius
et testimónia eius.

Propter nomen tuum, Dómine,
propitiáberis peccáto meo:*

multum est enim.

Ant. Dírige me in veritáte tua, Dómine.

Ant. 3 Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.

II

Quis est homo, qui timet Dóminum?*

Docébit eum viam, quam éligat.

Anima eius in bonis demorábitur,*

et semen eius hereditábit terram.

Familiáriter aget Dóminus cum timéntibus eum,*

ut testaméntum suum maniféstet illis.

Oculi mei semper ad Dóminum,*

quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.

Réspice in me et miserére mei,*

quia únicus et pauper sum ego.

Diláta angústias cordis mei*

et de necessitátibus meis érue me.

Vide humilitátem meam et labórem meum*

et dimítte univérsa delícta mea.

Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt,*

et ódio crudéli odérunt me.

Custódi ánimam meam et érue me;*

non erubéscam, quóniam sperávi in te.

Innocéntia et æquitas custódiant me,*

quia sustínui te.

Líbera, Deus, Israel*

ex ómnibus tribulatiónibus suis.

Ant. Réspice in me et érue me, Dómine, quia únicus et pauper sum ego.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Am 4, 13
Ecce formans montes et creans ventum et annúntians hómini cogitatiónem eius, fáciens auróram et ténebras et grádiens super excélsa terræ; Dóminus Deus exercítuum nomen eius.

V/. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino.
R/. Laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Oratio

Te, Dómine, supplíciter exorámus, ut qui hora tértia Spíritum Sanctum orántibus Apóstolis tribuísti, nobis eiúsdem grátiæ participatiónem concédas benígnus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Am 5, 8

Qui facit stellas Plíadis et Oriónem, et convértit in mane ténebras, et diem in noctem obscúrat; qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ, Dóminus nomen eius.

V/. Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius.
R/. Poténtia et decor in sanctuário eius.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Am 9, 6

Qui ædíficat in cælo ascénsus suos et cámeram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen eius.

V/. Cæli enárrant glóriam Dei.
R/. Et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Oratio

Da nobis orántibus, quæsumus, Dómine, ut patiéntiæ Unigéniti tui sequámur exémpla, et advérsa patiéndi constántiam habeámus. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Clamávi ad te, et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Psalmus 29 (30)
    
Gratiarum actio pro liberatione a morte

Christus post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit (Cassiodorus).

Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me,*

nec delectásti inimícos meos super me.

Dómine Deus meus, clamávi ad te,*

et sanásti me.

Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam,*

vivificásti me, ut non descénderem in lacum.

Psállite Dómino, sancti eius,*

et confitémini memóriæ sanctitátis eius,

quóniam ad moméntum indignátio eius*

et per vitam volúntas eius.

Ad vésperum demorátur fletus,*

ad matutínum lætítia.

Ego autem dixi in securitáte mea:*

«Non movébor in ætérnum».

Dómine, in voluntáte tua*

præstitísti decóri meo virtútem;

avertísti fáciem tuam a me,*

et factus sum conturbátus.

Ad te, Dómine, clamábam*

et ad Deum meum deprecábar.

Quæ utílitas in sánguine meo,*

dum descéndo in corruptiónem?

Numquid confitébitur tibi pulvis*

aut annuntiábit veritátem tuam?

Audívit Dóminus et misértus est mei,*

Dóminus factus est adiútor meus.

Convertísti planctum meum in choros mihi,*

conscidísti saccum meum
et accinxísti me lætítia,

ut cantet tibi glória mea et non táceat.*

Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.

Ant. Clamávi ad te et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Ant. 2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

Psalmus 31 (32)
    

Beatus, cui remissa est iniquitas

David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus  (Rom 4, 6).

Beátus, cui remíssa est iníquitas*

et obtéctum est peccátum.

Beátus vir, cui non imputávit Dóminus delíctum,*

nec est in spíritu eius dolus.

Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea,*

dum rugírem tota die.

Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua,*

immutátus est vigor meus
in ardóribus æstátis.

Peccátum meum cógnitum tibi feci*

et delíctum meum non abscóndi.

Dixi: «Confitébor advérsum me
iniquitátem meam Dómino».*

Et tu remisísti impietátem peccáti mei.

Propter hoc orábit ad te omnis sanctus*

in témpore opportúno.

Et in dilúvio aquárum multárum*

ad eum non approximábunt.

Tu es refúgium meum,
a tribulatióne conservábis me;*

exsultatiónibus salútis circúmdabis me.

Intelléctum tibi dabo
et ínstruam te in via, qua gradiéris;*

firmábo super te óculos meos.

Nolíte fíeri sicut equus et mulus,*

quibus non est intelléctus;

in camo et freno si accédis ad constringéndum,*

non appróximant ad te.

Multi dolóres ímpii,*

sperántem autem in Dómino
misericórdia circúmdabit.

Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti,*

et gloriámini, omnes recti corde.

Ant. Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

Canticum  Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a
    
De iudicio Dei

Grátias ágimus tibi,*

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras,*

quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti.

Et irátæ sunt gentes,*

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis*

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri*

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum,*

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni*

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam*

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli*

et qui habitátis in eis.

Ant. Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

Lectio brevis   1 Petr 1, 6-9

Exsultátis, módicum nunc si opórtet contristáti in váriis tentatiónibus, ut probátio vestræ fídei pretiósior auro, quod perit, per ignem quidem probáto, inveniátur in laudem et glóriam et honórem in revelatióne Iesu Christi. Quem cum non vidéritis dilígitis, in quem nunc non vidéntes, credéntes autem, exsultátis lætítia inenarrábili et glorificáta, reportántes finem fídei vestræ salútem animárum.

Responsorium breve
R/.
Cibávit nos Dóminus * Ex ádipe fruménti. Cibávit.
V/. Et de petra melle saturávit nos. * Ex ádipe fruménti. Glória Patri. Cibávit.

Ad Magnificat, ant. Depósuit Dóminus poténtes de sede, et exaltávit húmiles.

Preces (Vel)

Laudémus Deum auxílii nostri, in quo nostra spes tota résidet, eúmque invocémus devóte clamántes: Réspice fílios tuos, Dómine.

Dómine Deus noster, qui cum pópulo tuo fœdus ætérnum pepigísti,
fac ut semper tua magnália recolámus.

Univérsum órdinem sacerdotálem in tua pérfice caritáte,
et fidéles tuos in unitáte spíritus per vínculum pacis semper consérva.

Civitátem terrénam fac ut semper tecum exstruámus,
ne forte in vanum labórent qui ædíficant eam.

Mitte operários in messem tuam,
ut magnificétur nomen tuum in géntibus.

Propínquos et benefactóres defúnctos sanctis tuis accénse,
et nos beátis aliquándo consócia.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui illúminas noctem et lumen facis post ténebras radiáre, concéde nobis, ut hanc noctem sine impediménto Sátanæ transeámus, atque matutínis horis ante conspéctum tuum tibi grátias referámus. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.