zPsalterium TO-j-2

FERIA V
HEBDOMADÆ II

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sæculum.

Psalmus 43 (44)

Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom  8, 37).

I

Deus, áuribus nostris audívimus;†

patres nostri annuntiavérunt nobis*

opus, quod operátus es in diébus eórum,
in diébus antíquis.

Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos*

afflixísti pópulos et dilatásti eos.

Nec enim in gládio suo possedérunt terram,*

et bráchium eórum non salvávit eos;

sed déxtera tua et bráchium tuum
et illuminátio vultus tui,*

quóniam complacuísti in eis.

Tu es rex meus et Deus meus,*

qui mandas salútes Iacob.

In te inimícos nostros proiécimus,*

et in nómine tuo conculcávimus
insurgéntes in nos.

Non enim in arcu meo sperábo,*

et gládius meus non salvábit me.

Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos*

et odiéntes nos confudísti.

In Deo gloriábimur tota die*

et in nómine tuo confitébimur in sæculum.

Ant. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sæculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

Nunc autem reppulísti et confudísti nos*

et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris,*

et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum*

et in géntibus dispersísti nos.

Vendidísti pópulum tuum sine lucro,*

nec dítior factus es in commutatióne eórum.

Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris,*

subsannatiónem et derísum his,
qui sunt in circúitu nostro.

Posuísti nos similitúdinem in géntibus,*

commotiónem cápitis in pópulis.

Tota die verecúndia mea contra me est,*

et confúsio faciéi meæ coopéruit me

a voce exprobrántis et obloquéntis,*

a fácie inimíci et ultóris.

Ant. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te;*

et iníque non égimus in testaméntum tuum.

Et non recéssit retro cor nostrum,*

nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

sed humiliásti nos in loco vúlpium*

et operuísti nos umbra mortis.

Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri*

et si expandérimus manus nostras
ad deum aliénum,

nonne Deus requíret ista?*

Ipse enim novit abscóndita cordis.

Quóniam propter te mortificámur tota die,*

æstimáti sumus sicut oves occisiónis.

Evígila quare obdórmis, Dómine?*

Exsúrge et ne repéllas in finem.

Quare fáciem tuam avértis,*

oblivísceris inópiæ nostræ
et tribulatiónis nostræ?

Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra,*

conglutinátus est in terra venter noster.

Exsúrge, Dómine, ádiuva nos*

et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Ant. Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V/. Dómine, ad quem íbimus?
R/. Verba vitæ ætérnæ habes.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.

Psalmus 79 (80)
    

Visita, Domine, vineam tuam

Veni, Domine Iesu (Ap 22, 20).

Qui pascis Israel, inténde,*

qui dedúcis velut ovem Ioseph.

Qui sedes super chérubim, effúlge*

coram Ephraim, Béniamin et Manásse.

Excita poténtiam tuam et veni,*

ut salvos fácias nos.

Deus, convérte nos,*

illústra fáciem tuam, et salvi érimus.

Dómine Deus virtútum,*

quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?

Cibásti nos pane lacrimárum*

et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.

Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris,*

et inimíci nostri subsannavérunt nos.

Deus virtútum, convérte nos,*

illústra fáciem tuam, et salvi érimus.

Víneam de Ægýpto transtulísti,*

eiecísti gentes et plantásti eam.

Purgásti locum in conspéctu eius,*

plantásti radíces eius, et implévit terram.

Opérti sunt montes umbra eius*

et ramis eius cedri Dei;

exténdit pálmites suos usque ad mare*

et usque ad Flumen propágines suas.

Ut quid destruxísti macériam eius,*

et vindémiant eam omnes,
qui prætergrediúntur viam?

Exterminávit eam aper de silva,*

et singuláris ferus depástus est eam.

Deus virtútum, convértere,*

réspice de cælo et vide et vísita víneam istam.

Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua,*

et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.

Incénsa est igni et suffóssa;*

ab increpatióne vultus tui períbunt.

Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ,*

super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.

Et non discedémus a te, vivificábis nos,*

et nomen tuum invocábimus.

Dómine Deus virtútum, convérte nos*

et illústra fáciem tuam, et salvi érimus.

Ant. Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.

Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.

Canticum  Is 12, 1-6
    
Populi redempti exsultatio

Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7, 37).

Confitébor tibi, Dómine,
quóniam cum irátus eras mihi,*

convérsus est furor tuus, et consolátus es me.

Ecce Deus salútis meæ;*

fiduciáliter agam et non timébo,

quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus,*

et factus est mihi in salútem.

Et hauriétis aquas in gáudio*

de fóntibus salútis.

Et dicétis in die illa:*

«Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,

notas fácite in pópulis adinventiónes eius;*

mementóte quóniam excélsum est nomen eius.

Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit;*

notum sit hoc in univérsa terra.

Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion,*

quia magnus in médio tui Sanctus Israel».

Ant. Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.

Ant. 3 Exsultáte Deo adiutóri nostro.

Psalmus 80 (81)
    

Sollemnis renovatio foederis

Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis (Hebr 3, 12).

Exsultáte Deo adiutóri nostro,*

iubiláte Deo Iacob.

Súmite psalmum et date týmpanum,*

psaltérium iucúndum cum cíthara.

Bucináte in neoménia tuba,*

in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra.

Quia præcéptum in Israel est,*

et iudícium Deo Iacob.

Testimónium in Ioseph pósuit illud,†

cum exíret de terra Ægýpti;*

sermónem, quem non nóveram, audívi:

«Divérti ab onéribus dorsum eius;*

manus eius a cóphino recessérunt.

In tribulatióne invocásti me et liberávi te,†

exaudívi te in abscóndito tempestátis,*

probávi te apud aquam Meríba.

Audi, pópulus meus, et contestábor te;*

Israel, útinam áudias me!

Non erit in te deus aliénus,*

neque adorábis deum extráneum.

Ego enim sum Dóminus Deus tuus,†

qui edúxi te de terra Ægýpti;*

diláta os tuum, et implébo illud.

Et non audívit pópulus meus vocem meam,*

et Israel non inténdit mihi.

Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum,*

ibunt in adinventiónibus suis.

Si pópulus meus audísset me,*

Israel si in viis meis ambulásset!

In brevi inimícos eórum humiliássem*

et super tribulántes eos misíssem manum meam.

Inimíci Dómini blandiréntur ei,*

et esset sors eórum in sæcula;

et cibárem eos ex ádipe fruménti*

et de petra melle saturárem eos».

Ant. Exsultáte Deo, adiutóri nostro.

Lectio brevis   Rom 14, 17-19

Non est regnum Dei esca et potus, sed iustítia et pax et gáudium in Spíritu Sancto; qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probátus est homínibus. Itaque, quæ pacis sunt, sectémur et quæ ædificatiónis sunt in ínvicem.

Responsorium breve
R/.
In matutínis, Dómine, * Meditábor de te. In matutínis.
V/. Quia factus es adiútor meus. * Meditábor de te. Glória Patri. In matutínis.

Ad Benedictus, ant. Da sciéntiam salútis plebi tuæ, Dómine, et dimítte nobis peccáta nostra.

Preces

Benedíctus Deus, Pater noster, qui fílios suos prótegit neque preces spernit eórum. Omnes humíliter eum implorémus orántes: Illúmina óculos nostros, Dómine.

Grátias tibi, Dómine, quia per Fílium tuum nos illuminásti,
eius luce per longitúdinem diéi nos satiári concéde.

Sapiéntia tua, Dómine, dedúcat nos hódie,
ut in novitáte vitæ ambulémus.

Præsta nobis advérsa pro te fórtiter sustinére,
ut corde magno tibi iúgiter serviámus.

Dírige in nobis hódie cogitatiónes, sensus et ópera,
ut tibi providénti dóciles obsequámur.

Pater noster.

Oratio

Te lucem veram et lucis auctórem, Dómine, deprecámur, ut, quæ sancta sunt, fidéliter meditántes, in tua iúgiter claritáte vivámus. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Bonum mihi lex oris tui, Dómine, super mília auri et argénti.

Psalmus 118 (119), 65-72
IX (Teth)

Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine,*

secúndum verbum tuum.

Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me,*

quia præcéptis tuis crédidi.

Priúsquam humiliárer ego errávi;*

nunc autem elóquium tuum custódiam.

Bonus es tu et benefáciens,*

doce me iustificatiónes tuas.

Excogitavérunt contra me dolósa supérbi,*

ego autem in toto corde meo servábo mandáta tua.

Incrassátum est sicut adeps cor eórum,*

ego vero in lege tua delectátus sum.

Bonum mihi quia humiliátus sum,*

ut discam iustificatiónes tuas.

Bonum mihi lex oris tui,*

super mília auri et argénti.

Ant. Bonum mihi lex oris tui, Dómine, super mília auri et argénti.

Ant. 2 In Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.

Psalmus 55 (56), 2-7b. 9-14
Fiducia in Domini verbo collocata

Christus in passione monstratur (S. Hieronymus).

Miserére mei, Deus,
quóniam conculcávit me homo,*

tota die impúgnans oppréssit me.

Conculcavérunt me inimíci mei tota die,*

quóniam multi pugnant advérsum me, Altíssime.

In quacúmque die timébo,*

ego in te sperábo.

In Deo, cuius laudábo sermónem,†

in Deo sperávi;*

non timébo: quid fáciet mihi caro?

Tota die rem meam perturbábant,*

advérsum me omnes cogitatiónes eórum
in malum.

Concitábant iúrgia, insidiabántur,*

ipsi calcáneum meum observábant.

Peregrinatiónes meas tu numerásti:†

pone lácrimas meas in utre tuo;*

nonne in supputatióne tua?

Tunc converténtur inimíci mei retrórsum,†

in quacúmque die invocávero:*

ecce cognóvi quóniam Deus meus es.

In Deo, cuius laudábo sermónem,*

in Dómino, cuius laudábo sermónem,

in Deo sperávi;*

non timébo: quid fáciet mihi homo?

Super me sunt, Deus, vota tua;*

reddam laudatiónes tibi,

quóniam eripuísti ánimam meam de morte†

et pedes meos de lapsu,*

ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium.

Ant. In Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.

Ant. 3 Magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, Dómine.

Psalmus 56 (57)
    
In afflictione oratio matutina

Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus).

Miserére mei, Deus, miserére mei,*

quóniam in te cónfugit ánima mea;

et in umbra alárum tuárum confúgiam,*

donec tránseant insídiæ.

Clamábo ad Deum Altíssimum,*

Deum, qui benefécit mihi.

Mittet de cælo et liberábit me;†

dabit in oppróbrium conculcántes me.*

Mittet Deus misericórdiam suam
et veritátem suam.

Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum*

devorántium fílios hóminum.

Dentes eórum arma et sagíttæ*

et lingua eórum gládius acútus.

Exaltáre super cælos, Deus,*

super omnem terram glória tua.

Láqueum paravérunt pédibus meis,*

et incurvávit se ánima mea;

fodérunt ante fáciem meam fóveam,*

et ipsi incidérunt in eam.

Parátum cor meum, Deus,†

parátum cor meum;*

cantábo et psalmum dicam.

Exsúrge, glória mea,†

exsúrge, psaltérium et cíthara,*

excitábo auróram.

Confitébor tibi in pópulis, Dómine,*

et psalmum dicam tibi in natiónibus,

quóniam magnificáta est usque ad cælos
misericórdia tua*

et usque ad nubes véritas tua.

Exaltáre super cælos, Deus,*

super omnem terram glória tua.

Ant. Magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, Dómine.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Gal 5, 13-14
Vos in libertátem vocáti estis, fratres; tantum ne libertátem in occasiónem detis carni, sed per caritátem servíte ínvicem. Omnis enim lex in uno sermóne implétur, in hoc: Díliges próximum tuum sicut teípsum.

V/. Dómine, viam mandatórum tuórum cucúrri.
R/. Cum dilatásti cor meum.

Oratio

Te, Dómine, supplíciter exorámus, ut qui hora tértia Spíritum Sanctum orántibus Apóstolis tribuísti, nobis eiúsdem grátiæ participatiónem concédas benígnus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Gal 5, 16-17

Spíritu ambuláte et concupiscéntiam carnis ne perfecéritis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem; hæc enim ínvicem adversántur, ut non, quæcúmque vultis, illa faciátis.

V/. Bonus es tu, Dómine, et benefáciens.
R/. Doce me iustificatiónes tuas.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Gal 5, 22. 23a. 25

Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.

V/. Notam fac mihi, Dómine, viam in qua ámbulem.
R/. Spíritus tuus bonus dedúcat me in terram rectam.

Oratio

Da nobis orántibus, quæsumus, Dómine, ut patiéntiæ Unigéniti tui sequámur exémpla, et advérsa patiéndi constántiam habeámus. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Psalmus 71 (72)
    

Regia Messiæ potestas

Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham (Mt 2, 11).

I

Deus, iudícium tuum regi da*

et iustítiam tuam fílio regis;

iúdicet pópulum tuum in iustítia*

et páuperes tuos in iudício.

Afferant montes pacem pópulo,*

et colles iustítiam.

Iudicábit páuperes pópuli†

et salvos fáciet fílios ínopis*

et humiliábit calumniatórem.

Et permanébit cum sole et ante lunam,*

in generatióne et generatiónem.

Descéndet sicut plúvia in gramen*

et sicut imber írrigans terram.

Florébit in diébus eius iustítia
et abundántia pacis,*

donec auferátur luna.

Et dominábitur a mari usque ad mare*

et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum.

Coram illo prócident íncolæ desérti,*

et inimíci eius terram lingent.

Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent,*

reges Arabum et Saba dona addúcent.

Et adorábunt eum omnes reges,*

omnes gentes sérvient ei.

Ant. Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Ant. 2 Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

II
    

Quia liberábit ínopem clamántem*

et páuperem, cui non erat adiútor.

Parcet páuperi et ínopi*

et ánimas páuperum salvas fáciet.

Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum,*

et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.

Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et orábunt pro ipso semper;*

tota die benedícent ei.

Et erit ubértas fruménti in terra,*

in summis móntium fluctuábit;

sicut Líbanus fructus eius*

et florébit de civitáte sicut fenum terræ.

Sit nomen eius benedíctum in sæcula,*

ante solem permanébit nomen eius.

Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ,*

omnes gentes magnificábunt eum.

Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel,*

qui facit mirabília solus.

Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum;*

et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.

Ant. Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum  Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a
    
De iudicio Dei

Grátias ágimus tibi,*

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras,*

quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti.

Et irátæ sunt gentes,*

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis*

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri*

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum,*

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni*

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam*

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli*

et qui habitátis in eis.

Ant. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Lectio brevis   1 Petr 1, 22-23

Animas vestras castificántes in obœdiéntia veritátis ad fraternitátis amórem non fictum, ex corde ínvicem dilígite atténtius, renáti non ex sémine corruptíbili sed incorruptíbili per verbum Dei vivum et pérmanens.

Responsorium breve
R/.
Dóminus pascit me, * Et nihil mihi déerit. Dóminus.
V/. In páscuis viréntibus me collocávit. * Et nihil mihi déerit. Glória Patri. Dóminus.

Ad Magnificat, ant. Esuriéntes iustítiam Dóminus saturávit et implévit bonis.

Preces (Vel)

Animas nostras ad Dóminum et Salvatórem nostrum pergráti levémus, qui benedícit pópulum suum in omni benedictióne spiritáli, et cum devotióne rogémus: Bénedic pópulum tuum, Dómine.

Miséricors Deus, consérva Papam nostrum N. et Epíscopum nostrum N.,
incólumes custódi eos Ecclésiæ tuæ.

Regiónem nostram, Dómine, tuére benígnus,
a malis nos líbera univérsis.

Voca fílios in circúitum mensæ tuæ,
qui préssius te vírginem, páuperem et obœdiéntem sequántur.

Ancíllas tuas custódi, propósitum virginitátis proféssas,
ut te, Agnum divínum, quocúmque íeris, sequántur.

Defúncti in tua pace requiéscant ætérna,
et eórum nobíscum coniúnctio, spiritálium bonórum communicatióne, roborétur.

Pater noster.

Oratio

Vespertínæ laudis offícia persolvéntes, cleméntiam tuam, Dómine, deprecámur, ut a meditatióne legis tuæ cor nostrum recédere non permíttas, et nobis lumen ætérnæ vitæ dones et præmium. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.