zPsalterium TO-j-3

FERIA V
HEBDOMADÆ III

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Veníte, adorémus Dóminum, quia ipse est Deus noster.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David (Lc 1, 69).

IV

Tu vero reppulísti et reiecísti,*

irátus es contra christum tuum;

evertísti testaméntum servi tui,*

profanásti in terram diadéma eius.

Destruxísti omnes muros eius,*

posuísti munitiónes eius in ruínas.

Diripuérunt eum omnes transeúntes viam,*

factus est oppróbrium vicínis suis.

Exaltásti déxteram depriméntium eum,*

lætificásti omnes inimícos eius.

Avertísti áciem gládii eius*

et non es auxiliátus ei in bello.

Finem posuísti splendóri eius*

et sedem eius in terram collisísti.

Minorásti dies iuventútis eius,*

perfudísti eum confusióne.

Ant. Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

Usquequo, Dómine, abscondéris in finem,*

exardéscet sicut ignis ira tua?

Memoráre, quam brevis mea substántia.*

Ad quam vanitátem creásti
omnes fílios hóminum?

Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem,*

éruet ánimam suam de manu ínferi?

Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine,*

sicut iurásti David in veritáte tua?

Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum,*

quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine,*

quo exprobravérunt vestígia christi tui.

Benedíctus Dóminus in ætérnum.*

Fiat, fiat.

Ant. Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sæculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
    
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (2 Petr 3, 8).

Dómine, refúgium factus es nobis*

a generatióne in generatiónem.

Priúsquam montes nasceréntur†

aut gignerétur terra et orbis,*

a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

Redúcis hóminem in púlverem;*

et dixísti: «Revertímini, fílii hóminum».

Quóniam mille anni ante óculos tuos
tamquam dies hestérna, quæ prætériit,*

et custódia in nocte.

Auferes eos, sómnium erunt:*

mane sicut herba succréscens,

mane floret et crescit,*

véspere décidit et aréscit.

Quia defécimus in ira tua*

et in furóre tuo turbáti sumus.

Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo,*

occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.

Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua,*

consúmpsimus ut suspírium annos nostros.

Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni*

aut in valéntibus octogínta anni,

et maior pars eórum labor et dolor,*

quóniam cito tránseunt, et avolámus.

Quis novit potestátem iræ tuæ*

et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?

Dinumeráre dies nostros sic doce nos,*

ut inducámus cor ad sapiéntiam.

Convértere, Dómine, úsquequo?*

Et deprecábilis esto super servos tuos.

Reple nos mane misericórdia tua,*

et exsultábimus et delectábimur
ómnibus diébus nostris.

Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti,*

pro annis, quibus vídimus mala.

Appáreat servis tuis opus tuum*

et decor tuus fíliis eórum.

Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos,†

et ópera mánuum nostrárum
confírma super nos*

et opus mánuum nostrárum confírma.

Ant. Anni nostri sicut herba tránseunt: a sæculo tu es, Deus.

V/. Dómine, apud te est fons vitæ.
R/. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Psalmus 86 (87)
    
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

Fundaménta eius in móntibus sanctis;†

díligit Dóminus portas Sion*

super ómnia tabernácula Iacob.

Gloriósa dicta sunt de te,*

cívitas Dei!

Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me;†

ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiópia:*

hi nati sunt illic.

Et de Sion dicétur: «Hic et ille natus est in ea;*

et ipse firmávit eam Altíssimus».

Dóminus réferet in librum populórum:*

«Hi nati sunt illic».

Et cantant sicut choros ducéntes:*

«Omnes fontes mei in te».

Ant. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.

Canticum  Is 40, 10-17
    
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus

Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

Ecce Dóminus Deus in virtúte venit,*

et bráchium eius dominátur;

ecce merces eius cum eo*

et præmium illíus coram illo.

Sicut pastor gregem suum pascit,†

in bráchio suo cóngregat agnos
et in sinu suo levat;*

fetas ipse portat.

Quis mensus est pugíllo aquas
et cælos palmo dispósuit,†

módio contínuit púlverem terræ
et librávit in póndere montes*

et colles in statéra?

Quis diréxit spíritum Dómini?*

Aut quis consílium suum
osténdit illi?

Cum quo íniit consílium et instrúxit eum*

et dócuit eum sémitam iustítiæ

et erudívit eum sciéntiam*

et viam prudéntiæ osténdit illi?

Ecce gentes quasi stilla sítulæ†

et quasi moméntum púlveris
in statéra reputántur;*

ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.

Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum,*

et animália eius non suffícient ad holocáustum.

Omnes gentes, quasi non sint, coram eo;*

quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Ant. Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

Psalmus 98 (99)
    
Sanctus Dominus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es (S. Athanasius).

Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli;*

sedet super chérubim, moveátur terra.

Dóminus in Sion magnus*

et excélsus super omnes pópulos.

Confiteántur nómini tuo magno et terríbili,*

quóniam sanctum est.

Rex potens iudícium díligit:†

tu statuísti, quæ recta sunt,*

iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.

Exaltáte Dóminum Deum nostrum†

et adoráte ad scabéllum pedum eius,*

quóniam sanctus est.

Móyses et Aaron in sacerdótibus eius*

et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.

Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos,*

in colúmna nubis loquebátur ad eos.

Custodiébant testimónia eius*

et præcéptum, quod dedit illis.

Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos;†

Deus, tu propítius fuísti eis,*

ulcíscens autem adinventiónes eórum.

Exaltáte Dóminum Deum nostrum†

et adoráte ad montem sanctum eius,*

quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Ant. Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

Lectio brevis   1 Petr 4, 10-11

Unusquísque, sicut accépit donatiónem, in altérutrum illam administrántes sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam largítur Deus, ut in ómnibus glorificétur Deus per Iesum Christum.

Responsorium breve
R/.
Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine. Clamávi.
V/. Iustificatiónes tuas servábo. * Exáudi me, Dómine. Glória Patri. Clamávi.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

Preces

Grátias agámus Deo Patri, qui amóre suo dedúcit et nutrit pópulum suum, lætíque clamémus: Glória tibi, Dómine, in sæcula.

Pater clementíssime, de tuo nos te laudámus amóre,
quia nos mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti.

In huius diéi princípio serviéndi tibi stúdium córdibus nostris infúnde,
ut cogitatiónes et actiónes nostræ te semper gloríficent.

Ab omni desidério malo corda nostra purífica,
ut tuæ voluntáti simus semper inténti.

Fratrum omniúmque necessitátibus corda résera nostra,
ne fratérna nostra dilectióne privéntur.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens ætérne Deus, pópulos, qui in umbra mortis sedent, lúmine tuæ claritátis illústra, qua visitávit nos Oriens ex alto, Iesus Christus Dóminus noster. Qui tecum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Súscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum, et vivam.

Psalmus 118 (119), 113-120
XV (Samech)

Dúplices corde ódio hábui*

et legem tuam diléxi.

Tegmen et scutum meum es tu,*

et in verbum tuum supersperávi.

Declináte a me, malígni,*

et servábo præcépta Dei mei.

Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam;*

et non confúndas me ab exspectatióne mea.

Susténta me, et salvus ero*

et delectábor in iustificatiónibus tuis semper.

Sprevísti omnes discedéntes
a iustificatiónibus tuis,*

quia mendácium cogitátio eórum.

Quasi scóriam delésti omnes peccatóres terræ;*

ídeo diléxi testimónia tua.

Hórruit a timóre tuo caro mea;*

a iudíciis enim tuis tímui.

Ant. Súscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum, et vivam.

Ant. 2 Adiuva nos, Deus salutáris nostri, et propítius esto peccátis nostris.

Psalmus 78 (79), 1-5. 8-11. 13
Super Ierusalem lamentatio

Si cognovisses et tu ... quæ ad pacem tibi! (Lc 19, 42).

Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam,†

polluérunt templum sanctum tuum,*

posuérunt Ierúsalem in ruínas.

Dedérunt morticína servórum tuórum
escas volatílibus cæli,*

carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.

Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam
in circúitu Ierúsalem,*

et non erat qui sepelíret.

Facti sumus oppróbrium vicínis nostris,*

subsannátio et illúsio
his, qui in circúitu nostro sunt.

Usquequo, Dómine?†

Irascéris in finem?*

Accendétur velut ignis zelus tuus?

Ne memíneris iniquitátum patrum nostrórum,†

cito antícipent nos misericórdiæ tuæ,*

quia páuperes facti sumus nimis.

Adiuva nos, Deus salutáris nostri,*

propter glóriam nóminis tui et líbera nos;

et propítius esto peccátis nostris*

propter nomen tuum.

Quare dicent in géntibus: «Ubi est Deus eórum?».†

Innotéscat in natiónibus coram óculis nostris*

últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est.

Intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum;†

secúndum magnitúdinem bráchii tui*

supérstites relínque fílios mortis.

Nos autem, pópulus tuus et oves páscuæ tuæ,*

confitébimur tibi in sæculum:

in generatiónem et generatiónem*

annuntiábimus laudem tuam.

Ant. Adiuva nos, Deus salutáris nostri, et propítius esto peccátis nostris.

Ant. 3 Deus virtútum, réspice de cælo, et vísita víneam istam.

Psalmus 79 (80)
    

Visita, Domine, vineam tuam

Veni, Domine Iesu (Ap 22, 20).

Qui pascis Israel, inténde,*

qui dedúcis velut ovem Ioseph.

Qui sedes super chérubim, effúlge*

coram Ephraim, Béniamin et Manásse.

Excita poténtiam tuam et veni,*

ut salvos fácias nos.

Deus, convérte nos,*

illústra fáciem tuam, et salvi érimus.

Dómine Deus virtútum,*

quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?

Cibásti nos pane lacrimárum*

et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.

Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris,*

et inimíci nostri subsannavérunt nos.

Deus virtútum, convérte nos,*

illústra fáciem tuam, et salvi érimus.

Víneam de Ægýpto transtulísti,*

eiecísti gentes et plantásti eam.

Purgásti locum in conspéctu eius,*

plantásti radíces eius, et implévit terram.

Opérti sunt montes umbra eius*

et ramis eius cedri Dei;

exténdit pálmites suos usque ad mare*

et usque ad Flumen propágines suas.

Ut quid destruxísti macériam eius,*

et vindémiant eam omnes,
qui prætergrediúntur viam?

Exterminávit eam aper de silva,*

et singuláris ferus depástus est eam.

Deus virtútum, convértere,*

réspice de cælo et vide et vísita víneam istam.

Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua,*

et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.

Incénsa est igni et suffóssa;*

ab increpatióne vultus tui períbunt.

Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ,*

super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.

Et non discedémus a te, vivificábis nos,*

et nomen tuum invocábimus.

Dómine Deus virtútum, convérte nos*

et illústra fáciem tuam, et salvi érimus.

Ant. Deus virtútum, réspice de cælo, et vísita víneam istam.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Sap 19, 22
In ómnibus magnificásti pópulum tuum, Dómine, et honorásti et non despexísti, in omni témpore et omni loco assístens eis.

V/. Tu es Deus qui facis mirabília.
R/. Notam fecísti in pópulis virtútem tuam.

Oratio

Te, Dómine, supplíciter exorámus, ut qui hora tértia Spíritum Sanctum orántibus Apóstolis tribuísti, nobis eiúsdem grátiæ participatiónem concédas benígnus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Deut 4, 7

Quæ est enim ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Dóminus Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris?

V/. Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum.
R/. Et deprecatiónem eórum exáudiet.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Est 10, 3f

Gens Israel, sunt illi, qui clamavérunt ad Dóminum; et salvum fecit Dóminus pópulum suum liberavítque nos de ómnibus malis et fecit signa magna atque porténta, quæ non sunt facta inter gentes.

V/. Confitébor tibi, Dómine, quóniam exaudísti me.
R/. Et factus es mihi in salútem.

Oratio

Da nobis orántibus, quæsumus Dómine, ut patiéntiæ Unigéniti tui sequámur exémpla, et advérsa patiéndi constántiam habeámus. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Sancti tui exsúltent, Dómine, intrántes in tabernáculum tuum.

Psalmus 131 (132)
    
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).

I

Meménto, Dómine, David*

et omnis mansuetúdinis eius,

quia iurávit Dómino,*

votum vovit Poténti Iacob:

«Non introíbo in tabernáculum domus meæ,*

non ascéndam in lectum strati mei,

non dabo somnum óculis meis*

et pálpebris meis dormitatiónem,

donec invéniam locum Dómino,*

tabernáculum Poténti Iacob».

Ecce audívimus eam esse in Ephratha,*

invénimus eam in campis Iaar.

Ingrediámur in tabernáculum eius,*

adorémus ad scabéllum pedum eius.

Surge, Dómine, in réquiem tuam,*

tu et arca fortitúdinis tuæ.

Sacerdótes tui induántur iustítiam,*

et sancti tui exsúltent.

Propter David servum tuum*

non avértas fáciem christi tui.

Ant. Sancti tui exsúltent, Dómine, intrántes in tabernáculum tuum.

Ant. 2 Elégit Dóminus Sion in habitatiónem sibi.

II
    

Iurávit Dóminus David veritátem*

et non recédet ab ea:

«De fructu ventris tui*

ponam super sedem tuam.

Si custodíerint fílii tui testaméntum meum*

et testimónia mea, quæ docébo eos,

fílii eórum usque in sæculum*

sedébunt super sedem tuam».

Quóniam elégit Dóminus Sion,*

desiderávit eam in habitatiónem sibi:

«Hæc réquies mea in sæculum sæculi;*

hic habitábo, quóniam desiderávi eam.

Cibária eius benedícens benedícam,*

páuperes eius saturábo pánibus.

Sacerdótes eius índuam salutári,*

et sancti eius exsultatióne exsultábunt.

Illic germináre fáciam cornu David,*

parábo lucérnam christo meo.

Inimícos eius índuam confusióne,*

super ipsum autem efflorébit diadéma eius».

Ant. Elégit Dóminus Sion in habitatiónem sibi.

Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

Canticum  Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a
    
De iudicio Dei

Grátias ágimus tibi,*

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras,*

quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti.

Et irátæ sunt gentes,*

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis*

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri*

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum,*

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni*

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam*

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli*

et qui habitátis in eis.

Ant. Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

Lectio brevis   1 Petr 3, 8-9

Omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

Responsorium breve
R/.
Cibávit nos Dóminus * Ex ádipe fruménti. Cibávit.
V/. Et de petra melle saturávit nos. * Ex ádipe fruménti. Glória Patri. Cibávit.

Ad Magnificat, ant. Depósuit Dóminus poténtes de sede, et exaltávit húmiles.

Preces (Vel)

Christum, pastórem, adiutórem et consolatórem pópuli sui, devótis méntibus deprecémur: Deus, refúgium nostrum, exáudi nos.

Benedíctus es, Dómine, qui nos ad tuam sanctam Ecclésiam vocáre dignátus es:
in ea iúgiter nos consérva.

Tu, qui sollicitúdinem ómnium ecclesiárum Papæ nostro N. tradidísti,
fidem indeficiéntem, spem vivam, atténtam illi tríbue caritátem.

Da peccatóribus conversiónem lapsísque virtútem:
ómnibus pæniténtiam et salútem concéde.

Tu, qui in regióne aliéna habitáre voluísti,
meménto illórum, qui procul a família et pátria degunt.

Omnibus defúnctis, qui in te speravérunt,
pacem tríbue sempitérnam.

Pater noster.

Oratio

Grátias tibi, Dómine, transácto diéi cursu deférimus, tuámque misericórdiam súpplices implorámus, ut, quæ per fragilitátem carnis contráximus, benígnus ignóscas. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.