zPsalterium TO-j-4

FERIA V
HEBDOMADÆ IV

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)

Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom  8, 37).

I

Deus, áuribus nostris audívimus;†

patres nostri annuntiavérunt nobis*

opus, quod operátus es in diébus eórum,
in diébus antíquis.

Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos*

afflixísti pópulos et dilatásti eos.

Nec enim in gládio suo possedérunt terram,*

et bráchium eórum non salvávit eos;

sed déxtera tua et bráchium tuum
et illuminátio vultus tui,*

quóniam complacuísti in eis.

Tu es rex meus et Deus meus,*

qui mandas salútes Iacob.

In te inimícos nostros proiécimus,*

et in nómine tuo conculcávimus
insurgéntes in nos.

Non enim in arcu meo sperábo,*

et gládius meus non salvábit me.

Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos*

et odiéntes nos confudísti.

In Deo gloriábimur tota die*

et in nómine tuo confitébimur in sæculum.

Ant. Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

Nunc autem reppulísti et confudísti nos*

et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris,*

et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum*

et in géntibus dispersísti nos.

Vendidísti pópulum tuum sine lucro,*

nec dítior factus es in commutatióne eórum.

Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris,*

subsannatiónem et derísum his,
qui sunt in circúitu nostro.

Posuísti nos similitúdinem in géntibus,*

commotiónem cápitis in pópulis.

Tota die verecúndia mea contra me est,*

et confúsio faciéi meæ coopéruit me

a voce exprobrántis et obloquéntis,*

a fácie inimíci et ultóris.

Ant. Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te;*

et iníque non égimus in testaméntum tuum.

Et non recéssit retro cor nostrum,*

nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

sed humiliásti nos in loco vúlpium*

et operuísti nos umbra mortis.

Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri*

et si expandérimus manus nostras
ad deum aliénum,

nonne Deus requíret ista?*

Ipse enim novit abscóndita cordis.

Quóniam propter te mortificámur tota die,*

æstimáti sumus sicut oves occisiónis.

Evígila quare obdórmis, Dómine?*

Exsúrge et ne repéllas in finem.

Quare fáciem tuam avértis,*

oblivísceris inópiæ nostræ
et tribulatiónis nostræ?

Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra,*

conglutinátus est in terra venter noster.

Exsúrge, Dómine, ádiuva nos*

et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Ant. Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V/. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R/. Et doce me iustificatiónes tuas.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Psalmus 142 (143), 1-11
    
In angustiis oratio

Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi (Gal 2, 16).

Dómine, exáudi oratiónem meam,†

áuribus pércipe obsecratiónem meam
in veritáte tua;*

exáudi me in tua iustítia.

Et non intres in iudícium cum servo tuo,*

quia non iustificábitur in conspéctu tuo
omnis vivens.

Quia persecútus est inimícus ánimam meam,†

contrívit in terra vitam meam,*

collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sæculo.

Et anxiátus est in me spíritus meus,*

in médio mei obríguit cor meum.

Memor fui diérum antiquórum,†

meditátus sum in ómnibus opéribus tuis,*

in factis mánuum tuárum recogitábam.

Expándi manus meas ad te,*

ánima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velóciter exáudi me, Dómine;*

defécit spíritus meus.

Non abscóndas fáciem tuam a me,*

ne símilis fiam descendéntibus in lacum.

Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam,*

quia in te sperávi.

Notam fac mihi viam, in qua ámbulem,*

quia ad te levávi ánimam meam.

Eripe me de inimícis meis,*

Dómine, ad te confúgi.

Doce me fácere voluntátem tuam,*

quia Deus meus es tu.

Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam;*

propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.

In iustítia tua*

edúces de tribulatióne ánimam meam.

Ant. Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Canticum  Is 66, 10-14a
    
Consolatio et gaudium in civitate sancta

Illa, quae sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea,*

omnes, qui dilígitis eam;

gaudéte cum ea gáudio,*

univérsi, qui lugebátis super eam,

ut sugátis et repleámini*

ab úbere consolatiónis eius,

ut mulgeátis et delíciis affluátis*

ex ubéribus glóriæ eius.

Quia hæc dicit Dóminus:†

«Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem,*

et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.

Sugétis, in ulnis portabímini,*

et super génua blandiéntur vobis.

Quómodo si quem mater consolátur,†

ita ego consolábor vos;*

et in Ierúsalem consolabímini.

Vidébitis, et gaudébit cor vestrum,*

et ossa vestra quasi herba germinábunt».

Ant. Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

Psalmus 146 (147 A)
    
Domini potentia et bonitas

Te Deum laudamus, te Dominum confitemur.

Laudáte Dóminum,
quóniam bonum est psállere Deo nostro,*

quóniam iucúndum est celebráre laudem.

Ædíficans Ierúsalem Dóminus,*

dispérsos Israélis congregábit.

Qui sanat contrítos corde*

et álligat plagas eórum;

qui númerat multitúdinem stellárum*

et ómnibus eis nómina vocat.

Magnus Dóminus noster et magnus virtúte,*

sapiéntiæ eius non est númerus.

Susténtat mansuétos Dóminus,*

humílians autem peccatóres usque ad terram.

Præcínite Dómino in confessióne,*

psállite Deo nostro in cíthara.

Qui óperit cælum núbibus*

et parat terræ plúviam.

Qui prodúcit in móntibus fenum*

et herbam servitúti hóminum.

Qui dat iuméntis escam ipsórum*

et pullis corvórum invocántibus eum.

Non in fortitúdine equi delectátur,*

nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.

Beneplácitum est Dómino super timéntes eum*

et in eis, qui sperant super misericórdia eius.

Ant. Deo nostro iucúnda sit laudátio.

Lectio brevis   Rom 8, 18-21

Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelánda est in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum, qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei.

Responsorium breve
R/.
In matutínis, Dómine, * Meditábor de te. In matutínis.
V/. Quia factus es adiútor meus. * Meditábor de te. Glória Patri. In matutínis.

Ad Benedictus, ant. Da sciéntiam salútis plebi tuæ, Dómine, et dimítte nobis peccáta nostra.

Preces

Deum, a quo óbvenit salus pópulo suo, celebrémus ita dicéntes: Tu es vita nostra, Dómine.

Benedíctus es, Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericórdiam tuam regenerásti nos in spem vivam,
per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis.

Qui hóminem, ad imáginem tuam creátum, in Christo renovásti,
fac nos confórmes imágini Fílii tui.

In córdibus nostris invídia et ódio vulnerátis,
caritátem per Spíritum Sanctum datam effúnde.

Da hódie operáriis labórem, esuriéntibus panem, mæréntibus gáudium,
ómnibus homínibus grátiam atque salútem.

Pater noster.

Oratio

Sciéntiam salútis, Dómine, nobis concéde sincéram, ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, ómnibus diébus nostris tibi fidéliter serviámus. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/.  Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Psalmus 118 (119), 153-160
XX (Res)

Vide humiliatiónem meam et éripe me,*

quia legem tuam non sum oblítus.

Iúdica causam meam et rédime me;*

propter elóquium tuum vivífica me.

Longe a peccatóribus salus,*

quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine;*

secúndum iudícia tua vivífica me.

Multi, qui persequúntur me et tríbulant me;*

a testimóniis tuis non declinávi.

Vidi prævaricántes, et tæduit me,*

quia elóquia tua non custodiérunt.

Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine;*

secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

Princípium verbórum tuórum véritas,*

in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Ant. Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Ant. 2 Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

«Benedicat te Dominus ex Sion», id est: ex Ecclesia sua (Arnobius).

Beátus omnis, qui timet Dóminum,*

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis,*

beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera*

in latéribus domus tuæ;

fílii tui sicut novéllæ olivárum*

in circúitu mensæ tuæ.

Ecce sic benedicétur homo,*

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion,*

et vídeas bona Ierúsalem
ómnibus diébus vitæ tuæ;

et vídeas fílios filiórum tuórum.*

Pax super Israel!

Ant. Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Ant. 3 Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia

Ecclesia loquitur de iis quæ tolerat (S. Augustinus).

Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea,*

dicat nunc Israel,

sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea,*

étenim non potuérunt advérsum me.

Supra dorsum meum aravérunt aratóres,*

prolongavérunt sulcos suos.

Dóminus autem iustus*

concídit cervíces peccatórum.

Confundántur et convertántur retrórsum*

omnes, qui odérunt Sion.

Fiant sicut fenum tectórum*

quod, priúsquam evellátur, exáruit;

de quo non implévit manum suam, qui metit,*

et sinum suum, qui manípulos cólligit.

Et non dixérunt, qui præteríbant:†

«Benedíctio Dómini super vos,*

benedícimus vobis in nómine Dómini».

Ant. Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   1 Io 3, 23-24
Hoc est mandátum eius, ut credámus nómini Fílii eius Iesu Christi et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis. Et qui servat mandáta eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem nobis dedit.

V/. Tu, Dómine, díriges iustum.
R/. Scrutans corda et renes, Deus.

Oratio

Te, Dómine, supplíciter exorámus, ut qui hora tértia Spíritum Sanctum orántibus Apóstolis tribuísti, nobis eiúsdem grátiæ participatiónem concédas benígnus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Sap 1, 1-2

Dilígite iustítiam, qui iudicátis terram, sentíte de Dómino in bonitáte et in simplicitáte cordis quærite illum, quóniam invenítur ab his, qui non tentant illum, se autem maniféstat eis, qui fidem habent in illum.

V/. Spera in Dómino et fac bonitátem.
R/. Et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, apud quem nihil est tenebrósum, nihil obscúrum, lucis tuæ in nos emítte splendórem, ut mandatórum tuórum lege percépta, in via tua dilatáto corde fidéliter ambulémus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Hebr 12, 1b-2

Deponéntes omne pondus et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera throni Dei sedet.

V/. Sperávit ánima mea in Dómino.
R/. Sustínuit ánima mea in verbo eius.

Oratio

Da nobis orántibus, quæsumus, Dómine, ut patiéntiæ Unigéniti tui sequámur exémpla, et advérsa patiéndi constántiam habeámus. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Alleluia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Psalmus 143 (144)
    
Pro victoria et pace

Manus eius edoctæ sunt ad bellum, cum sæculum vincit: «Ego enim, ait, vici mundum» (S. Hilarius).

I

Benedíctus Dóminus, adiútor meus,†

qui docet manus meas ad prœlium*

et dígitos meos ad bellum.

Misericórdia mea et fortitúdo mea,*

refúgium meum et liberátor meus;

scutum meum, et in ipso sperávi,*

qui subdit pópulum meum sub me.

Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum,*

aut fílius hóminis, quod réputas eum?

Homo vanitáti símilis factus est,*

dies eius sicut umbra prætériens.

Dómine, inclína cælos tuos et descénde;*

tange montes, et fumigábunt.

Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos;*

emítte sagíttas tuas et contúrba eos.

Emítte manum tuam de alto;*

éripe me et líbera me de aquis multis,

de manu filiórum alienigenárum,†

quorum os locútum est vanitátem,*

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Ant. Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

II
    

Deus, cánticum novum cantábo tibi,*

in psaltério decachórdo psallam tibi,

qui das salútem régibus,*

qui rédimis David servum tuum
de gládio malígno.

Eripe me et líbera me*

de manu filiórum alienigenárum,

quorum os locútum est vanitátem,*

et déxtera eórum déxtera mendácii.

Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes*

in iuventúte sua;

fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres,*

sculptæ ut structúra templi.

Promptuária nostra plena,*

redundántia ómnibus bonis;

oves nostræ in mílibus†

innumerábiles in campis nostris,*

boves nostræ crassæ.

Non est ruína macériæ neque egréssus,*

neque clamor in platéis nostris.

Beátus pópulus, cui hæc sunt;*

beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

Ant. Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum  Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a
    
De iudicio Dei

Grátias ágimus tibi,*

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras,*

quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti.

Et irátæ sunt gentes,*

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis*

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri*

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum,*

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni*

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam*

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli*

et qui habitátis in eis.

Ant. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Lectio brevis   Cf. Col 1, 23

Permanéte in fide fundáti et stábiles et immóbiles a spe evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est.

Responsorium breve
R/.
Dóminus pascit me, * Et nihil mihi déerit. Dóminus.
V/. In páscuis viréntibus me collocávit. * Et nihil mihi déerit. Glória Patri. Dóminus.

Ad Magnificat, ant. Esuriéntes iustítiam Dóminus saturávit et implévit bonis.

Preces (Vel)

Christum, lumen géntium et gáudium ómnium vivéntium, læta devotióne rogémus: Da lucem, pacem et salútem, Dómine.

Lux indefíciens et Verbum Patris, qui ad omnes hómines salvándos venísti,
dírige catechúmenos Ecclésiæ tuæ, ut in te illuminéntur.

Iniquitátes nostras, Dómine, ne consíderes,
quia apud te propitiátio est.

Qui voluísti ut hómines ingénio suo secréta naturália investigárent ad mundum regéndum,
da ut sciéntia et artes ad glóriam tuam et ómnium felicitátem dirigántur.

Eos tuére, qui servítio fratrum suórum in mundo sese mancipavérunt,
ut líbere et sine detriménto opus suum perfícere váleant.

Dómine, qui áperis et nemo claudit,
educ in lumen tuum defúnctos qui in spe resurrectiónis dormiérunt.

Pater noster.

Oratio

Nostris propitiáre, Dómine, supplicatiónibus vespertínis, et præsta, ut Fílii tui vestígia sequéntes, in patiéntia fructum bonórum óperum afferámus. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.