zPsalterium TO-l-1

FERIA II
HEBDOMADÆ I

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Præoccupémus fáciem Dómini in confessióne.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc anima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27).

Dómine, ne in furóre tuo árguas me,*

neque in ira tua corrípias me.

Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum;*

sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.

Et ánima mea turbáta est valde,*

sed tu, Dómine, úsquequo?

Convértere, Dómine, éripe ánimam meam;*

salvum me fac propter misericórdiam tuam.

Quóniam non est in morte, qui memor sit tui,*

in inférno autem quis confitébitur tibi?

Laborávi in gémitu meo,†

lavábam per síngulas noctes lectum meum;*

lácrimis meis stratum meum rigábam.

Turbátus est a mæróre óculus meus,*

inveterávi inter omnes inimícos meos.

Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem,*

quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam,*

Dóminus oratiónem meam suscépit.

Erubéscant et conturbéntur veheménter
omnes inimíci mei;*

convertántur et erubéscant valde velóciter.

Ant. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9 A (9)
Gratiarum actio pro victoria

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo,*

narrábo ómnia mirabília tua.

Lætábor et exsultábo in te,*

psallam nómini tuo, Altíssime.

Cum convertúntur inimíci mei retrórsum,*

infirmántur et péreunt a fácie tua.

Quóniam fecísti iudícium meum
et causam meam,*

sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

Increpásti gentes, perdidísti ímpium;*

nomen eórum delésti
in ætérnum et in sæculum sæculi.

Inimíci defecérunt,
solitúdines sempitérnæ factæ sunt;*

et civitátes destruxísti:
périit memória eórum cum ipsis.

Dóminus autem in ætérnum sedébit,*

parávit in iudícium thronum suum

et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia,*

iudicábit pópulos in æquitáte.

Et erit Dóminus refúgium opprésso,*

refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum,*

quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Ant. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

Psállite Dómino, qui hábitat in Sion;*

annuntiáte inter gentes stúdia eius.

Quóniam requírens sánguinem
recordátus est eórum,*

non est oblítus clamórem páuperum.

Miserére mei, Dómine;†

vide afflictiónem meam de inimícis meis,*

qui exáltas me de portis mortis,

ut annúntiem omnes laudatiónes tuas
in portis fíliæ Sion,*

exsúltem in salutári tuo.

Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt;†

in láqueo isto, quem abscondérunt,*

comprehénsus est pes eórum.

Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens;*

in opéribus mánuum suárum
comprehénsus est peccátor.

Converténtur peccatóres in inférnum,*

omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

Quóniam non in finem oblívio erit páuperis;*

exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.

Exsúrge, Dómine, non confortétur homo;*

iudicéntur gentes in conspéctu tuo.

Constítue, Dómine, terrórem super eos,*

sciant gentes quóniam hómines sunt.

Ant. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V/. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R/. Et custódiam illam in toto corde meo.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Psalmus 5, 2-10. 12-13
    
Oratio matutina ad implorandum auxilium

Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.

Verba mea áuribus pércipe, Dómine;*

intéllege gémitum meum.

Inténde voci clamóris mei,*

rex meus et Deus meus.

Quóniam ad te orábo, Dómine,†

mane exáudies vocem meam;*

mane astábo tibi et exspectábo.

Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es;†

neque habitábit iuxta te malígnus,*

neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.

Odísti omnes, qui operántur iniquitátem,†

perdes omnes, qui loquúntur mendácium;*

virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.

Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ†

introíbo in domum tuam;*

adorábo ad templum sanctum tuum
in timóre tuo.

Dómine, deduc me in iustítia tua
propter inimícos meos,*

dírige in conspéctu meo viam tuam.

Quóniam non est in ore eórum véritas,*

cor eórum fóvea;

sepúlcrum patens est guttur eórum,*

mólliunt linguas suas.

Et omnes, qui sperant in te, læténtur,*

in ætérnum exsúltent.

Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te,*

qui díligunt nomen tuum;

quóniam tu benedíces iusto, Dómine,*

quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.

Ant. Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Canticum  1 Chr 29, 10-13
    
Soli Deo honor et gloria

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (Eph 1, 3).

Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri,*

ab ætérno in ætérnum.

Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia,*

glória, splendor atque maiéstas.

Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt,*

tuum, Dómine, regnum,
et tu eleváris ut caput super ómnia.

De te sunt divítiæ et glória,*

tu domináris ómnium.

In manu tua virtus et poténtia,*

in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.

Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi*

et laudámus nomen tuum ínclitum.

Ant. Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

Psalmus 28 (29)
    
Verbi Domini præconium

Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).

Afférte Dómino, fílii Dei,*

afférte Dómino glóriam et poténtiam,

afférte Dómino glóriam nóminis eius,*

adoráte Dóminum in splendóre sancto.

Vox Dómini super aquas;†

Deus maiestátis intónuit,*

Dóminus super aquas multas.

Vox Dómini in virtúte,*

vox Dómini in magnificéntia.

Vox Dómini confringéntis cedros;*

et confrínget Dóminus cedros Líbani.

Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum,*

et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium.

Vox Dómini intercidéntis flammam ignis,†

vox Dómini concutiéntis desértum,*

et concútiet Dóminus desértum Cades.

Vox Dómini properántis partum cervárum,†

et denudábit condénsa;*

et in templo eius omnes dicent glóriam.

Dóminus super dilúvium hábitat,*

et sedébit Dóminus rex in ætérnum.

Dóminus virtútem pópulo suo dabit,*

Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Ant. Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

Lectio brevis   2 Th 3, 10b-13

Si quis non vult operári, nec mandúcet. Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes.

Responsorium breve
R/.
Benedíctus Dóminus * A sæculo et usque in sæculum. Benedíctus.
V/. Qui facit mirabília solus. * A sæculo et usque in sæculum. Glória Patri. Benedíctus.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus Deus noster.

Preces

Christum magnificémus, plenum grátia et Spíritu Sancto, et fidénter eum implorémus: Spíritum tuum da nobis, Dómine.

Concéde nobis diem istum iucúndum, pacíficum et sine mácula,
ut, ad vésperam perdúcti, cum gáudio et mundo corde te collaudáre valeámus.

Sit hódie splendor tuus super nos,
et opus mánuum nostrárum dírige.

Osténde fáciem tuam super nos ad bonum in pace,
ut hódie manu tua válida contegámur.

Réspice propítius omnes, qui oratiónibus nostris confídunt,
eos adímple bonis ánimæ et córporis univérsis.

Pater noster.

Oratio

Actiónes nostras, quæsumus, Dómine, aspirándo præveni et adiuvándo proséquere, ut cuncta nostra operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Lex Dómini lætíficat corda et illúminat óculos.

Psalmus 18 B (19 B)
Laus Deo, legis Domino

Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Mt 5, 48).

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam,*

testimónium Dómini fidéle,
sapiéntiam præstans párvulis.

Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda,*

præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Timor Dómini mundus,
pérmanens in sæculum sæculi,*

iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

desiderabília super aurum
et lápidem pretiósum multum*

et dulcióra super mel et favum stillántem.

Etenim servus tuus erudítur in eis;*

in custodiéndis illis retribútio multa.

Erróres quis intéllegit?†

Ab occúltis munda me,*

et a supérbia custódi servum tuum,
ne dominétur mei.

Tunc immaculátus ero*

et emundábor a delícto máximo.

Sint ut compláceant elóquia oris mei*

et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.

Dómine, adiútor meus*

et redémptor meus.

Ant. Lex Dómini lætíficat corda et illúminat óculos.

Ant. 2 Exsúrget Dóminus iudicáre pópulos in iustítia.

Psalmus 7
Oratio iusti calumniam patientis

Ecce iudex ante ianuam assistit (Iac 5, 9).

I

Dómine Deus meus, in te sperávi;*

salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me
et líbera me,

ne quando rápiat ut leo ánimam meam*

discérpens, dum non est qui salvum fáciat.

Dómine Deus meus, si feci istud,*

si est iníquitas in mánibus meis,

si réddidi retribuénti mihi mala*

et exspoliávi inimícum meum dimíttens inánem,

persequátur inimícus ánimam meam
et comprehéndat†

et concúlcet in terra vitam meam*

et glóriam meam in púlverem dedúcat.

Exsúrge, Dómine, in ira tua*

et exaltáre contra indignatiónem
inimicórum meórum

et exsúrge, Deus meus,*

in iudício, quod mandásti.

Et synagóga populórum circúmdabit te,†

et super hanc in altum regrédere:*

Dóminus iúdicat pópulos.

Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam*

et secúndum innocéntiam meam, quæ est in me.

Consumátur nequítia peccatórum;†

et iustum confírma,*

scrutans corda et renes Deus iustus.

Ant. Exsúrget Dóminus iudicáre pópulos in iustítia.

Ant. 3 Deus iudex iustus et fortis, qui salvos facit rectos corde.

II

Adiutórium meum apud Deum,*

qui salvos facit rectos corde.

Deus iudex iustus,*

fortis, iráscens per síngulos dies.

Nonne íterum gládium suum exácuit,*

arcum suum teténdit et parávit illum?

Et parávit sibi vasa mortis,*

sagíttas suas ardéntes effécit.

Ecce partúriit iniustítiam,*

concépit dolórem et péperit iniquitátem;

lacum apéruit et effódit eum*

et íncidit in fóveam, quam fecit.

Convertétur dolor eius in caput eius,*

et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet.

Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius*

et psallam nómini Dómini Altíssimi.

Ant. Deus iudex iustus et fortis, qui salvos facit rectos corde.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Rom 13, 8. 10
Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Diléctio próximo malum non operátur; plenitúdo ergo legis est diléctio.

V/. Adiútor meus esto, ne me reícias.
R/. Neque derelínquas me, Deus salútis meæ.

Oratio

Deus, Pater óptime, qui labórem homínibus ita dedísti, ut mútua semper arte ad altióra profícerent, præsta, quæsumus, sic nos iúgiter operári, ut filiórum in te spíritu et fratérna in omnes caritáte vivámus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Iac 1, 19b-20. 26

Sit omnis homo velox ad audiéndum, tardus autem ad loquéndum et tardus ad iram; ira enim viri iustítiam Dei non operátur. Si quis putat se religiósum esse non freno circumdúcens linguam suam sed sedúcens cor suum, huius vana est relígio.

V/. Benedícam Dóminum in omni témpore.
R/. Semper laus eius in ore meo.

Oratio

Deus, qui messis ac víneæ dóminus es et custos, quique offícia tríbuis et iusta stipéndia meritórum, fac nos diéi pondus ita portáre, ut nihil umquam de tuis plácitis conquerámur. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   1 Petr 1, 17b. 18a. 19

In timóre incolátus vestri témpore conversámini, sciéntes quod non corruptibílibus argénto vel auro redémpti estis, sed pretióso sánguine quasi Agni incontamináti et immaculáti Christi.

V/. Rédime me, Dómine, et miserére mei.
R/. In ecclésiis benedícam Dómino.

Oratio

Deus, qui nos ádvocas illa hora, qua ad templum ascendébant Apóstoli, præsta, ut orátio, quam in nómine Iesu sincéra tibi mente persólvimus, ómnibus nomen illud invocántibus salútem eius váleat impetráre. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Oculi Dómini in páuperem respíciunt.

Psalmus 10 (11)
    
Dominus fiducia iusti

Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Mt 5, 6).

In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ:*

«Tránsmigra in montem sicut passer?

Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum,†

paravérunt sagíttas suas super nervum,*

ut sagíttent in obscúro rectos corde.

Quando fundaménta evertúntur,*

iustus quid fáciat?».

Dóminus in templo sancto suo,*

Dóminus, in cælo sedes eius.

Oculi eius in páuperem respíciunt,*

pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.

Dóminus intérrogat iustum et ímpium;*

qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.

Pluet super peccatóres carbónes;*

ignis et sulphur et spíritus procellárum
pars cálicis eórum.

Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit,*

recti vidébunt vultum eius.

Ant. Oculi Dómini in páuperem respíciunt.

Ant. 2  Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Psalmus 14 (15)
    
Quis dignus coram Domino?

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22).

Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo?*

Quis requiéscet in monte sancto tuo?

Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam,*

qui lóquitur veritátem in corde suo,

qui non egit dolum in lingua sua,†

nec fecit próximo suo malum*

et oppróbrium non íntulit próximo suo.

Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius
malígnus,*

timéntes autem Dóminum gloríficat.

Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat,†

qui pecúniam suam non dedit ad usúram*

et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit hæc,*

non movébitur in ætérnum.

Ant. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

Canticum  Eph 1, 3-10
    
De Deo salvatore

Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi,*

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,†

ut essémus sancti et immaculáti*

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum†

per Iesum Christum in ipsum,*

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ,*

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius,*

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius,†

qua superabundávit in nobis*

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ,*

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo,*

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo,*

quæ in cælis et quæ in terra.

Ant. In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

Lectio brevis   Col 1, 9b-11

Impleámini agnitióne voluntátis eius in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli, ut ambulétis digne Dómino per ómnia placéntes, in omni ópere bono fructificántes et crescéntes in sciéntia Dei, in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omnem patiéntiam et longanimitátem, cum gáudio.

Responsorium breve
R/.
Sana ánimam meam, * Quia peccávi tibi. Sana.
V/. Ego dixi: Dómine, miserére mei. * Quia peccávi tibi. Glória Patri. Sana.

Ad Magnificat, ant. Magníficat ánima mea Dóminum, quia respéxit Deus humilitátem meam.

Preces (Vel)

Deus cum pópulo suo pactum íniit sempitérnum, neque désinit illi benefácere. Ideo ei grátias agámus et fidénti ánimo nostram ad eum dirigámus oratiónem: Bénefac pópulo tuo, Dómine.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine,
et bénedic hereditáti tuæ.

Cóngrega in unum christiáno nómine decorátos,
ut credat mundus in Christum, quem misísti.

Grátiam tuam ómnibus amícis nostris confer et notis,
bonúmque Christi odórem fac ut ipsi diffúndant.

Amórem tuum agonizántibus manifésta,
da ut salútem tuam eórum óculi vídeant.

Erga defúnctos misericórditer age,
ággrega eos quiescéntibus in Christo.

Pater noster.

Oratio

Magníficet te, Dómine, hæc nostræ servitútis proféssio, ut qui propter nostram salútem humilitátem Maríæ Vírginis respexísti, ad plenitúdinem redemptiónis nos fácias exaltári. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.