zPsalterium TO-l-4

FERIA II
HEBDOMADÆ IV

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Exsultémus Dómino, et in psalmis iubilémus ei.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me (Mt 11, 6).

I

Quam bonus rectis est Deus,*

Deus his, qui mundo sunt corde!

Mei autem pæne moti sunt pedes,*

pæne effúsi sunt gressus mei,

quia zelávi super gloriántes,*

pacem peccatórum videns.

Quia non sunt eis impediménta,*

sanus et pinguis est venter eórum.

In labóre mortálium non sunt*

et cum homínibus non flagellántur.

Ideo quasi torques est eis supérbia,*

et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum,*

erúmpunt cogitatiónes cordis.

Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam,*

iniquitátem ab excélso locúti sunt.

Posuérunt in cælo os suum,*

et lingua eórum transívit in terra.

Ideo in alto sedent,*

et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

Et dixérunt: «Quómodo scit Deus,*

et si est sciéntia in Excélso?».

Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sæculo*

multiplicavérunt divítias.

Ant. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

Et dixi: «Ergo sine causa mundávi cor meum*

et lavi in innocéntia manus meas;

et fui flagellátus tota die,*

et castigátio mea in matutínis».

Si dixíssem: «Loquar ut illi»,*

ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

Et cogitábam, ut cognóscerem hoc;*

labor erat in óculis meis,

donec intrávi in sanctuárium Dei*

et intelléxi novíssima eórum.

Verúmtamen in lúbrico posuísti eos,*

deiecísti eos in ruínas.

Quómodo facti sunt in desolatiónem!*

Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

Velut sómnium evigilántis, Dómine,*

surgens imáginem ipsórum contémnes.

Ant. Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

Quia exacerbátum est cor meum,*

et renes mei compúncti sunt;

et ego insípiens factus sum et nescívi:*

ut iuméntum factus sum apud te.

Ego autem semper tecum;*

tenuísti manum déxteram meam.

In consílio tuo dedúces me*

et póstea cum glória suscípies me.

Quis enim mihi est in cælo?*

Et tecum nihil vólui super terram.

Defécit caro mea et cor meum;*

Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt,*

perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

Mihi autem adhærére Deo bonum est,*

pónere in Dómino Deo spem meam,

ut annúntiem omnes operatiónes tuas*

in portis fíliæ Sion.

Ant. Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V/. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R/. Super mel ori meo.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.

Psalmus 89 (90)
    
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (2 Petr 3, 8).

Dómine, refúgium factus es nobis*

a generatióne in generatiónem.

Priúsquam montes nasceréntur†

aut gignerétur terra et orbis,*

a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

Redúcis hóminem in púlverem;*

et dixísti: «Revertímini, fílii hóminum».

Quóniam mille anni ante óculos tuos
tamquam dies hestérna, quæ prætériit,*

et custódia in nocte.

Auferes eos, sómnium erunt:*

mane sicut herba succréscens,

mane floret et crescit,*

véspere décidit et aréscit.

Quia defécimus in ira tua*

et in furóre tuo turbáti sumus.

Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo,*

occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.

Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua,*

consúmpsimus ut suspírium annos nostros.

Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni*

aut in valéntibus octogínta anni,

et maior pars eórum labor et dolor,*

quóniam cito tránseunt, et avolámus.

Quis novit potestátem iræ tuæ*

et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?

Dinumeráre dies nostros sic doce nos,*

ut inducámus cor ad sapiéntiam.

Convértere, Dómine, úsquequo?*

Et deprecábilis esto super servos tuos.

Reple nos mane misericórdia tua,*

et exsultábimus et delectábimur
ómnibus diébus nostris.

Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti,*

pro annis, quibus vídimus mala.

Appáreat servis tuis opus tuum*

et decor tuus fíliis eórum.

Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos,†

et ópera mánuum nostrárum
confírma super nos*

et opus mánuum nostrárum confírma.

Ant. Repléti sumus mane misericórdia tua, Dómine.

Ant. 2 Laus Dómini ab extrémis terræ.

Canticum  Is 42, 10-16
    
Hymnus de Deo victore et salvatore

Cantant quasi canticum novum ante thronum (Ap 14, 3).

Cantáte Dómino cánticum novum,*

laus eius ab extrémis terræ;

qui descénditis in mare et plenitúdo eius,*

ínsulæ et habitatóres eárum.

Exsúltent desértum et civitátes eius,*

vici, quos hábitat Cedar.

Iúbilent habitatóres Petræ,*

de vértice móntium clament.

Ponant Dómino glóriam*

et laudem eius in ínsulis núntient.

Dóminus sicut fortis egrediétur*

sicut vir prœliátor suscitábit zelum;

vociferábitur et conclamábit,*

super inimícos suos prævalébit.

«Tácui semper, sílui, pátiens fui;†

sicut partúriens ululábo,*

gemam et fremam simul.

Desértos fáciam montes et colles*

et omne gramen eórum exsiccábo;

et ponam flúmina in ínsulas*

et stagna arefáciam.

Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt,*

et in sémitis, quas ignoravérunt,
ambuláre eos fáciam;

ponam ténebras coram eis in lucem*

et prava in recta».

Ant. Laus Dómini ab extrémis terræ.

Ant. 3 Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.

Psalmus 134 (135) 1-12
    
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9).

Laudáte nomen Dómini,*

laudáte, servi Dómini,

qui statis in domo Dómini,*

in átriis domus Dei nostri.

Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus;*

psállite nómini eius, quóniam suáve.

Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus,*

Israel in pecúlium sibi.

Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus*

et Deus noster præ ómnibus diis.

Omnia, quæcúmque vóluit,†

Dóminus fecit in cælo et in terra,*

in mari et in ómnibus abýssis.

Addúcens nubes ab extrémo terræ,†

fúlgura in plúviam facit,*

prodúcit ventos de thesáuris suis.

Qui percússit primogénita Ægýpti*

ab hómine usque ad pecus.

Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte,*

in pharaónem et in omnes servos eius.

Qui percússit gentes multas*

et occídit reges fortes:

Sehon regem Amorræórum
et Og regem Basan*

et ómnia regna Chánaan.

Et dedit terram eórum hereditátem,*

hereditátem Israel pópulo suo.

Ant. Laudáte nomen Dómini, qui statis in domo Dómini.

Lectio brevis   Iudt 8, 25-26a. 27

Grátias agámus Dómino Deo nostro, qui temptat nos sicut et patres nostros. Mémores estóte quanta fécerit cum Abraham et Isaac, et quanta facta sint Iacob. Quia non sicut illos combússit in inquisitiónem cordis illórum et in nos non ultus est, sed in monitiónem flagéllat Dóminus appropinquántes sibi.

Responsorium breve
R/.
Exsultáte, iusti, in Dómino; * Rectos decet collaudátio. Exsultáte.
V/. Cantáte ei cánticum novum. * Rectos decet collaudátio. Glória Patri. Exsultáte.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia visitávit et liberávit nos.

Preces

Christum, qui exáudit et salvos facit sperántes in se, precémur acclamántes: Te laudámus, in te sperámus, Dómine.

Grátias ágimus tibi, qui dives es in misericórdia,
propter nímiam caritátem, qua dilexísti nos.

Qui omni témpore in mundo cum Patre operáris,
nova fac ómnia per Spíritus Sancti virtútem.

Aperi óculos nostros et fratrum nostrórum,
ut videámus hódie mirabília tua.

Qui nos hódie ad tuum servítium vocas,
nos erga fratres multifórmis grátiæ tuæ fac minístros.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui custodiéndam colendámque terram homínibus commisísti, ac solem fecísti eórum úsui deservíre, concéde nos hódie in tuam glóriam et proximórum bonum, te donánte, fidéliter operári. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, Dómine.

Psalmus 118 (119), 129-136
XVII (Phe)
Meditatio verbi Domini in lege

Plenitudo legis est dilectio (Rom 13, 10).

Mirabília testimónia tua,*

ídeo servávit ea ánima mea.

Declarátio sermónum tuórum illúminat*

et intelléctum dat párvulis.

Os meum apérui et attráxi spíritum,*

quia præcépta tua desiderábam.

Convértere in me et miserére mei*

secúndum iudícium tuum
cum diligéntibus nomen tuum.

Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum,*

et non dominétur mei omnis iníquitas.

Rédime me a calúmniis hóminum,*

ut custódiam mandáta tua.

Fáciem tuam illúmina super servum tuum*

et doce me iustificatiónes tuas.

Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei,*

quia non custodiérunt legem tuam.

Ant. Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, Dómine.

Ant. 2 Unus est legislátor et iudex; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

Psalmus 81 (82)
Contra iudices iniquos

Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus (1 Cor 4, 5).

Deus stetit in concílio divíno,*

in médio deórum iúdicat.

«Usquequo iudicábitis iníque*

et fácies peccatórum sumétis?

Iudicáte egéno et pupíllo,*

húmilem et páuperem iustificáte.

Erípite páuperem*

et egénum de manu peccatóris liberáte».

Nesciérunt, neque intellexérunt,
in ténebris ámbulant;*

movebúntur ómnia fundaménta terræ.

Ego dixi: «Dii estis*

et fílii Excélsi omnes».

Vos autem sicut hómines moriémini*

et sicut unus de princípibus cadétis.

Surge, Deus, iúdica terram,*

quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.

Ant. Unus est legislátor et iudex; tu autem quis es, qui iúdicas próximum?

Ant. 3 Clamávi, et Dóminus exaudívit me.

Psalmus 119 (120)
Desiderium pacis

In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12).

Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi,*

et exaudívit me.

Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii,*

a lingua dolósa.

Quid detur tibi aut quid apponátur tibi,*

lingua dolósa?

Sagíttæ poténtis acútæ*

cum carbónibus iuniperórum.

Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch,*

habitávi ad tabernácula Cedar!

Multum íncola fuit ánima mea*

cum his, qui odérunt pacem.

Ego eram pacíficus;*

cum loquébar, illi impugnábant me.

Ant. 3 Clamávi, et Dóminus exaudívit me.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Lev 20, 26
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dóminus et separávi vos a céteris pópulis, ut essétis mei.

V/. Beáta gens, cuius Dóminus est Deus.
R/. Pópulus quem elégit in hereditátem sibi.

Oratio

Deus, Pater óptime, qui labórem homínibus ita dedísti, ut mútua semper arte ad altióra profícerent, præsta, quæsumus, sic nos iúgiter operári, ut filiórum in te spíritu et fratérna in omnes caritáte vivámus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Sap 15, 1. 3

Tu, Deus noster, suávis et verus es, pátiens et in misericórdia dispónens ómnia. Nosse te consummáta iustítia est, et scire virtútem tuam radix est immortalitátis.

V/. Tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors.
R/. Pátiens, et multæ misericórdiæ et veritátis.

Oratio

Deus, qui messis ac víneæ dóminus es et custos, quique offícia tríbuis et iusta stipéndia meritórum, fac nos diéi pondus ita portáre, ut nihil umquam de tuis plácitis conquerámur. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Bar 4, 21-22

Confídite, fílii, clamáte ad Deum, et erípiet vos de dominatióne, de manu inimicórum. Ego enim sperávi ab Ætérno salútem vestram; et venit mihi gáudium a Sancto, super misericórdia, quæ véniet vobis cito ab Ætérno, salutári vestro.

V/. Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine.
R/. Et misericordiárum tuárum quæ a sæculo sunt.

Oratio

Deus, qui nos ádvocas illa hora, qua ad templum ascendébant Apóstoli, præsta, ut orátio, quam in nómine Iesu sincéra tibi mente persólvimus, ómnibus nomen illud invocántibus salútem eius váleat impetráre. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
    
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est (Cassiodorus).

I

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo deórum,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Dómino dominórum,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui facit mirabília magna solus,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit cælos in intelléctu,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui expándit terram super aquas,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit luminária magna,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

solem, ut præésset diéi,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

lunam et stellas, ut præéssent nocti,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Ant. Confitémini Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens.

II
    

Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui edúxit Israel de médio eórum,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

in manu poténti et bráchio exténto,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui divísit mare Rubrum in divisiónes,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et tradúxit Israel per médium eius,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et excússit pharaónem et virtútem eius
in mari Rubro,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui tradúxit pópulum suum per desértum,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui percússit reges magnos,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et occídit reges poténtes,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Sehon regem Amorræórum,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et Og regem Basan,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et dedit terram eórum hereditátem,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

hereditátem Israel servo suo,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et redémit nos ab inimícis nostris,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui dat escam omni carni,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo cæli,*

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Ant. Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens.

Ant. 3 Propósuit Deus in plenitúdine témporum instauráre ómnia in Christo.

Canticum  Eph 1, 3-10
    
De Deo salvatore

Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi,*

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,†

ut essémus sancti et immaculáti*

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum†

per Iesum Christum in ipsum,*

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ,*

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius,*

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius,†

qua superabundávit in nobis*

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ,*

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo,*

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo,*

quæ in cælis et quæ in terra.

Ant. Propósuit Deus in plenitúdine témporum instauráre ómnia in Christo.

Lectio brevis   1 Th 3, 12-13

Vos Dóminus abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, quemádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu cum ómnibus sanctis eius.

Responsorium breve
R/.
Dirigátur, Dómine, * Ad te orátio mea. Dirigátur.
V/. Sicut incénsum in conspéctu tuo. * Ad te orátio mea. Glória Patri. Dirigátur.

Ad Magnificat, ant. Magníficet te semper ánima mea, Deus meus.

Preces (Vel)

Iesum, qui sperántes in se non derelínquit, húmili deprecatióne rogémus: Deus noster, exáudi nos.

Illuminátor noster, Christe Dómine, Ecclésiam tuam illústra lúmine tuo,
ut géntibus prædicet te, magnum pietátis sacraméntum, manifestátum in carne.

Sacerdótes et minístros Ecclésiæ tuæ serva,
ut, cum áliis prædicáverint, ipsi fidéles in tuo servítio inveniántur.

Qui pacem mundo præstitísti per sánguinem tuum,
discórdiæ peccátum et belli flagéllum avérte.

Grátiæ tuæ cópia coniugátis auxiliáre,
quo perféctius signíficent Ecclésiæ tuæ mystérium.

Omnibus concéde defúnctis véniam peccatórum,
ut per misericórdiam tuam inter sanctos respírent.

Pater noster.

Oratio

Mane nobíscum, Dómine Iesu, quóniam advesperáscit, et nos cómitans in via, réfove corda, spem éxcita miserátus, ut te in Scriptúris et in fractióne panis cum nostris frátribus agnoscámus. Qui vivis.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.