zPsalterium TO-m-1

FERIA III
HEBDOMADÆ I

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Regem magnum Dóminum, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9 B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Lc 6, 20).

I

Ut quid, Dómine, stas a longe,*

abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?

Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem;*

comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.

Quóniam gloriátur peccátor
in desidériis ánimæ suæ,*

et avárus sibi benedícit.

Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua:*

«Non requíret, non est Deus».

Hæ sunt omnes cogitatiónes eius;*

prosperántur viæ illíus in omni témpore.

Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius;*

omnes inimícos suos aspernátur.

Dixit enim in corde suo: «Non movébor,*

in generatiónem et generatiónem ero sine malo».

Cuius maledictióne os plenum est
et frauduléntia et dolo,*

sub lingua eius labor et nequítia.

Sedet in insídiis ad vicos,*

in occúltis intérficit innocéntem.

Oculi eius in páuperem respíciunt;*

insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.

Insidiátur, ut rápiat páuperem;*

rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.

Irruit et inclínat se, et míseri cadunt*

in fortitúdine brachiórum eius.

Dixit enim in corde suo: «Oblítus est Deus,*

avértit fáciem suam, non vidébit in finem».

Ant. Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam,*

ne obliviscáris páuperum.

Propter quid spernit ímpius Deum?*

Dixit enim in corde suo: «Non requíres».

Vidísti:†

tu labórem et dolórem consíderas,*

ut tradas eos in manus tuas.

Tibi derelíctus est pauper,*

órphano tu factus es adiútor.

Cóntere bráchium peccatóris et malígni;*

quæres peccátum illíus et non invénies.

Dóminus rex in ætérnum et in sæculum sæculi:*

periérunt gentes de terra illíus.

Desidérium páuperum exaudísti, Dómine;*

confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam

iudicáre pupíllo et húmili,*

ut non appónat ultra indúcere timórem homo
de terra.

Ant. Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere (S. Augustinus).

Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus,*

quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum;*

in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt.

Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa*

et linguam magníloquam.

Qui dixérunt: «Lingua nostra magnificábimur,†

lábia nostra a nobis sunt;*

quis noster dóminus est?».

«Propter misériam ínopum et gémitum páuperum,†

nunc exsúrgam, dicit Dóminus;*

ponam in salutári illum, quem despíciunt».

Elóquia Dómini elóquia casta,*

argéntum igne examinátum, separátum a terra,
purgátum séptuplum.

Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos*

a generatióne hac in ætérnum.

In circúitu ímpii ámbulant,*

cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Ant. Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V/. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R/. Docébit mites vias suas.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 23 (24)
    
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

Dómini est terra et plenitúdo eius,*

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum*

et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini,*

aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde,†

qui non levávit ad vana ánimam suam,*

nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino*

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum,*

quæréntium fáciem Dei Iacob.

Attóllite, portæ, cápita vestra,†

et elevámini, portæ æternáles,*

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ?*

Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in prœlio.

Attóllite, portæ, cápita vestra,†

et elevámini, portæ æternáles,*

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ?*

Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Ant. Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Canticum  Tob 13, 2-8
    
Deus castigans et salvans

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).

Benedíctus Deus vivens in ævum,†

et regnum illíus,*

quia ipse flagéllat et miserétur,

dedúcit usque ad ínferos deórsum†

et redúcit a perditióne maiestáte sua,*

et non est qui effúgiat manum eius.

Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus,†

quia ipse dispérsit vos in illis*

et ibi osténdit maiestátem suam.

Et exaltáte illum coram omni vivénte,†

quóniam Dóminus noster,
et ipse est pater noster*

et ipse est Deus noster in ómnia sæcula.

Flagellábit vos ob iniquitátes vestras*

et ómnium miserébitur vestrum

et cólliget vos ab ómnibus natiónibus,*

ubicúmque dispérsi fuéritis.

Cum convérsi fuéritis ad illum†

in toto corde vestro et in tota ánima vestra,*

ut faciátis coram illo veritátem,

tunc revertétur ad vos*

et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius.

Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum,*

et confitémini illi in toto ore vestro.

Benedícite Dóminum iustítiæ*

et exaltáte regem sæculórum.

Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi*

et osténdo virtútem et maiestátem eius
genti peccatórum.

Convertímini, peccatóres,†

et fácite iustítiam coram illo.*

Quis scit, si velit vos
et fáciat vobis misericórdiam?

Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus,*

et ánima mea lætábitur ómnibus diébus
vitæ suæ.

Benedícite Dóminum, omnes elécti,†

et omnes laudáte maiestátem illíus.*

Agite dies lætítiæ et confitémini illi.

Ant. Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

Psalmus 32 (33)
    
Laus Domini providentis

Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3).

Exsultáte, iusti, in Dómino;*

rectos decet collaudátio.

Confitémini Dómino in cíthara,*

in psaltério decem chordárum psállite illi.

Cantáte ei cánticum novum,*

bene psállite ei in vociferatióne,

quia rectum est verbum Dómini,*

et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium;*

misericórdia Dómini plena est terra.

Verbo Dómini cæli facti sunt,*

et spíritu oris eius omnis virtus eórum.

Cóngregans sicut in utre aquas maris,*

ponens in thesáuris abýssos.

Tímeat Dóminum omnis terra,*

a fácie autem eius
formídent omnes inhabitántes orbem.

Quóniam ipse dixit, et facta sunt,*

ipse mandávit, et creáta sunt.

Dóminus díssipat consília géntium,*

írritas facit cogitatiónes populórum.

Consílium autem Dómini in ætérnum manet,*

cogitatiónes cordis eius
in generatióne et generatiónem.

Beáta gens, cui Dóminus est Deus,*

pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

De cælo respéxit Dóminus,*

vidit omnes fílios hóminum.

De loco habitáculi sui respéxit*

super omnes, qui hábitant terram,

qui finxit singillátim corda eórum,*

qui intéllegit ómnia ópera eórum.

Non salvátur rex per multam virtútem,*

et gigas non liberábitur
in multitúdine virtútis suæ.

Fallax equus ad salútem,*

in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum,*

in eos, qui sperant super misericórdia eius,

ut éruat a morte ánimas eórum*

et alat eos in fame.

Anima nostra sústinet Dóminum,*

quóniam adiútor et protéctor noster est;

quia in eo lætábitur cor nostrum,*

et in nómine sancto eius sperávimus.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,*

quemádmodum sperávimus in te.

Ant. Rectos decet collaudátio.

Lectio brevis   Rom 13, 11b. 12-13a

Hora est iam vos de somno súrgere. Nox procéssit, dies autem appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.

Responsorium breve
R/.
Deus meus, adiútor meus, * Et sperábo in eum. Deus meus.
V/. Refúgium meum et liberátor meus. * Et sperábo in eum. Glória Patri. Deus meus.

Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.

Preces

Vocatiónis cæléstis partícipes facti, fratres caríssimi, Iesum, pontíficem confessiónis nostræ, benedicámus clamántes: Dómine Deus noster et salvátor noster.

O Rex omnípotens, qui, per baptísmum, regále nobis sacerdótium contulísti,
fac ut laudis tibi semper sacrifícium offerámus.

Da nobis mandáta tua serváre,
ut per Sanctum Spíritum in te maneámus et tu in nobis.

Sapiéntiam tuam da nobis ætérnam,
ut nobíscum sit hódie et nobíscum operétur.

Concéde nobis hódie néminem umquam contristáre,
omnes autem, qui nobíscum sunt, lætificáre.

Pater noster.

Oratio

Matutína súpplicum vota, Dómine, propítius intuére, et occúlta cordis nostri remédio tuæ clarífica pietátis, ut desidéria tenebrósa non téneant, quos lux cæléstis grátiæ reparávit. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Beáti qui ámbulant in lege Dómini.

Psalmus 118 (119), 1-8
I (Aleph)
Meditatio verbi Domini in lege

Hæc est caritas Dei, ut mandata eius servemus (1 Io 5, 3)

Beáti immaculáti in via,*

qui ámbulant in lege Dómini.

Beáti, qui servant testimónia eius,*

in toto corde exquírunt eum.

Non enim operáti sunt iniquitátem,*

in viis eius ambulavérunt.

Tu mandásti*

mandáta tua custodíri nimis.

Utinam dirigántur viæ meæ*

ad custodiéndas iustificatiónes tuas!

Tunc non confúndar,*

cum perspéxero in ómnibus præcéptis tuis.

Confitébor tibi in directióne cordis,*

in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.

Iustificatiónes tuas custódiam,*

non me derelínquas usquequáque.

Ant. Beáti qui ámbulant in lege Dómini.

Ant. 2 Exsultábit cor meum in salutári tuo.

Psalmus 12 (13)
Lamentatio iusti Domino fidentis

Deus spei repleat vos omni gaudio (Rom 15, 13).

Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem?*

Usquequo avértes fáciem tuam a me?

Usquequo ponam consília in ánima mea,†

dolórem in corde meo per diem?*

Usquequo exaltábitur inimícus meus super me?

Réspice et exáudi me, Dómine Deus meus.*

Illúmina óculos meos,
ne quando obdórmiam in morte,

ne quando dicat inimícus meus:†

«Præválui advérsus eum!»;*

neque exsúltent, qui tríbulant me, si motus fúero.

Ego autem in misericórdia tua sperávi.†

Exsultábit cor meum in salutári tuo,*

cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.

Ant. Exsultábit cor meum in salutári tuo.

Ant. 3 Conclúsit Deus ómnia sub peccáto, ut ómnium misereátur.

Psalmus 13 (14)
Impiorum stultitia

Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom 5, 20).

Dixit insípiens in corde suo: «Non est Deus».†

Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt;*

non est qui fáciat bonum.

Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum,*

ut vidéret si est intéllegens aut requírens Deum.

Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt;*

non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.

Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem,*

qui dévorant plebem meam sicut escam panis?

Dóminum non invocavérunt,†

illic trepidavérunt timóre,*

quóniam Deus cum generatióne iusta est.

Vos consílium ínopis confundétis,*

Dóminus autem spes eius est.

Quis dabit ex Sion salutáre Israel?†

Cum convérterit Dóminus captivitátem
plebis suæ,*

exsultábit Iacob et lætábitur Israel.

Ant. Conclúsit Deus ómnia sub peccáto, ut ómnium misereátur.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Ier 17, 7-8
Benedíctus vir, qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia eius; et erit quasi lignum, quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas et non timébit, cum vénerit æstus: et erit fólium eius víride, et in anno siccitátis non erit sollícitum, nec aliquándo désinet fácere fructum.

V/. Dóminus non privábit bonis eos qui ámbulant in innocéntia.
R/. Dómine virtútum, beátus homo qui sperat in te.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui Paráclitum Sanctum tuum hora tértia in Apóstolos effudísti, in nos quoque eúndem Spíritum caritátis emítte, ut fidéle tibi coram ómnibus homínibus testimónium præbeámus. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Prov 3, 13-15

Beátus homo, qui invénit sapiéntiam et qui áffluit prudéntia: mélior est acquisítio eius negotiatióne argénti, et auro primo fructus eius. Pretiósior est cunctis gemmis, et ómnia pretiósa tua huic non valent comparári.

V/. Dómine, veritátem in corde dilexísti.
R/. Et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.

Oratio

Deus, qui Petro salvíficum tuum super gentes consílium revelásti, éffice benígnus, ut ópera nostra tibi grata reddántur, ac tuo dilectiónis salutísque propósito te donánte desérviant. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Iob 5, 17-18

Beátus homo, qui corrípitur a Deo; increpatiónem ergo Omnipoténtis ne réprobes. Quia ipse vúlnerat et medétur, pércutit, et manus eius sanábunt.

V/. Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam, Dómine.
R/. Iustificatiónes tuas doce me.

Oratio

Deus, qui Cornélio centurióni ángelum tuum misísti, ut viam ei salútis osténderet, da nobis, quæsumus, in salvatiónem ómnium libéntius operári, ut una cum eis, in Ecclésia tua, ad te perveníre possímus. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.

Psalmus 19 (20)
    
Oratio pro regis victoria

Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Act 2, 21).

Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis,*

prótegat te nomen Dei Iacob.

Mittat tibi auxílium de sancto*

et de Sion tueátur te.

Memor sit omnis sacrifícii tui*

et holocáustum tuum pingue hábeat.

Tríbuat tibi secúndum cor tuum*

et omne consílium tuum adímpleat.

Lætábimur in salutári tuo†

et in nómine Dei nostri levábimus signa;*

ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas.

Nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus
christum suum: exaudívit illum de cælo sancto suo,*

in virtútibus salútis déxteræ eius.

Hi in cúrribus et hi in equis,*

nos autem nomen Dómini Dei nostri invocávimus.

Ipsi incurváti sunt et cecidérunt,*

nos autem surréximus et erécti sumus.

Dómine, salvum fac regem,*

et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.

Ant. Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.

Ant. 2 Cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Psalmus 20 (21), 2-8. 14
    
Gratiarum actio pro regis victoria

Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sæculum sæculi (S. Irenæus).

Dómine in virtúte tua lætábitur rex,*

et super salutáre tuum exsultábit veheménter.

Desidérium cordis eius tribuísti ei*

et voluntátem labiórum eius non denegásti.

Quóniam prævenísti eum
in benedictiónibus dulcédinis;*

posuísti in cápite eius corónam
de auro puríssimo.

Vitam pétiit a te, et tribuísti ei,*

longitúdinem diérum
in sæculum et in sæculum sæculi.

Magna est glória eius in salutári tuo,*

magnificéntiam et decórem impónes super eum;

quóniam pones eum benedictiónem
in sæculum sæculi,*

lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.

Quóniam rex sperat in Dómino*

et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.

Exaltáre, Dómine, in virtúte tua;*

cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Ant. Cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

Canticum  Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12
    
Hymnus redemptorum

Dignus es, Dómine et Deus noster,*

accípere glóriam et honórem et virtútem,

quia tu creásti ómnia,*

et propter voluntátem tuam
erant et creáta sunt.

Dignus es, Dómine, accípere librum*

et aperíre signácula eius,

quóniam occísus es†

et redemísti Deo in sánguine tuo*

ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne

et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes,*

et regnábunt super terram.

Dignus est Agnus, qui occísus est,†

accípere virtútem et divítias et sapiéntiam*

et fortitúdinem et honórem
et glóriam et benedictiónem.

Ant. Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

Lectio brevis   1 Io 3, 1a. 2

Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur, et sumus! Caríssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum manifestátum est quid érimus; scimus quóniam, cum ipse apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum, sícuti est.

Responsorium breve
R/.
In ætérnum, Dómine, * Pérmanet verbum tuum. In ætérnum.
V/. In sæculum sæculi véritas tua. * Pérmanet verbum tuum. Glória Patri. In ætérnum.

Ad Magnificat, ant. Exsúltet spíritus meus in Dómino Deo, salutári meo.

Preces (Vel)

Christo Dómino, in médio nostri vivénti, nos, pópulus eius acquisitiónis, laudes persolvámus et supplicémus dicéntes: Ad laudem tuam exáudi nos, Dómine.

Dómine, rex et dominátor géntium, adésto pópulis et ómnibus potestátem habéntibus,
ut commúne bonum iuxta legem tuam concórditer persequántur.

Tu, qui captívam duxísti nostram captivitátem,
restítue ad filiórum libertátem fratres, qui córpore vel spíritu captivitátem patiúntur.

Semper irreprehensíbiles iúvenes nostri tibi sátagant inveníri,
et tibi vocánti magnanímiter obsecúndent.

Fac ut exémplum tuum púeri imiténtur,
atque sapiéntia et grátia semper profíciant.

Defúncti in regnum suscipiántur ætérnum,
ubi nos tecum conregnatúros sperámus.

Pater noster.

Oratio

Grátias tibi ágimus, Dómine Deus omnípotens, qui nos ad hanc horam vespertínam perveníre tribuísti, te supplíciter deprecántes, ut elevátio mánuum nostrárum sit in conspéctu tuo acceptábile sacrifícium. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.