zPsalterium TO-s-1

SABBATO
HEBDOMADÆ I

Ad Invitatorium (vel In memoria S. Mariæ in Sab.)

V/. Dómine, lábia.

Ant. Dómini est terra et plenitúdo eius; veníte, adorémus eum.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis (vel In memoria S. Mariæ in Sab.)

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
    

Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).

Dómine, non est exaltátum cor meum,*

neque eláti sunt óculi mei;

neque ambulávi in magnis,*

neque in mirabílibus super me.

Vere pacátam et quiétam*

feci ánimam meam;

sicut ablactátus in sinu matris suæ,*

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

Speret Israel in Dómino*

ex hoc nunc et usque in sæculum.

Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
    
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).

I

Meménto, Dómine, David*

et omnis mansuetúdinis eius,

iurávit Dómino,*

votum vovit Poténti Iacob:

«Non introíbo in tabernáculum domus meæ,*

non ascéndam in lectum strati mei,

non dabo somnum óculis meis*

et pálpebris meis dormitatiónem,

donec invéniam locum Dómino,*

tabernáculum Poténti Iacob».

Ecce audívimus eam esse in Ephratha,*

invénimus eam in campis Iaar.

Ingrediámur in tabernáculum eius,*

adorémus ad scabéllum pedum eius.

Surge, Dómine, in réquiem tuam,*

tu et arca fortitúdinis tuæ.

Sacerdótes tui induántur iustítiam,*

et sancti tui exsúltent.

Propter David servum tuum*

non avértas fáciem christi tui.

Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II
    

Iurávit Dóminus David veritátem*

et non recédet ab ea:

«De fructu ventris tui*

ponam super sedem tuam.

Si custodíerint fílii tui testaméntum meum*

et testimónia mea, quæ docébo eos,

fílii eórum usque in sæculum*

sedébunt super sedem tuam».

Quóniam elégit Dóminus Sion,*

desiderávit eam in habitatiónem sibi:

«Hæc réquies mea in sæculum sæculi;*

hic habitábo, quóniam desiderávi eam.

Cibária eius benedícens benedícam,*

páuperes eius saturábo pánibus.

Sacerdótes eius índuam salutári,*

et sancti eius exsultatióne exsultábunt.

Illic germináre fáciam cornu David,*

parábo lucérnam christo meo.

Inimícos eius índuam confusióne,*

super ipsum autem efflorébit diadéma eius».

Ant. Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V/. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R/. Qui pósuit prodígia super terram.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas (vel In memoria S. Mariæ in Sab.)

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Psalmus 118 (119), 145-152
    
XIX (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine;*

iustificatiónes tuas servábo.

Clamávi ad te, salvum me fac,*

ut custódiam testimónia tua.

Prævéni dilúculo et clamávi,*

in verba tua supersperávi.

Prævenérunt óculi mei vigílias,*

ut meditárer elóquia tua.

Vocem meam audi
secúndum misericórdiam tuam, Dómine,*

secúndum iudícium tuum vivífica me.

Appropinquavérunt persequéntes me in malítia,*

a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Dómine,*

et ómnia præcépta tua véritas.

Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis,*

quia in ætérnum fundásti ea.

Ant. Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Canticum  Ex 15, 1-4b. 8-13. 17-18
    
Hymnus victoriæ post transitum maris Rubri

Qui vicerunt bestiam, cantabant canticum Moysi, servi Dei  (Cf. Ap 15, 2-3).

Cantémus Dómino:†

glorióse enim magnificátus est,*

equum et ascensórem
deiécit in mare.

Fortitúdo mea et robur meum Dóminus,*

et factus est mihi in salútem.

Iste Deus meus,*

et glorificábo eum;

Deus patris mei,*

et exaltábo eum!

Dóminus quasi vir pugnátor;*

Dóminus nomen eius!

Currus pharaónis et exércitum eius*

proiécit in mare.

In spíritu furóris tui
congregátæ sunt aquæ;†

stetit ut agger
unda fluens,*

coagulátæ sunt abýssi
in médio mari.

Dixit inimícus:
«Pérsequar, comprehéndam;†

dívidam spólia,
implébitur ánima mea:*

evaginábo gládium meum,
interfíciet eos manus mea!».

Flavit spíritus tuus,
et opéruit eos mare;*

submérsi sunt quasi plumbum
in aquis veheméntibus.

Quis símilis tui
in diis, Dómine?†

Quis símilis tui,
magníficus in sanctitáte,*

terríbilis atque laudábilis,
fáciens mirabília?

Extendísti manum tuam,
devorávit eos terra.*

Dux fuísti in misericórdia tua
pópulo, quem redemísti,

et portásti eum in fortitúdine tua*

ad habitáculum sanctum tuum.

Introdúces eos et plantábis*

in monte hereditátis tuæ,

firmíssimo habitáculo tuo,†

quod operátus es, Dómine,*

sanctuário, Dómine,
quod firmavérunt manus tuæ.

Dóminus regnábit*

in ætérnum et ultra!

Ant. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Psalmus 116 (117)
    

Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum (Rom 15, 8. 9).

Laudáte Dóminum, omnes gentes,*

collaudáte eum, omnes pópuli.

Quóniam confirmáta est super nos
misericórdia eius,*

et véritas Dómini manet in ætérnum.

Ant. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

(In memoria. S. Mariæ in Sab.)

Lectio brevis   2 Petr 1, 10-11

Fratres, magis satágite, ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. Hæc enim faciéntes non offendétis aliquándo; sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.

Responsorium breve
R/.
Clamávi ad te, Dómine; * Tu es refúgium meum. Clamávi.
V/. Pórtio mea in terra vivéntium. * Tu es refúgium meum. Glória Patri. Clamávi.

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

Preces

Benedicámus Christum, qui vóluit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex ad Deum. Eum rogémus dicéntes: Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.

Sol iustítiæ, tibi dies noster consecrétur,
qui in baptísmate nos illustrásti.

Per síngulas horas huius diéi benedicémus tibi,
et laudábimus nomen tuum in ómnibus.

Qui Maríam matrem habuísti, verbo tuo dócilem,
dírige hódie gressus nostros secúndum elóquium tuum.

Da nos, in rebus corruptibílibus peregrinántes, cæléstem incorruptiónem exspectáre,
ut per fidem, spem et caritátem iam nunc beatitúdinis tuæ gáudia prægustémus.

Pater noster.

Oratio

Corda nostra, quæsumus, Dómine, resurrectiónis splendor illústret, quo mortis ténebris carére valeámus, et ad claritátem perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Deduc me, Dómine, in sémitam mandatórum tuórum.

Psalmus 118 (119), 33-40

V (He)

Legem pone mihi, Dómine,
viam iustificatiónum tuárum,*

et servábo eam semper.

Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam*

et custódiam illam in toto corde meo.

Deduc me in sémitam præceptórum tuórum,*

quia ipsam vólui.

Inclína cor meum in testimónia tua*

et non in avarítiam.

Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem;*

in via tua vivífica me.

Súscita servo tuo elóquium tuum,*

quod est ad timórem tuum.

Amove oppróbrium meum, quod suspicátus sum,*

quia iudícia tua iucúnda.

Ecce concupívi mandáta tua;*

in iustítia tua vivífica me.

Ant. Deduc me, Dómine, in sémitam mandatórum tuórum.

Ant. 2 Inquiréntes Dóminum non defícient omni bono.

Psalmus 33 (34)

Dominus iustorum salus

Gustastis quoniam dulcis Dominus (1 Petr 2, 3).

I

Benedícam Dóminum in omni témpore,*

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,*

áudiant mansuéti et læténtur.

Magnificáte Dóminum mecum,*

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me*

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

Respícite ad eum, et illuminámini*

et fácies vestræ non confundéntur.

Iste pauper clamávit,†

et Dóminus exaudívit eum*

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum*

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus;*

beátus vir, qui sperat in eo.

Timéte Dóminum, sancti eius,*

quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt et esuriérunt,*

inquiréntes autem Dóminum
non defícient omni bono.

Ant. Inquiréntes Dóminum non defícient omni bono.

Ant. 3 Inquíre pacem et perséquere eam.

II

Veníte, fílii, audíte me:*

timórem Dómini docébo vos.

Quis est homo, qui vult vitam,*

díligit dies, ut vídeat bonum?

Próhibe linguam tuam a malo,*

et lábia tua ne loquátur dolum.

Divérte a malo et fac bonum,*

inquíre pacem et perséquere eam.

Oculi Dómini super iustos,*

et aures eius in clamórem eórum.

Vultus autem Dómini super faciéntes mala,*

ut perdat de terra memóriam eórum.

Clamavérunt, et Dóminus exaudívit*

et ex ómnibus tribulatiónibus eórum
liberávit eos.

Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde,*

et confráctos spíritu salvábit.

Multæ tribulatiónes iustórum,*

et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.

Custódit ómnia ossa eórum,*

unum ex his non conterétur.

Interfíciet peccatórem malítia,*

et, qui odérunt iustum, puniéntur.

Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum,*

et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.

Ant. Inquíre pacem et perséquere eam.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   1 Reg 8, 60-61
Sciant omnes pópuli terræ quia Dóminus ipse est Deus et non est ultra absque eo. Sit quoque cor vestrum perféctum cum Dómino Deo nostro, ut ambulétis in decrétis eius et custodiátis mandáta eius sicut et hódie.

V/. Deus meus, sémitas tuas édoce me.
R/. Dírige me in veritáte tua.

Oratio

Dómine Deus, Pater omnípotens, nobis maiestáti tuæ subiéctis Sancti Spíritus lumen infúnde, ut ab omni hoste secúri, in tua iúgiter laude lætémur. Per Christum.

Ad Sextam
Lectio brevis   Ier 17, 9-10

Dolósum est cor super ómnia et insanábile; quis cognóscet illud? Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque iuxta viam suam et iuxta fructum óperum suórum.

V/. Ab occúltis meis munda me, Dómine.
R/. Et a supérbia custódi servum tuum.

Oratio

Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte fervéntes, te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre. Per Christum.

Ad Nonam
Lectio brevis   Sap 7, 27a; 8, 1

Sapiéntia Dei, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat. Attíngit a fine usque ad finem fórtiter et dispónit ómnia suáviter.

V/. Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine.
R/. Nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.

Oratio

Exáudi nos, Dómine, et præsta pacem, quam pétimus, consummátam, ut cunctis diébus vitæ nostræ tibi cum iucunditáte vacántes, beáta María Vírgine intercedénte, ad te secúri perveníre mereámur. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.