zPsalterium TO-s-3

SABBATO
HEBDOMADÆ III

Ad Invitatorium (vel In memoria S. Mariæ in Sab.)

V/. Dómine, lábia.

Ant. Dómini est terra et plenitúdo eius; veníte, adorémus eum.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis (vel In memoria S. Mariæ in Sab.)

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum (Act 10, 36).

I

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicant, qui redémpti sunt a Dómino,*

quos redémit de manu adversárii,

et de regiónibus congregávit eos,†

a solis ortu et occásu,*

ab aquilóne et mari.

Erravérunt in solitúdine, in inaquóso,*

viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

Esuriéntes et sitiéntes,*

ánima eórum in ipsis defécit.

Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur,*

et de necessitátibus eórum erípuit eos.

Et dedúxit eos in viam rectam,*

ut irent in civitátem habitatiónis.

Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius*

et mirabília eius in fílios hóminum,

quia satiávit ánimam sitiéntem*

et ánimam esuriéntem replévit bonis.

Sedéntes in ténebris et umbra mortis,*

vincti in mendicitáte et ferro,

quia exacerbavérunt elóquia Dei*

et consílium Altíssimi sprevérunt.

Et humiliávit in labóribus cor eórum,*

infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur,*

et de necessitátibus eórum liberávit eos.

Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis*

et víncula eórum dirúpit.

Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius*

et mirabília eius in fílios hóminum,

quia contrívit portas æreas*

et vectes férreos confrégit.

Ant. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2  Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ*

et propter iniustítias suas afflícti sunt;

omnem escam abomináta est ánima eórum,*

et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur,*

et de necessitátibus eórum liberávit eos.

Misit verbum suum et sanávit eos*

et erípuit eos de interitiónibus eórum.

Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius*

et mirabília eius in fílios hóminum,

et sacríficent sacrifícium laudis*

et annúntient ópera eius in exsultatióne.

Qui descéndunt mare in návibus,*

faciéntes operatiónem in aquis multis,

ipsi vidérunt ópera Dómini*

et mirabília eius in profúndo.

Dixit et excitávit spíritum procéllæ,*

et exaltáti sunt fluctus eius.

Ascéndunt usque ad cælos†

et descéndunt usque ad abýssos;*

ánima eórum in malis tabescébat.

Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius,*

et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur,*

et de necessitátibus eórum edúxit eos.

Et státuit procéllam eius in auram,*

et tacuérunt fluctus eius.

Et lætáti sunt quia siluérunt,*

et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius*

et mirabília eius in fílios hóminum,

et exáltent eum in ecclésia plebis*

et in convéntu seniórum laudent eum.

Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

Pósuit flúmina in desértum*

et éxitus aquárum in sitim,

terram fructíferam in salsúginem*

a malítia inhabitántium in ea.

Pósuit desértum in stagna aquárum*

et terram sine aqua in éxitus aquárum.

Et collocávit illic esuriéntes,*

et constituérunt civitátem habitatiónis.

Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas*

et fecérunt fructum in provéntum suum.

Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis,*

et iuménta eórum non minorávit.

Et pauci facti sunt et vexáti sunt*

a tribulatióne malórum et dolóre.

Effúdit contemptiónem super príncipes*

et erráre facit eos in desérto ínvio.

Et suscépit páuperem de inópia*

et pósuit sicut oves famílias.

Vidébunt recti et lætabúntur,*

et omnis iníquitas oppilábit os suum.

Quis sápiens, et custódiet hæc*

et intélleget misericórdias Dómini?

Ant. Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V/. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R/. Iudícia tua abýssus multa.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas (vel In memoria S. Mariæ in Sab.)

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Psalmus 118 (119), 145-152
    
XIX (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine;*

iustificatiónes tuas servábo.

Clamávi ad te, salvum me fac,*

ut custódiam testimónia tua.

Prævéni dilúculo et clamávi,*

in verba tua supersperávi.

Prævenérunt óculi mei vigílias,*

ut meditárer elóquia tua.

Vocem meam audi
secúndum misericórdiam tuam, Dómine,*

secúndum iudícium tuum vivífica me.

Appropinquavérunt persequéntes me in malítia,*

a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Dómine,*

et ómnia præcépta tua véritas.

Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis,*

quia in ætérnum fundásti ea.

Ant. Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Canticum  Sap 9, 1-6. 9-11
    
Domine, da mihi sapientiam

Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere ... adversarii vestri (Lc 21, 15).

Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ,*

qui fecísti ómnia verbo tuo

et sapiéntia tua constituísti hóminem,*

ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,

et dispóneret orbem terrárum
in sanctitáte et iustítia*

et in directióne cordis iudícium iudicáret,

da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam*

et noli me reprobáre a púeris tuis,

quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ,†

homo infírmus et exígui témporis*

et minor ad intelléctum iudícii et legum.

Nam, et si quis erit consummátus
inter fílios hóminum,†

si ab illo abfúerit sapiéntia tua,*

in níhilum computábitur.

Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua,*

quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,

et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis*

et quid diréctum in præcéptis tuis.

Emítte illam de cælis sanctis tuis*

et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,

ut mecum sit et mecum labóret,*

ut sciam quid accéptum sit apud te.

Scit enim illa ómnia et intéllegit†

et dedúcet me in opéribus meis sóbrie*

et custódiet me in sua glória.

Ant. Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

Psalmus 116 (117)
    

Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum (Rom 15, 8. 9).

Laudáte Dóminum, omnes gentes,*

collaudáte eum, omnes pópuli.

Quóniam confirmáta est super nos
misericórdia eius,*

et véritas Dómini manet in ætérnum.

Ant. Véritas Dómini manet in ætérnum.

(In memoria. S. Mariæ in Sab.)

Lectio brevis   Phil 2, 14-15

Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo.

Responsorium breve
R/.
Clamávi ad te, Dómine; * Tu es refúgium meum. Clamávi.
V/. Pórtio mea in terra vivéntium. * Tu es refúgium meum. Glória Patri. Clamávi.

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

Preces

Deum, qui Maríam matrem Christi ómnibus creatúris cæléstibus et terréstribus antecéllere vóluit, cum fidúcia implorémus: Réspice Matrem Fílii tui et exáudi nos.

Pater misericordiárum, grátias tibi reférimus quod nobis Maríam matrem et exémplum dedísti,
per eius intercessiónem corda nostra sanctífica.

Qui Maríam tuo inténtam reddidísti verbo et ancíllam tuam fidélem effecísti,
per eius intercessiónem fructus Sancti Spíritus nobis concéde.

Qui Maríam iuxta crucem stantem roborásti et in resurrectióne Fílii tui replésti lætítia,
per eius intercessiónem tribulatiónes súbleva nostras spemque nostram confírma.

Pater noster.

Oratio

Deus, nostræ fons et orígo salútis, ita nos fac semper vita nostra tuam glóriam profitéri, ut et in cælis a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Súscipe, Dómine, servum tuum in bonum.

Psalmus 118 (119), 121-128
XVI (Ain)

Feci iudícium et iustítiam;*

non tradas me calumniántibus me.

Sponde pro servo tuo in bonum;*

non calumniéntur me supérbi.

Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui*

et elóquii iustítiæ tuæ.

Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam*

et iustificatiónes tuas doce me.

Servus tuus sum ego;*

da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.

Tempus faciéndi Dómino;*

dissipavérunt legem tuam.

Ideo diléxi præcépta tua*

super aurum et obrýzum.

Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar,*

omnem viam mendácii ódio hábui.

Ant. Súscipe, Dómine, servum tuum in bonum.

Ant. 2 Respícite ad Dóminum, et illuminámini.

Psalmus 33 (34)

Dominus iustorum salus

Gustastis quoniam dulcis Dominus (1 Petr 2, 3).

I

Benedícam Dóminum in omni témpore,*

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,*

áudiant mansuéti et læténtur.

Magnificáte Dóminum mecum,*

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me*

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

Respícite ad eum, et illuminámini*

et fácies vestræ non confundéntur.

Iste pauper clamávit,†

et Dóminus exaudívit eum*

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum*

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus;*

beátus vir, qui sperat in eo.

Timéte Dóminum, sancti eius,*

quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt et esuriérunt,*

inquiréntes autem Dóminum
non defícient omni bono.

Ant. Respícite ad Dóminum, et illuminámini.

Ant. 3 Iuxta est Dóminus his, qui contríto sunt corde.

II

Veníte, fílii, audíte me:*

timórem Dómini docébo vos.

Quis est homo, qui vult vitam,*

díligit dies, ut vídeat bonum?

Próhibe linguam tuam a malo,*

et lábia tua ne loquátur dolum.

Divérte a malo et fac bonum,*

inquíre pacem et perséquere eam.

Oculi Dómini super iustos,*

et aures eius in clamórem eórum.

Vultus autem Dómini super faciéntes mala,*

ut perdat de terra memóriam eórum.

Clamavérunt, et Dóminus exaudívit*

et ex ómnibus tribulatiónibus eórum
liberávit eos.

Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde,*

et confráctos spíritu salvábit.

Multæ tribulatiónes iustórum,*

et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.

Custódit ómnia ossa eórum,*

unum ex his non conterétur.

Interfíciet peccatórem malítia,*

et, qui odérunt iustum, puniéntur.

Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum,*

et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.

Ant. Iuxta est Dóminus his, qui contríto sunt corde.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   1 Sam 15, 22
Numquid vult Dóminus holocáusta aut víctimas et non pótius ut obœdiátur voci Dómini? Mélior est enim obœdiéntia quam víctimæ et auscultáre magis quam offérre ádipem aríetum.

V/. Sacrifícium laudis honorificábit me.
R/. Et qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.

Oratio

Dómine Deus, Pater omnípotens, nobis maiestáti tuæ subiéctis Sancti Spíritus lumen infúnde, ut ab omni hoste secúri, in tua iúgiter laude lætémur. Per Christum.

Ad Sextam
Lectio brevis   Gal 5, 26; 6, 2

Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Alter alteríus ónera portáte et sic adimplébitis legem Christi.

V/. Ecce quam bonum et quam iucúndum habitáre fratres in unum.
R/. Illic mandávit Dóminus benedictiónem.

Oratio

Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte fervéntes, te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre. Per Christum.

Ad Nonam
Lectio brevis   Mic 6, 8

Indicátum est tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dóminus quærat a te: útique fácere iudícium et dilígere caritátem et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.

V/. In via testimoniórum tuórum, Dómine, delectátus sum.
R/. Non oblivíscar sermónem tuum.

Oratio

Exáudi nos, Dómine, et præsta pacem, quam pétimus, consummátam, ut cunctis diébus vitæ nostræ tibi cum iucunditáte vacántes, beáta María Vírgine intercedénte, ad te secúri perveníre mereámur. Per Christum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.