zPsalterium TO-v-1

FERIA VI
HEBDOMADÆ I

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Confitémini Dómino, quia in ætérnum misericórdia eius.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent (Mt 26, 3. 4).

I

Iúdica, Dómine, iudicántes me;*

impúgna impugnántes me.

Apprehénde clípeum et scutum†

et exsúrge in adiutórium mihi.*

Dic ánimæ meæ: «Salus tua ego sum».

Anima autem mea exsultábit in Dómino*

et delectábitur super salutári suo.

Omnia ossa mea dicent:*

«Dómine, quis símilis tibi?

Erípiens ínopem de manu fortiórum eius,*

egénum et páuperem a diripiéntibus eum».

Surgéntes testes iníqui,*

quæ ignorábam, interrogábant me;

retribuébant mihi mala pro bonis,*

desolátio est ánimæ meæ.

Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

Ego autem, cum infirmaréntur,*

induébar cilício,

humiliábam in ieiúnio ánimam meam,*

et orátio mea in sinu meo convertebátur.

Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo
ambulábam,*

quasi lugens matrem contristátus incurvábar.

Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt;*

convenérunt contra me percutiéntes,
et ignorávi.

Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me,
subsannavérunt me subsannatióne,*

frenduérunt super me déntibus suis.

Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

Dómine, quámdiu aspícies?†

Restítue ánimam meam a malignitáte eórum,*

a leónibus únicam meam.

Confitébor tibi in ecclésia magna,*

in pópulo multo laudábo te.

Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces,*

qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

Vidísti, Dómine, ne síleas;*

Dómine, ne discédas a me.

Exsúrge et evígila ad iudícium meum,*

Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.

Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam,*

et dicant semper: «Magnificétur Dóminus,
qui vult pacem servi sui».

Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam,*

tota die laudem tuam.

Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V/. Fili mi, custódi sermónes meos.
R/. Serva mandáta mea, et vives.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Psalmus 50 (51)
    

Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem  (Eph 4, 23-24).

Miserére mei, Deus,*

secúndum misericórdiam tuam;

et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum*

dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea*

et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognósco,*

et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi*

et malum coram te feci,

ut iustus inveniáris in senténtia tua*

et æquus in iudício tuo.

Ecce enim in iniquitáte generátus sum,*

et in peccáto concépit me mater mea.

Ecce enim veritátem in corde dilexísti*

et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.

Aspérges me hyssópo, et mundábor;*

lavábis me, et super nivem dealbábor.

Audíre me fácies gáudium et lætítiam,*

et exsultábunt ossa, quæ contrivísti.

Avérte fáciem tuam a peccátis meis*

et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus,*

et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Ne proícias me a fácie tua*

et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi lætítiam salutáris tui*

et spíritu promptíssimo confírma me.

Docébo iníquos vias tuas,*

et ímpii ad te converténtur.

Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ,*

et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.

Dómine, lábia mea apéries,*

et os meum annuntiábit laudem tuam.

Non enim sacrifício delectáris,*

holocáustum, si ófferam, non placébit.

Sacrifícium Deo spíritus contribulátus,*

cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion,*

ut ædificéntur muri Ierúsalem.

Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ,
oblatiónes et holocáusta;*

tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Ant. Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Canticum  Is 45, 15-25
    

Omnes gentes convertantur ad Dominum

In nomine Iesu omne genu flectatur (Phil 2, 10).

Vere tu es Deus abscónditus,*

Deus Israel salvátor.

Confúsi sunt et erubuérunt omnes,*

simul abiérunt in confusiónem
fabricatóres idolórum.

Israel salvátus est in Dómino salúte ætérna;*

non confundémini et non erubescétis
usque in sæculum sæculi.

Quia hæc dicit Dóminus,†

qui creávit cælos, ipse Deus,*

qui formávit terram et fecit eam,
ipse fundávit eam;

non ut vácua esset, creávit eam,†

ut habitarétur, formávit eam:*

«Ego Dóminus, et non est álius.

Non in abscóndito locútus sum,*

in loco terræ tenebróso;

non dixi sémini Iacob:
“Frustra quærite me”.*

Ego Dóminus loquens iustítiam,
annúntians recta.

Congregámini et veníte et accédite simul,*

qui salváti estis ex géntibus.

Nesciérunt, qui levant lignum sculptúræ suæ*

et rogant deum non salvántem.

Annuntiáte et veníte et consiliámini simul.*

Quis audítum fecit hoc ab inítio,
ex tunc prædíxit illud?

Numquid non ego Dóminus,†

et non est ultra Deus absque me?*

Deus iustus et salvans non est præter me.

Convertímini ad me et salvi éritis,
omnes fines terræ,*

quia ego Deus, et non est álius.

In memetípso iurávi:
Egréssa est de ore meo iustítia,*

verbum, quod non revertétur;

quia mihi curvábitur omne genu,*

et iurábit omnis lingua».

«Tantum in Dómino» dicent*

«sunt iustítiæ et robur!».

Ad eum vénient et confundéntur†

omnes, qui repúgnant ei:*

in Dómino iustificábitur et laudábitur
omne semen Israel.

Ant. In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 99 (100)
    
Gaudium in templum ingredientium

Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).

Iubiláte Dómino, omnis terra,*

servíte Dómino in lætítia;

introíte in conspéctu eius*

in exsultatióne.

Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus;†

ipse fecit nos, et ipsíus sumus,*

pópulus eius et oves páscuæ eius.

Introíte portas eius in confessióne,†

átria eius in hymnis,*

confitémini illi, benedícite nómini eius.

Quóniam suávis est Dóminus;†

in ætérnum misericórdia eius,*

et usque in generatiónem et generatiónem
véritas eius.

Ant. Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

Lectio brevis   Eph 4, 29-32

Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat, sed si quis bonus ad ædificatiónem opportunitátis, ut det grátiam audiéntibus. Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei, in quo signáti estis in diem redemptiónis. Omnis amaritúdo et ira et indignátio et clamor et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia. Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit vobis.

Responsorium breve
R/.
Audítam fac mihi mane * Misericórdiam tuam. Audítam.
V/. Notam fac mihi viam in qua ámbulem. * Misericórdiam tuam. Glória Patri. Audítam.

Ad Benedictus, ant. Visitávit et fecit redemptiónem Dóminus plebis suæ.

Preces

Christum, qui per crucem suam salútem géneri cóntulit humáno, adorémus, et pie clamémus: Misericórdiam tuam nobis largíre, Dómine.

Christe, sol et dies noster, illúmina nos rádiis tuis,
et omnes sensus malos iam mane compésce.

Custódi cogitatiónes, sermónes et ópera nostra,
ut hódie in conspéctu tuo placére possímus.

Avérte fáciem tuam a peccátis nostris,
et omnes iniquitátes nostras dele.

Per crucem et resurrectiónem tuam,
reple nos consolatióne Spíritus Sancti.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui ténebras ignorántiæ Verbi tui luce depéllis, auge in córdibus nostris virtútem fídei quam dedísti, ut ignis, quem grátia tua fecit accéndi, nullis tentatiónibus exstinguátur. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Viam mandatórum tuórum curram, quia dilatásti cor meum.

Psalmus 118 (119), 25-32

IV (Daleth)

Adhæsit púlveri ánima mea;*

vivífica me secúndum verbum tuum.

Vias meas enuntiávi, et exaudísti me;*

doce me iustificatiónes tuas.

Viam mandatórum tuórum fac me intellégere,*

et exercébor in mirabílibus tuis.

Lacrimáta est ánima mea præ mæróre;*

érige me secúndum verbum tuum.

Viam mendácii avérte a me*

et legem tuam da mihi benígne.

Viam veritátis elégi,*

iudícia tua propósui mihi.

Adhæsi testimóniis tuis, Dómine;*

noli me confúndere.

Viam mandatórum tuórum curram,*

quia dilatásti cor meum.

Ant. Viam mandatórum tuórum curram, quia dilatásti cor meum.

Ant. 2 In Dómino sperans, non infirmábor.

Psalmus 25 (26)

Innocentis fiducia et oratio

Elegit nos Deus in Christo, ut essemus sancti et immaculati (Eph 1, 4).

Iúdica me, Dómine,†

quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum*

et in Dómino sperans non infirmábor.

Proba me, Dómine, et tenta me;*

ure renes meos et cor meum.

Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est,*

et ambulávi in veritáte tua.

Non sedi cum viris vanitátis*

et cum occúlte agéntibus non introíbo.

Odívi ecclésiam malignántium*

et cum ímpiis non sedébo.

Lavábo in innocéntia manus meas*

et circúmdabo altáre tuum, Dómine,

ut audítas fáciam voces laudis*

et enárrem univérsa mirabília tua.

Dómine, diléxi habitáculum domus tuæ*

et locum habitatiónis glóriæ tuæ.

Ne cólligas cum ímpiis ánimam meam*

et cum viris sánguinum vitam meam,

in quorum mánibus iniquitátes sunt,*

déxtera eórum repléta est munéribus.

Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum,*

rédime me et miserére mei.

Pes meus stetit in dirécto,*

in ecclésiis benedícam Dómino.

Ant. In Dómino sperans, non infirmábor.

Ant. 3 In Dómino sperávit cor meum, et adiútus sum.

Psalmus 27 (28), 1-3. 6-9
Supplicatio et gratiarum actio

Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me (Io 11, 41).

Ad te, Dómine, clamábo;*

Deus meus, ne síleas a me.

Nequándo táceas a me,*

et assimilábor descendéntibus in lacum.

Exáudi vocem deprecatiónis meæ,
dum clamo ad te,*

dum extóllo manus meas
ad templum sanctum tuum.

Ne simul trahas me cum peccatóribus*

et cum operántibus iniquitátem.

Qui loquúntur pacem cum próximo suo,*

mala autem in córdibus eórum.

Benedíctus Dóminus,†

quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ;*

Dóminus adiútor meus et protéctor meus,

in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum,†

et exsultávit cor meum,*

et in cántico meo confitébor ei.

Dóminus fortitúdo plebi suæ*

et refúgium salvatiónum christi sui est.

Salvum fac pópulum tuum
et bénedic hereditáti tuæ*

et pasce eos et extólle illos usque in ætérnum.

Ant. In Dómino sperávit cor meum, et adiútus sum.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Phil 2, 2b-4
Idem sápite, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.

V/. Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas.
R/. Custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui hora tértia ad crucis pœnam ductus es pro mundi salúte, te súpplices exorámus, ut et de prætéritis malis semper apud te véniam impetrémus, et de futúris iúgiter habeámus custódiam. Qui vivis.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   2 Cor 13, 4

Etsi crucifíxus est Christus ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed vivémus cum eo ex virtúte Dei.

V/. Adhæsit púlveri ánima mea.
R/. Vivífica me secúndum verbum tuum, Dómine.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui hora sexta, univérso mundo in ténebris constitúto, pro redemptióne nostra crucis lignum ínnocens ascendísti, illam nobis lucem semper concéde, per quam ad ætérnam vitam perveníre mereámur. Qui vivis.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Col 3, 12-13

Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos.

V/. Miserátor et miséricors Dóminus.
R/. Longánimis et multæ misericórdiæ.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui pæniténtem latrónem de patíbulo crucis in regnum tuum transíre fecísti, peccáta nostra confiténtes te cum fidúcia deprecámur, ut post mortem nos fácias paradísi portas introíre gaudéntes. Qui vivis.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Psalmus 40 (41)
    
Infirmi oratio

Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum (Mc 14, 18).

Beátus, qui intéllegit de egéno,*

in die mala liberábit eum Dóminus.

Dóminus servábit eum et vivificábit eum†

et beátum fáciet eum in terra*

et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.

Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius;*

univérsum stratum eius versábis
in infirmitáte eius.

Ego dixi: «Dómine, miserére mei;*

sana ánimam meam, quia peccávi tibi».

Inimíci mei dixérunt mala mihi:*

«Quando moriétur, et períbit nomen eius?».

Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur;†

cor eius congregábat iniquitátem sibi,*

egrediebátur foras et detrahébat.

Simul advérsum me susurrábant
omnes inimíci mei;*

advérsum me cogitábant mala mihi:

«Malefícium effúsum est in eo;*

et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat».

Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi,*

qui edébat panem meum,
levávit contra me calcáneum.

Tu autem, Dómine, miserére mei*

et resúscita me, et retríbuam eis.

In hoc cognóvi quóniam voluísti me,*

quia non gaudébit inimícus meus super me;

me autem propter innocéntiam suscepísti*

et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.

Benedíctus Dóminus Deus Israel*

a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.

Ant. Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Psalmus 45 (46)
    

Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Mt 1, 23).

Deus est nobis refúgium et virtus,*

adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.

Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra,*

et transferéntur montes in cor maris.

Fremant et intuméscant aquæ eius,*

conturbéntur montes in elatióne eius.

Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei,*

sancta tabernácula Altíssimi.

Deus in médio eius, non commovébitur;*

adiuvábit eam Deus mane dilúculo.

Fremuérunt gentes, commóta sunt regna;*

dedit vocem suam, liquefácta est terra.

Dóminus virtútum nobíscum,*

refúgium nobis Deus Iacob.

Veníte et vidéte ópera Dómini,*

quæ pósuit prodígia super terram.

Auferet bella usque ad finem terræ,†

arcum cónteret et confrínget arma*

et scuta combúret igne.

Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus:*

exaltábor in géntibus et exaltábor in terra.

Dóminus virtútum nobíscum,*

refúgium nobis Deus Iacob.

Ant. Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum  Ap 15, 3-4
    
Hymnus adorationis

Magna et mirabília ópera tua,*

Dómine Deus omnípotens;

iustæ et veræ viæ tuæ,*

Rex géntium!

Quis non timébit, Dómine,*

et glorificábit nomen tuum?

Quia solus Sanctus,†

quóniam omnes gentes vénient
et adorábunt in conspéctu tuo,*

quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Ant. Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Lectio brevis   Rom 15, 1-3

Debémus nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére. Unusquísque nostrum próximo pláceat in bonum ad ædificatiónem; étenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me.

Responsorium breve
R/.
Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo. Christus.
V/. Et fecit nos Deo regnum et sacerdótium. * In sánguine suo. Glória Patri. Christus.

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus púeros suos, recordátus misericórdiæ suæ.

Preces (Vel)

Benedíctus Deus, qui propítius vota egéntium intuétur et esuriéntes replet bonis; fidénter ígitur ei supplicémus: Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Dómine, Pater noster clementíssime, te rogámus pro doléntibus membris Ecclésiæ tuæ,
quorum caput, in ligno crucis suspénsum, sacrifícium vespertínum consummávit.

Solve compedítos, illúmina cæcos,
pupíllos et víduas súscipe.

Tuam fidéles omnes índue armatúram,
ut advérsus insídias diáboli consístere possint.

Nobis, Dómine, miséricors adésto in hora éxitus nostri,
ut fidéles inveniámur et in tua pace ex hoc mundo transeámus.

Educ defúnctos in lucem, quam inhábitas,
ut te conspíciant in ætérnum.

Pater noster.

Oratio

Concéde nobis, fámulis tuis, quæsumus, Dómine, ut exémplis Fílii tui passiónis instrúcti ad iugum eius suáve portándum simus semper idónei. Qui tecum vivit.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.