zPsalterium TO-v-2

FERIA VI
HEBDOMADÆ II

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Suávis est Dóminus, benedícite nómini eius.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)

Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49).

I

Dómine, ne in furóre tuo árguas me,*

neque in ira tua corrípias me,

quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi,*

et descéndit super me manus tua.

Non est sánitas in carne mea
a fácie indignatiónis tuæ,*

non est pax óssibus meis
a fácie peccatórum meórum.

Quóniam iniquitátes meæ
supergréssæ sunt caput meum*

et sicut onus grave gravant me nimis.

Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II

Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei*

a fácie insipiéntiæ meæ.

Inclinátus sum et incurvátus nimis;*

tota die contristátus ingrediébar.

Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus,*

et non est sánitas in carne mea.

Afflíctus sum et humiliátus sum nimis,*

rugiébam a gémitu cordis mei.

Dómine, ante te omne desidérium meum,*

et gémitus meus a te non est abscónditus.

Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea,*

et lumen oculórum meórum,
et ipsum non est mecum.

Amíci mei et próximi mei
procul a plaga mea stetérunt,*

et propínqui mei de longe stetérunt.

Et láqueos posuérunt,
qui quærébant ánimam meam,†

et, qui requirébant mala mihi,
locúti sunt insídias*

et dolos tota die meditabántur.

Ant. Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III

Ego autem tamquam surdus non audiébam*

et sicut mutus non apériens os suum;

et factus sum sicut homo non áudiens*

et non habens in ore suo redargutiónes.

Quóniam in te, Dómine, sperávi,*

tu exáudies, Dómine Deus meus.

Quia dixi: «Nequándo supergáudeant mihi;*

dum commovéntur pedes mei,
magnificántur super me».

Quóniam ego in lapsum parátus sum,*

et dolor meus in conspéctu meo semper.

Quóniam iniquitátem meam annuntiábo*

et sollícitus sum de peccáto meo.

Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt,*

et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi*

pro eo quod sequébar bonitátem.

Ne derelínquas me, Dómine;*

Deus meus, ne discésseris a me.

Festína in adiutórium meum,*

Dómine, salus mea.

Ant. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V/. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R/. Et elóquii iustítiæ tuæ.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Psalmus 50 (51)
    

Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

Miserére mei, Deus,*

secúndum misericórdiam tuam;

et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum*

dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea*

et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognósco,*

et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi*

et malum coram te feci,

ut iustus inveniáris in senténtia tua*

et æquus in iudício tuo.

Ecce enim in iniquitáte generátus sum,*

et in peccáto concépit me mater mea.

Ecce enim veritátem in corde dilexísti*

et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.

Aspérges me hyssópo, et mundábor;*

lavábis me, et super nivem dealbábor.

Audíre me fácies gáudium et lætítiam,*

et exsultábunt ossa, quæ contrivísti.

Avérte fáciem tuam a peccátis meis*

et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus,*

et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Ne proícias me a fácie tua*

et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi lætítiam salutáris tui*

et spíritu promptíssimo confírma me.

Docébo iníquos vias tuas,*

et ímpii ad te converténtur.

Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ,*

et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.

Dómine, lábia mea apéries,*

et os meum annuntiábit laudem tuam.

Non enim sacrifício delectáris,*

holocáustum, si ófferam, non placébit.

Sacrifícium Deo spíritus contribulátus,*

cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion,*

ut ædificéntur muri Ierúsalem.

Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ,
oblatiónes et holocáusta;*

tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Ant. Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Canticum  Hab 3, 2-4. 13a. 15-19

Deus apparet ad iudicandum

Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra (Lc 21, 28).

Dómine, audívi auditiónem tuam,*

et tímui, Dómine, opus tuum.

In médio annórum vivífica illud,*

in médio annórum notum fácies.

Cum irátus fúeris,*

misericórdiæ recordáberis.

Deus a Theman véniet,*

et Sanctus de monte Pharan.

Operit cælos glóriæ eius,*

et laudis eius plena est terra.

Splendor eius ut lux erit,†

rádii ex mánibus eius:*

ibi abscóndita est fortitúdo eius.

Egréssus es in salútem pópuli tui,*

in salútem cum christo tuo.

Viam fecísti in mari equis tuis,*

in luto aquárum multárum.

Audívi, et conturbátus est venter meus,*

ad vocem contremuérunt lábia mea.

Ingréditur putrédo in óssibus meis,*

et subter me vacíllant gressus mei.

Conquiéscam in die tribulatiónis,*

ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos.

Ficus enim non florébit,*

et non erit fructus in víneis;

mentiétur opus olívæ,*

et arva non áfferent cibum;

abscíssum est de ovíli pecus,*

et non est arméntum in præsépibus.

Ego autem in Dómino gaudébo*

et exsultábo in Deo salvatóre meo.

Dóminus Deus fortitúdo mea,†

et ponet pedes meos quasi cervórum*

et super excélsa mea dedúcet me.

Ant. Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.

Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

Psalmus 147 (147 B)
    

Instauratio Ierusalem

Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni (Ap 21, 9).

Lauda, Ierúsalem, Dóminum;*

colláuda Deum tuum, Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuárum,*

benedíxit fíliis tuis in te.

Qui ponit fines tuos pacem*

et ádipe fruménti sátiat te.

Qui emíttit elóquium suum terræ,*

velóciter currit verbum eius.

Qui dat nivem sicut lanam,*

pruínam sicut cínerem spargit.

Mittit crystállum suam sicut buccéllas;*

ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?

Emíttet verbum suum et liquefáciet ea,*

flabit spíritus eius, et fluent aquæ.

Qui annúntiat verbum suum Iacob,*

iustítias et iudícia sua Israel.

Non fecit táliter omni natióni,*

et iudícia sua non manifestávit eis.

Ant. Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

Lectio brevis   Eph 2, 13-16

Nunc in Christo Iesu vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utráque unum et médium paríetem macériæ solvit, inimicítiam, in carne sua, legem mandatórum in decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem, et reconcíliet ambos in uno córpore Deo per crucem interfíciens inimicítiam in semetípso.

Responsorium breve
R/.
Clamábo ad Dóminum altíssimum, * Qui benefécit mihi. Clamábo.
V/. Mittet de cælo et liberábit me. * Qui benefécit mihi. Glória Patri. Clamábo.

Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ Dei nostri, visitávit nos Oriens ex alto.

Preces

Christum, qui sánguine suo per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit Patri ad emundándam consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, adorémus et sincéro corde profiteámur: In tua voluntáte pax nostra, Dómine.

Diéi exórdium a tua benignitáte suscépimus,
nobis páriter vitæ novæ concéde inítium.

Qui ómnia creásti providúsque consérvas,
fac ut inspiciámus perénne tui vestígium in creátis.

Qui sánguine tuo novum et ætérnum testaméntum sanxísti,
da ut, quæ præcipis faciéntes, tuo fidéles fœderi maneámus.

Qui, in cruce pendens, una cum sánguine aquam de látere effudísti,
hoc salutári flúmine áblue peccáta nostra et civitátem Dei lætífica.

Pater noster.

Oratio

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut laudes quas nunc tibi persólvimus, in ætérnum cum sanctis tuis ubérius decantáre valeámus. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum.

Psalmus 118 (119), 73-80
X (Iod)

Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me;*

da mihi intelléctum, et discam præcépta tua.

Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur,*

quia in verba tua supersperávi.

Cognóvi, Dómine, quia æquitas iudícia tua,*

et in veritáte humiliásti me.

Fiat misericórdia tua, ut consolétur me,*

secúndum elóquium tuum servo tuo.

Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam,*

quia lex tua delectátio mea est.

Confundántur supérbi,
quóniam dolóse incurvavérunt me,*

ego autem exercébor in mandátis tuis.

Convertántur mihi timéntes te*

et qui novérunt testimónia tua.

Fiat cor meum immaculátum
in iustificatiónibus tuis,*

ut non confúndar.

Ant. Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum.

Ant. 2 Ab insurgéntibus in me prótege me, Deus meus.

Psalmus 58 (59), 2-5. 10-11. 17-18
Adversus insurgentes oratio

Hæ voces Salvatoris pietatem erga Patrem suum omnes edoceant (Eusebius Cæsariensis).

Eripe me de inimícis meis, Deus meus,*

et ab insurgéntibus in me prótege me.

Eripe me de operántibus iniquitátem*

et de viris sánguinum salva me.

Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ,*

irruérunt in me fortes.

Neque delíctum, neque peccátum
in me est, Dómine;*

sine iniquitáte mea currunt et præparántur.

Exsúrge in occúrsum meum et vide;†

fortitúdo mea, tibi atténdam;*

quia, Deus, præsídium meum es.

Deus meus, misericórdia eius prævéniet me.*

Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.

Ego autem cantábo fortitúdinem tuam*

et exsultábo mane misericórdiam tuam,

quia factus es præsídium meum*

et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.

Fortitúdo mea, tibi psallam,†

quia, Deus, præsídium meum es:*

Deus meus misericórdia mea.

Ant. Ab insurgéntibus in me prótege me, Deus meus.

Ant. 3 Beátus homo, qui corrípitur a Deo: ipse vúlnerat et medétur.

Psalmus 59 (60)

Post calamitatem oratio

In mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum (Io 16, 33).

Deus, reppulísti nos, destruxísti nos.*

Irátus es. Convértere ad nos!

Concussísti terram, confregísti eam;*

sana contritiónes eius, quia commóta est.

Ostendísti pópulo tuo dura,*

potásti nos vino vertíginis.

Dedísti metuéntibus te signum,*

ut fúgiant a fácie arcus.

Ut liberéntur dilécti tui,*

salvos fac déxtera tua et exáudi nos.

Deus locútus est in sancto suo:†

«Lætábor et partíbor Síchimam*

et convállem Succoth metíbor.

Meus est Gálaad et meus est Manásses*

et Ephraim fortitúdo cápitis mei.

Iuda sceptrum meum,*

Moab olla lavácri mei.

Super Idumæam exténdam calceaméntum meum,*

super Philistæam vociferábor».

Quis addúcet me in civitátem munítam?*

Quis dedúcet me usque in Idumæam?

Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos,*

et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?

Da nobis auxílium de tribulatióne,*

quia vana salus hóminis.

In Deo faciémus virtútem,*

et ipse conculcábit tribulántes nos.

Ant. Beátus homo, qui corrípitur a Deo: ipse vúlnerat et medétur.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   Deut 1, 31b
Portávit te Dóminus Deus tuus, ut solet homo gestáre párvulum fílium suum, in omni via, per quam ambulástis.

V/. Súscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum, et vivam.
R/. Et non confúndas me ab exspectatióne mea.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui hora tértia ad crucis pœnam ductus es pro mundi salúte, te súpplices exorámus, ut et de prætéritis malis semper apud te véniam impetrémus, et de futúris iúgiter habeámus custódiam. Qui vivis.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Bar 4, 28-29

Sicut fuit mens vestra, ut errarétis a Deo, convérsi decupláte stúdium quæréndi eum; qui enim indúxit in vos mala, indúcet in vos ætérnam iucunditátem cum salúte vestra.

V/. Apud Dóminum misericórdia.
R/. Et copiósa apud eum redémptio.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui hora sexta, univérso mundo in ténebris constitúto, pro redemptióne nostra crucis lignum ínnocens ascendísti, illam nobis lucem semper concéde, per quam ad ætérnam vitam perveníre mereámur. Qui vivis.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Sap 1, 13-15

Deus mortem non fecit, nec lætátur in perditióne vivórum; creávit enim, ut essent ómnia, et sanábiles sunt generatiónes orbis terrárum, et non est in illis medicaméntum extermínii, nec inferórum regnum in terra: iustítia enim est immortális.

V/. Erípuit Dóminus ánimam meam de morte.
R/. Ambulábo coram illo in regióne vivórum.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui pæniténtem latrónem de patíbulo crucis in regnum tuum transíre fecísti, peccáta nostra confiténtes te cum fidúcia deprecámur, ut post mortem nos fácias paradísi portas introíre gaudéntes. Qui vivis.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/.  Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Psalmus 114 (116 A)
    
Gratiarum actio

Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act 14, 22).

Diléxi, quóniam exáudit Dóminus*

vocem deprecatiónis meæ.

Quia inclinávit aurem suam mihi,*

cum in diébus meis invocábam.

Circumdedérunt me funes mortis,*

et angústiæ inférni invenérunt me.

Tribulatiónem et dolórem invéni†

et nomen Dómini invocábam:*

«O Dómine, líbera ánimam meam».

Miséricors Dóminus et iustus,*

et Deus noster miserétur.

Custódiens párvulos Dóminus;*

humiliátus sum, et salvum me fáciet.

Convértere, ánima mea, in réquiem tuam,*

quia Dóminus benefécit tibi;

quia erípuit ánimam meam de morte,†

óculos meos a lácrimis,*

pedes meos a lapsu.

Ambulábo coram Dómino*

in regióne vivórum.

Ant. Dómine, líbera ánimam meam de morte, pedes meos a lapsu.

Ant. 2 Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Psalmus 120 (121)
    

Custos populi

Non esurient amplius, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus (Ap 7, 16).

Levábo óculos meos in montes:*

unde véniet auxílium mihi?

Auxílium meum a Dómino,*

qui fecit cælum et terram.

Non dabit in commotiónem pedem tuum,*

neque dormitábit, qui custódit te.

Ecce non dormitábit neque dórmiet,*

qui custódit Israel.

Dóminus custódit te,†

Dóminus umbráculum tuum,*

ad manum déxteram tuam.

Per diem sol non percútiet te,*

neque luna per noctem.

Dóminus custódiet te ab omni malo;*

custódiet ánimam tuam Dóminus.

Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum*

ex hoc nunc et usque in sæculum.

Ant. Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

Canticum  Ap 15, 3-4
    
Hymnus adorationis

Magna et mirabília ópera tua,*

Dómine Deus omnípotens;

iustæ et veræ viæ tuæ,*

Rex géntium!

Quis non timébit, Dómine,*

et glorificábit nomen tuum?

Quia solus Sanctus,†

quóniam omnes gentes vénient
et adorábunt in conspéctu tuo,*

quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Ant. Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

Lectio brevis   1 Cor 2, 7-10a

Lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sæcula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius sæculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum. Nobis autem revelávit Deus per Spíritum.

Responsorium breve
R/.
Christus mórtuus est pro peccátis nostris, * Ut nos offérret Deo. Christus.
V/. Mortificátus quidem carne, vivificátus autem Spíritu. * Ut nos offérret Deo. Glória Patri. Christus.

Ad Magnificat, ant. Recordáre, Dómine, misericórdiæ tuæ, sicut locútus es ad patres nostros.

Preces (Vel)

Christum Dóminum benedicámus, qui lácrimas fléntium pius et miséricors abstérsit, eúmque amánter ac supplíciter invocémus: Miserére pópuli tui, Dómine.

Christe Dómine, qui húmiles consoláris,
pone lácrimas páuperum in conspéctu tuo.

Audi, miséricors Deus, gémitus moriéntium,
vísitet eos ángelus tuus atque confórtet.

Cognóscant éxsules cuncti providéntiam tuam,
terréstri reddántur pátriæ et in cæléstem tandem intróeant.

Qui mísere in peccáto versántur, tuo cedant amóri,
et tibi ac tuæ reconciliéntur Ecclésiæ.

Defúnctos fratres salva propítius,
ut plenam sortiántur redemptiónem tuam.

Pater noster.

Oratio

Deus, cuius ineffábilis sapiéntia in scándalo crucis mirabíliter declarátur, concéde nobis ita passiónis Fílii tui glóriam contuéri, ut in cruce ipsíus numquam cessémus fiduciáliter gloriári. Qui tecum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario