zPsalterium TO-x-4

FERIA IV
HEBDOMADÆ IV

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Ant. Iubiláte Deo, omnis terra, servíte Dómino in lætítia.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore.

Psalmodia

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino,*

et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino,*

et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis,*

qui sanat omnes infirmitátes tuas;

qui rédimit de intéritu vitam tuam,*

qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

qui replet in bonis ætátem tuam:*

renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.

Fáciens iustítias Dóminus*

et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

Notas fecit vias suas Móysi,*

fíliis Israel adinventiónes suas.

Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

Miserátor et miséricors Dóminus,*

longánimis et multæ misericórdiæ.

Non in perpétuum conténdet,*

neque in ætérnum irascétur.

Non secúndum peccáta nostra fecit nobis,*

neque secúndum iniquitátes nostras
retríbuit nobis.

Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra,*

præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

quantum distat ortus ab occidénte,*

longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

Quómodo miserétur pater filiórum,*

misértus est Dóminus timéntibus se.

Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum,*

recordátus est quóniam pulvis sumus.

Homo sicut fenum dies eius,*

tamquam flos agri sic efflorébit.

Spirat ventus in illum, et non subsístet,*

et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

Misericórdia autem Dómini ab ætérno†

et usque in ætérnum super timéntes eum;*

et iustítia illíus in fílios filiórum,

in eos, qui servant testaméntum eius*

et mémores sunt mandatórum ipsíus
ad faciéndum ea.

Dóminus in cælo parávit sedem suam,*

et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius,†

poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus*

in audiéndo vocem sermónum eius.

Benedícite Dómino, omnes virtútes eius,*

minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

Benedícite Dómino, ómnia ópera eius,†

in omni loco dominatiónis eius.*

Bénedic, ánima mea, Dómino.

Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V/. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R/. Et exercébor in mirabílibus tuis.

Lectiones et oratio singulis Officiis convenientes.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Psalmus 107 (108)
    
Laus Domini et imploratio auxilii

Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur (Arnobius).

Parátum cor meum, Deus,†

parátum cor meum,*

cantábo et psallam. Euge, glória mea!

Exsúrge, psaltérium et cíthara,*

excitábo auróram.

Confitébor tibi in pópulis, Dómine,*

et psallam tibi in natiónibus,

quia magna est usque ad cælos misericórdia tua*

et usque ad nubes véritas tua.

Exaltáre super cælos, Deus,*

et super omnem terram glória tua.

Ut liberéntur dilécti tui,*

salvum fac déxtera tua et exáudi me.

Deus locútus est in sancto suo:†

«Exsultábo et dívidam Síchimam*

et convállem Succoth dimétiar;

meus est Gálaad et meus est Manásses†

et Ephraim fortitúdo cápitis mei,*

Iuda sceptrum meum.

Moab lebes lavácri mei;†

super Idumæam exténdam
calceaméntum meum,*

super Philistæam vociferábor».

Quis dedúcet me in civitátem munítam?*

Quis dedúcet me usque in Idumæam?

Nonne, Deus, qui reppulísti nos?*

Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?

Da nobis auxílium de tribulatióne,*

quia vana salus hóminis.

In Deo faciémus virtútem,*

et ipse conculcábit inimícos nostros.

Ant. Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Canticum  Is 61, 10 — 62, 5
    
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem

Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi ... paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).

Gaudens gaudébo in Dómino,*

et exsultábit ánima mea in Deo meo,

quia índuit me vestiméntis salútis*

et induménto iustítiæ circúmdedit me,

quasi sponsum decorátum coróna*

et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Sicut enim terra profert germen suum†

et sicut hortus semen suum gérminat,*

sic Dóminus Deus germinábit iustítiam
et laudem coram univérsis géntibus.

Propter Sion non tacébo*

et propter Ierúsalem non quiéscam,

donec egrediátur ut splendor iustítia eius,*

et salus eius ut lampas accendátur.

Et vidébunt gentes iustítiam tuam*

et cuncti reges glóriam tuam;

et vocáberis nómine novo,*

quod os Dómini nominábit.

Et eris coróna glóriæ in manu Dómini*

et diadéma regni in manu Dei tui.

Non vocáberis ultra Derelícta,*

et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;

sed vocáberis Beneplácitum meum in ea,*

et terra tua Nupta,

quia complácuit Dómino in te,*

et terra tua erit nupta.

Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem,*

ita ducent te fílii tui;

ut gaudet sponsus super sponsam,*

ita gaudébit super te Deus tuus.

Ant. Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.

Psalmus 145 (146)
    
Sperantium in Dominum beatitudo

Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius).

Lauda, ánima mea, Dóminum;†

laudábo Dóminum in vita mea,*

psallam Deo meo, quámdiu fúero.

Nolíte confídere in princípibus,*

in fíliis hóminum, in quibus non est salus.

Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam;*

in illa die períbunt cogitatiónes eórum.

Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor,*

cuius spes in Dómino Deo suo,

qui fecit cælum et terram,*

mare et ómnia, quæ in eis sunt;

qui custódit veritátem in sæculum,†

facit iudícium oppréssis,*

dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos,*

Dóminus illúminat cæcos,

Dóminus érigit depréssos,*

Dóminus díligit iustos,

Dóminus custódit ádvenas,†

pupíllum et víduam susténtat*

et viam peccatórum dispérdit.

Regnábit Dóminus in sæcula,*

Deus tuus, Sion,
in generatiónem et generatiónem.

Ant. Laudábo Deum meum in vita mea.

Lectio brevis   Deut 4, 39-40a

Scito hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie.

Responsorium breve
R/.
Benedícam Dóminum. * In omni témpore. Benedícam.
V/. Semper laus eius in ore meo. * In omni témpore. Glória Patri. Benedícam.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino ómnibus diébus nostris.

Preces

Christus, splendor patérnæ glóriæ, verbo suo nos illúminat. Eum amánter invocémus dicéntes: Exáudi nos, Rex ætérnæ glóriæ.

Benedíctus es, auctor fídei nostræ et consummátor,
qui de ténebris vocásti nos in admirábile lumen tuum.

Qui cæcórum óculos aperuísti, et surdos fecísti audíre,
ádiuva incredulitátem nostram.

Dómine, in dilectióne tua iúgiter maneámus,
ne ab ínvicem separémur.

Da nobis in tentatióne resístere, in tribulatióne sustinére,
et in prósperis grátias ágere.

Pater noster.

Oratio

Memoráre, Dómine, testaménti tui sancti, quod sanguis Agni novo fœdere consecrávit, ut pópulus tuus et remissiónem obtíneat peccatórum, et ad redemptiónis indesinénter profíciat increméntum. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus, ut in Ordinario.
  Ad Tertiam Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
  Ad Sextam Rector potens vel Dicámus laudes
  Ad Nonam Rerum, Deus vel Ternis horárum

Psalmodia

Ant. 1 Clamávi ad te, Dómine; in verba tua supersperávi.

Psalmus 118 (119), 145-152
    
XIX (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine;*

iustificatiónes tuas servábo.

Clamávi ad te, salvum me fac,*

ut custódiam testimónia tua.

Prævéni dilúculo et clamávi,*

in verba tua supersperávi.

Prævenérunt óculi mei vigílias,*

ut meditárer elóquia tua.

Vocem meam audi
secúndum misericórdiam tuam, Dómine,*

secúndum iudícium tuum vivífica me.

Appropinquavérunt persequéntes me in malítia,*

a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Dómine,*

et ómnia præcépta tua véritas.

Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis,*

quia in ætérnum fundásti ea.

Ant. Clamávi ad te, Dómine; in verba tua supersperávi.

Ant. 2 Dóminus scit cogitatiónes hóminum quóniam vanæ sunt.

Psalmus 93 (94)
Dominus iustorum ultor

Vindex est Dominus de his omnibus: ... non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione (Cf. 1 Th 4, 6-7).

I

Deus ultiónum, Dómine,*

Deus ultiónum, effúlge.

Exaltáre, qui iúdicas terram,*

redde retributiónem supérbis.

Usquequo peccatóres, Dómine,*

úsquequo peccatóres exsultábunt?

Effabúntur et loquéntur protérva,*

gloriabúntur omnes,
qui operántur iniquitátem.

Pópulum tuum, Dómine, humíliant*

et hereditátem tuam vexant.

Víduam et ádvenam interfíciunt*

et pupíllos occídunt.

Et dixérunt: «Non vidébit Dóminus,*

nec intélleget Deus Iacob».

Intellégite, insipiéntes in pópulo,*

et, stulti, quando sapiétis?

Qui plantávit aurem, non áudiet,*

aut qui finxit óculum, non respíciet?

Qui córripit gentes, non árguet,*

qui docet hóminem sciéntiam?

Dóminus scit cogitatiónes hóminum*

quóniam vanæ sunt.

Ant. Dóminus scit cogitatiónes hóminum quóniam vanæ sunt.

Ant. 3 Factus est mihi Dóminus in præsídium et in adiutórium spei meæ.

II

Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine,*

et de lege tua docúeris eum,

ut mítiges ei a diébus malis,*

donec fodiátur peccatóri fóvea.

Quia non repéllet Dóminus plebem suam*

et hereditátem suam non derelínquet.

Quia ad iustítiam revertétur iudícium,*

et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde.

Quis consúrget mihi advérsus malignántes,*

aut quis stabit mecum
advérsus operántes iniquitátem?

Nisi quia Dóminus adiúvit me,*

paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.

Si dicébam: «Motus est pes meus»,*

misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.

In multitúdine sollicitúdinum meárum
in corde meo,*

consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.

Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis,*

quæ fingit moléstiam contra præcéptum?

Irruunt in ánimam iusti*

et sánguinem innocéntem condémnant.

Et factus est mihi Dóminus in præsídium*

et Deus meus in rupem refúgii mei;

et reddet illis iniquitátem ipsórum,†

et in malítia eórum dispérdet eos,*

dispérdet illos Dóminus Deus noster.

Ant. Factus est mihi Dóminus in præsídium et in adiutórium spei meæ.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Lectio brevis   1 Cor 10, 24. 31
Nemo, quod suum est, quærat, sed quod alteríus. Sive ergo manducátis sive bíbitis sive áliud quid fácitis, ómnia in glóriam Dei fácite.

V/. Bonum est confitéri Dómino.
R/. Et psállere nómini tuo, Altíssime.

Oratio

Dómine, Pater sancte, Deus fidélis, qui promíssum Spíritum misísti, ut hómines per peccátum dispérsos congregáres, fac nos in mundo unitátis pacísque múnera confovére. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Sextam
Lectio brevis   Col 3, 17

Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

V/. Tibi, Dómine, sacrificábo hóstiam laudis.
R/. Et nomen Dómini invocábo.

Oratio

Omnípotens et miséricors Deus, qui nos die média respiráre concédis, quos cœpimus propítius intuére labóres, et, sanans quæ delíquimus, fac eos ad finem tibi plácitum perveníre. Per Christum.

(Ad Vesperas)

Ad Nonam
Lectio brevis   Col 3, 23-24

Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.

V/. Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei.
R/. Tu es qui détines sortem meam.

Oratio

Dómine Iesu Christe, qui manus tuas in cruce ad salvándos hómines extendísti, concéde, ut actus nostri tibi reddántur accépti, et opus tuæ redemptiónis in mundo váleant declaráre. Qui vivis.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Psalmus 138 (139), 1-18. 23-24
    
Dominus intuens omnia

Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Rom 11, 34).

I

Dómine, scrutátus es et cognovísti me,*

tu cognovísti sessiónem meam
et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe,*

sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti,†

quia nondum est sermo in lingua mea,*

et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.

A tergo et a fronte coartásti me*

et posuísti super me manum tuam.

Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me,*

sublímis, et non attíngam eam.

Quo ibo a spíritu tuo*

et quo a fácie tua fúgiam?

Si ascéndero in cælum, tu illic es;*

si descéndero in inférnum, ades.

Si súmpsero pennas auróræ*

et habitávero in extrémis maris,

étiam illuc manus tua dedúcet me,*

et tenébit me déxtera tua.

Si díxero: «Fórsitan ténebræ cómpriment me,*

et non illuminátio erit circa me»,

étiam ténebræ non obscurabúntur a te,†

et nox sicut dies illuminábitur*

— sicut ténebræ eius ita et lumen eius —.

Ant. Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

II
    

Quia tu formásti renes meos,*

contexuísti me in útero matris meæ.

Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum;†

mirabília ópera tua,*

et ánima mea cognóscit nimis.

Non sunt abscóndita ossa mea a te,†

cum factus sum in occúlto,*

contéxtus in inferióribus terræ.

Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui,†

et in libro tuo scripti erant omnes dies:*

ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus;*

nimis gravis summa eárum.

Si dinumerábo eas,
super arénam multiplicabúntur;*

si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum.

Scrutáre me, Deus, et scito cor meum;*

proba me et cognósce sémitas meas

et vide, si via vanitátis in me est,*

et deduc me in via ætérna.

Ant. Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

Canticum  Cf. Col 1, 12-20
    
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis

Grátias agámus Deo Patri,*

qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine;

qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*

et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

in quo habémus redemptiónem,*

remissiónem peccatórum;

qui est imágo Dei invisíbilis,*

primogénitus omnis creatúræ,

quia in ipso cóndita sunt univérsa†

in cælis et in terra,*

visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes*

sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,†

et ipse est ante ómnia,*

et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiæ;†

qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,*

ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,

quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre*

et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius,*

sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Ant. In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

Lectio brevis   1 Io 2, 3-6

In hoc cognóscimus quóniam nóvimus Christum: si mandáta eius servémus. Qui dicit: «Novi eum», et mandáta eius non servat, mendax est, et in isto véritas non est; qui autem servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre.

Responsorium breve
R/.
Custódi nos, Dómine, * Ut pupíllam óculi. Custódi.
V/. Sub umbra alárum tuárum prótege nos. * Ut pupíllam óculi. Glória Patri. Custódi.

Ad Magnificat, ant. Fac, Deus, poténtiam in brácchio tuo, dispérde supérbos et exálta húmiles.

Preces (Vel)

Ætérno Patri, cuius misericórdia in pópulum suum magnificáta est usque ad cælos, exsultántibus córdibus acclamémus: Laeténtur omnes, qui sperant in te, Dómine.

Dómine, qui misísti Fílium tuum non ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum,
da ut mors eius gloriósa in nobis fructum suum áfferat copiósum.

Qui sacerdótes tuos minístros Christi et tuórum constituísti mysteriórum dispensatóres,
ipsis concéde cor fidéle, sciéntiam et caritátem.

Quos vocásti ad castitátem propter regnum cælórum,
fac ut intemeráta fidelitáte Fílium tuum sequántur.

Qui hóminem ab inítio másculum et féminam creásti,
omnes serva famílias in amóre sincéro.

Qui, per Christi oblatiónem, hóminum peccáta abstulísti,
ómnibus defúnctis remissiónem tríbue peccatórum.

Pater noster.

Oratio

Recordáre, Dómine, misericórdiæ tuæ, ut qui esuriéntes bonis cæléstibus implére dignáris, indigéntiæ nostræ tríbuas tuis abundáre divítiis. Per Dóminum.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.