OCTOBER 1-2

Die 1 octobris

S. TERESIÆ A IESU INFANTE, VIRGINIS

Memoria

De Communi virginum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex narratióne vitæ sanctæ Terésiæ a Iesu Infánte, vírginis, ab ipsa exaráta (Manuscrits autobiographiques, Lisieux 1957, 227-229)

In corde Ecclesiæ ego amor ero

Cum imménsa mea desidéria mihi martýrio essent, epístolas adívi sancti Pauli, ut responsiónem tandem invenírem. Oculos casu coniéci in cápita duodécimum et décimum tértium epístolæ primæ ad Corínthios, in primóque legi omnes simul apóstolos, prophétas, doctóres esse non posse, Ecclesiámque váriis constáre membris, oculúmque simul manum esse non posse. Apérta quidem respónsio, non tamen ea quæ mea impléret desidéria mihíque pacem afférret.

In lectióne perseverávi neque ánimum dimísi, propositúmque invéni súblevans: Æmulámini charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro. Apóstolus enim commentátur charísmata melióra nihil sine caritáte esse, eandémque caritátem excellentiórem viam esse tuto ad Deum deducéntem. Quiétem tandem invéneram.

Mýsticum Ecclésiæ corpus cum aspícerem, in nullo membrórum quæ sanctus Paulus descrípsit me ipsam agnóveram, seu pótius in univérsis me cérnere volébam. Cáritas vocatiónis meæ cárdinem mihi óbtulit. Intelléxi Ecclésiam quidem corpus habére váriis compáctum membris, at hoc in córpore membrum non deésse necessárium et nobílius; intelléxi Ecclésiam cor habére et huiúsmodi cor amóre incénsum exsístere. Intelléxi unum amórem membra Ecclésiæ ad agéndum compéllere, eodémque amóre exstíncto, apóstolos Evangélium non ámplius annuntiatúros, mártyres sánguinem non ámplius effusúros. Perspéxi et agnóvi amórem omnes in se conclúdere vocatiónes, amórem ómnia esse, eundémque univérsa témpora et loca comprehéndere, uno verbo amórem ætérnum esse.

Tunc, summo delirántis ánimi gáudio, exclamávi: O Iesu, mi amor, vocatiónem meam tandem invéni: vocátio mea est amor. Utique, locum mihi próprium in Ecclésia invéni, locúmque istum tu mihi dedísti, mi Deus. In corde Ecclésiæ, matris meæ, ego amor ero, et ita ero ómnia, ac meum desidérium in rem deducétur.

Responsorium   Cf. Ps 20 (21), 4; cf. Iob 31, 18; cf. Eph 3, 18; Ps 30 (31), 20
R/.
Deus, prævenísti me in dilectióne tua, quæ ab infántia mea mecum crevit; * Et nunc comprehéndere non possum quod sit profúndum caritátis tuæ.
V/. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Domine, quam abscondísti timéntibus te. * Et nunc.

Ad Laudes matutinas

De Communi Virg. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.

Preces De Communi Virginum.

Ad Vesperas

De Communi Virg. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Gaudéte et exsultáte, quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Preces De Communi Virginum.

Die 2 octobris

SS. ANGELORUM CUSTODUM

Memoria

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Dóminum, cui minístrant ángeli, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Ubi celebretur hæc memoria modo magis proprio, Psalmodia, versus et Lectio prior sumere possunt e die 29 septembris.

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo 12 in psalmum Qui habitat, 3. 6-8: Opera omnia, Edit. Cisterc. 4 [1966], 458-462)

Custodiant te in omnibus viis tuis

Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Confiteántur et dicant inter gentes quóniam magnificávit Dóminus fácere cum eis. Dómine, quid est homo quia innotuísti ei? Aut quid appónis erga eum cor tuum? Appónis cor erga eum, geris pro eo sollicitúdinem, curam illíus habes. Dénique ei mittis Unigénitum tuum, immíttis Spíritum tuum, promíttis étiam vultum tuum. Et ne quid in cæléstibus vacet ab ópera sollicitúdinis nostræ, beátos illos spíritus propter nos mittis in ministérium, custódiæ nostræ députas, nostros iubes fíeri pædagógos.

Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Quantam tibi debet hoc verbum inférre reveréntiam, afférre devotiónem, conférre fidúciam. Reveréntiam pro præséntia, devotiónem pro benevoléntia, fidúciam pro custódia. Adsunt ígitur, et adsunt tibi, non modo tecum, sed étiam pro te. Adsunt ut prótegant, adsunt ut prosint. Verúmtamen etsi ille mandávit, ipsis quoque, qui et ei ex tanta caritáte obœdiunt et nobis subvéniunt in tanta necessitáte, ingrátos esse non licet.

Simus ergo devóti, simus grati tantis custódibus; redamémus eos, honorémus eos quantum póssumus, quantum debémus. Totus tamen ei reddátur et amor et honor noster, a quo tam ipsis quam nobis est totum, unde honoráre póssumus vel amáre, unde amári honoraríve merémur.

In ipso ítaque, fratres, affectuóse diligámus ángelos eius, tamquam futúros aliquándo coherédes nostros, ínterim vero actóres et tutóres a Patre pósitos et præpósitos nobis. Nunc enim fílii Dei sumus, etsi nondum appáreat, quod adhuc párvuli sub actóribus et tutóribus simus, tamquam nihil ínterim differéntes a servis.

Céterum, etsi tam párvuli sumus, et tam magna nobis, et nec modo tam magna sed et tam periculósa via restat, quid tamen sub tantis custódibus timeámus? Nec superári, nec sedúci, minus autem sedúcere possunt, qui custódiunt nos in ómnibus viis nostris. Fidéles sunt, prudéntes sunt, poténtes sunt: quid trepidámus? Tantum sequámur eos, adhæreámus eis, et in protectióne Dei cæli commorémur.

Responsorium   Ps 90 (91), 11-12. 10
R/.
Angelis suis mandábit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis; * In mánibus portábunt te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
V/. Non accédet ad te malum, et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo. * In mánibus.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Dóminus mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Benedíctus Deus, qui misit ángelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eum.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Angeli et omnes virtútes, laudáte Dóminum.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Ex 23, 20-21a

Ecce ego mittam ángelum, qui præcédat te et custódiat in via et introdúcat ad locum, quem parávi. Obsérva eum et audi vocem eius.

Responsorium breve
R/.
In conspéctu angelórum * Psallam tibi, Deus meus. In conspéctu.
V/. Et confitébor nómini tuo. * Psallam tibi, Deus meus. Glória Patri. In conspéctu.

Ad Benedictus, ant. Omnes sunt administratórii spíritus, in ministérium missi propter eos qui hereditátem cápiunt salútis.

Preces

Fratres caríssimi, confiteámur Dómino, cui astat multitúdo angelórum, et deprecémur ut hi minístri gloriósi nos ádiuvent in itínere vitæ nostræ: Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Deus, qui ángelis tuis mandásti ut custódiant nos in ómnibus viis nostris,
deduc nos hódie sine offensióne per sémitas tuas.

Pater, cuius fáciem in cælis semper vident ángeli nostri,
fac nos sine intermissióne quærere fáciem tuam.

Deus, cuius fílii erunt sicut ángeli in cælo,
da nobis castitátem cordis et córporis.

Deus, in adiutórium pópuli tui mitte Michaélem príncipem magnum,
ut eum deféndat in prœlio contra Sátanam et ángelos eius.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Lectio brevis   Act 5, 17-20

Exsúrgens princeps sacerdótum et omnes, qui cum illo erant, quæ est hæresis sadducæórum, repléti sunt zelo et iniecérunt manus in apóstolos et posuérunt illos in custódia pública. Angelus autem Dómini per noctem apéruit iánuas cárceris et edúcens eos dixit: Ite et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius.

V/. In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.
R/. Adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Lectio brevis   Act 12, 7

Et ecce ángelus Dómini ástitit, et lumen refúlsit in habitáculo; percússo autem látere Petri, suscitávit eum dicens: Surge velóciter! Et cecidérunt caténæ de mánibus eius.

V/. Misit Dóminus ángelum suum.
R/. Et erípuit me de manu Heródis.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Lectio brevis   Act 10, 3-5

Cornélius vidit in visu maniféste quasi hora nona diéi ángelum Dei introeúntem ad se et dicéntem sibi: Cornéli! At ille íntuens eum et timóre corréptus dixit: Quid est, dómine? Dixit autem illi: Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei. Et nunc mitte viros in Ioppen et accérsi Simónem quendam, qui cognominátur Petrus.

V/. Ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum.
R/. De manu ángeli coram Deo.

Oratio

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Christum.

Ad II Vesperas

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum, et erípiet eos.

Psalmus 33 (34)

I

Benedícam Dóminum in omni témpore,*

semper laus eius in ore meo.

In Dómino gloriábitur ánima mea,*

áudiant mansuéti et læténtur.

Magnificáte Dóminum mecum,*

et exaltémus nomen eius in idípsum.

Exquisívi Dóminum, et exaudívit me*

et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.

Respícite ad eum, et illuminámini*

et fácies vestræ non confundéntur.

Iste pauper clamávit,†

et Dóminus exaudívit eum*

et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.

Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum*

et erípiet eos.

Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus;*

beátus vir, qui sperat in eo.

Timéte Dóminum, sancti eius,*

quóniam non est inópia timéntibus eum.

Dívites eguérunt et esuriérunt,*

inquiréntes autem Dóminum
non defícient omni bono.

Ant. Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum, et erípiet eos.

Ant. 2 Vivit Dóminus, quóniam custodívit me ángelus eius.

II

Veníte, fílii, audíte me:*

timórem Dómini docébo vos.

Quis est homo, qui vult vitam,*

díligit dies, ut vídeat bonum?

Próhibe linguam tuam a malo,*

et lábia tua ne loquátur dolum.

Divérte a malo et fac bonum,*

inquíre pacem et perséquere eam.

Oculi Dómini super iustos,*

et aures eius in clamórem eórum.

Vultus autem Dómini super faciéntes mala,*

ut perdat de terra memóriam eórum.

Clamavérunt, et Dóminus exaudívit*

et ex ómnibus tribulatiónibus eórum
liberávit eos.

Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde,*

et confráctos spíritu salvábit.

Multæ tribulatiónes iustórum,*

et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.

Custódit ómnia ossa eórum,*

unum ex his non conterétur.

Interfíciet peccatórem malítia,*

et, qui odérunt iustum, puniéntur.

Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum,*

et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.

Ant. Vivit Dóminus, quóniam custodívit me ángelus eius.

Ant. 3 Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini illi, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.

Canticum  Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a
    

Grátias ágimus tibi,*

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras,*

quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti.

Et irátæ sunt gentes,*

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis*

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri*

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum,*

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni*

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam*

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli*

et qui habitátis in eis.

Ant. Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini illi, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.

Lectio brevis   Ap 8, 3-4

Angelus venit et stetit ante altáre habens turíbulum áureum, et data sunt illi incénsa multa, ut daret oratiónibus sanctórum ómnium super altáre áureum, quod est ante thronum. Et ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum de manu ángeli coram Deo.

Responsorium breve
R/.
Angelis suis * Deus mandávit de te. Angelis.
V/. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis. * Deus mandávit de te. Glória Patri. Angelis.

Ad Magnificat, ant. Angeli eórum semper vident fáciem Patris mei, qui est in cælis.

Preces

Dóminum deprecémur ut cum ángelis, qui fáciunt voluntátem eius, ad audiéndam vocem sermónum ipsíus promptióres reddámur. Et illi grátias agámus dicéntes: Cum ángelis hymnum glóriæ tuæ cánimus.

Deus, qui ángelos mirabílium tuórum núntios constituísti,
fac ut, ipsis adiuvántibus, et nos magnália tua homínibus nuntiémus.

Dómine altíssime, quem ángeli indesinénter sanctum proclámant,
tríbue ut in Ecclésia tibi laus résonet perénnis.

Qui ángelis tuis mandásti ut custódiant servos tuos in viis suis,
fac ut omnes iter agéntes incólumes cum pace et gáudio ad sua rédeant.

Qui ab ángelis pacem homínibus nuntiári dedísti,
manda illis ut rectóribus et pópulis semper pacis consília súggerant.

Cum míseris ángelos, ut eléctos tuos cóngregent a quáttuor ventis,
fac ut omnes fílii tui inter eléctos connumeréntur.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.