ZTO5

Feria VI post dominicam II post Pentecosten
SACRATISSIMI CORDIS IESU
Sollemnitas

Ad I Vesperas

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 In caritáte perpétua diléxit nos Deus; ídeo, exaltátus a terra, attráxit nos ad cor suum, míserans.

Psalmus 112 (113)
    

Laudáte, púeri Dómini,*

laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedíctum*

ex hoc nunc et usque in sæculum.

A solis ortu usque ad occásum*

laudábile nomen Dómini.

Excélsus super omnes gentes Dóminus,*

super cælos glória eius.

Quis sicut Dóminus Deus noster,
qui in altis hábitat*

et se inclínat, ut respíciat
in cælum et in terram?

Súscitans de terra ínopem,*

de stércore érigens páuperem,

ut cóllocet eum cum princípibus,*

cum princípibus pópuli sui.

Qui habitáre facit stérilem in domo,*

matrem filiórum lætántem.

Ant. In caritáte perpétua diléxit nos Deus, ídeo, exaltátus a terra, attráxit nos ad cor suum, míserans.

Ant. 2 Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.

Psalmus 145 (146)
    

Lauda, ánima mea, Dóminum;†

laudábo Dóminum in vita mea,*

psallam Deo meo, quámdiu fúero.

Nolíte confídere in princípibus,*

in fíliis hóminum, in quibus non est salus.

Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam;*

in illa die períbunt cogitatiónes eórum.

Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor,*

cuius spes in Dómino Deo suo,

qui fecit cælum et terram,*

mare et ómnia, quæ in eis sunt;

qui custódit veritátem in sæculum,†

facit iudícium oppréssis,*

dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos,*

Dóminus illúminat cæcos,

Dóminus érigit depréssos,*

Dóminus díligit iustos,

Dóminus custódit ádvenas,†

pupíllum et víduam susténtat*

et viam peccatórum dispérdit.

Regnábit Dóminus in sæcula,*

Deus tuus, Sion,
in generatiónem et generatiónem.

Ant. Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris.

Ant. 3 Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas, et pro óvibus meis pono ánimam meam.

Canticum  Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12
    

Dignus es, Dómine et Deus noster,*

accípere glóriam et honórem et virtútem,

quia tu creásti ómnia,*

et propter voluntátem tuam
erant et creáta sunt.

Dignus es, Dómine, accípere librum*

et aperíre signácula eius,

quóniam occísus es†

et redemísti Deo in sánguine tuo*

ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne

et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes,*

et regnábunt super terram.

Dignus est Agnus, qui occísus est,†

accípere virtútem et divítias et sapiéntiam*

et fortitúdinem et honórem
et glóriam et benedictiónem.

Ant. Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas, et pro óvibus meis pono ánimam meam.

Lectio brevis   Eph 5, 25b-27

Christus diléxit ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret mundans lavácro aquæ in verbo, ut exhibéret ipse sibi gloriósam ecclésiam non habéntem máculam aut rugam aut áliquid eiúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta.

Responsorium breve
R/.
Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo. Christus.
V/. Et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri. * In sánguine suo. Glória Patri. Christus.

Ad Magnificat, ant. Ignem veni míttere in terram, et quid volo nisi ut accendátur?

Preces

Iesum, réquiem animárum, deprecémur, fratres, et ab eo postulémus: Rex amantíssime, miserére.

Iesu, cuius cor láncea est perforátum, sánguinem et aquam effúndens, ut sponsa tibi nascerétur Ecclésia,
eam sanctam fac et immaculátam.

Iesu, templum Dei sanctum, ab homínibus solútum et a Patre íterum excitátum,
Ecclésiam fac tabernáculum Altíssimi.

Iesu, rex et centrum ómnium córdium, in caritáte perpétua nos díligens et áttrahens míserans,
fœdus novum cum ómnibus rénova.

Iesu, pax et reconciliátio nostra, in unum novum hóminem omnes pace compónens, et per crucem interfíciens inimicítias,
accéssum tríbue ad Patrem.

Iesu, vita et resurréctio nostra, oneratórum reféctio et réquies animárum,
peccatóres ad te áttrahe.

Iesu, factus obœdiens usque ad mortem crucis propter nímiam tuam caritátem,
omnes in tua pace dormiéntes resúscita.

Pater noster.

Oratio

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum.

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Cor Iesu, amóre nostri vulnerátum, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Apud te est fons vitæ; torrénte voluptátis tuæ potábis nos.

Psalmus 35 (36)
    

Susúrrat iníquitas ad ímpium
in médio cordis eius;*

non est timor Dei ante óculos eius.

Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius,*

ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.

Verba oris eius iníquitas et dolus*

désiit intellégere, ut bene ágeret.

Iniquitátem meditátus est in cubíli suo,†

ástitit omni viæ non bonæ,*

malítiam autem non odívit.

Dómine, in cælo misericórdia tua*

et véritas tua usque ad nubes;

iustítia tua sicut montes Dei,†

iudícia tua abýssus multa:*

hómines et iuménta salvábis, Dómine.

Quam pretiósa misericórdia tua, Deus!*

Fílii autem hóminum
in tégmine alárum tuárum sperábunt;

inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ,*

et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.

Quóniam apud te est fons vitæ,*

et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te*

et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.

Non véniat mihi pes supérbiæ,*

et manus peccatóris non móveat me.

Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem,*

expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Ant. Apud te est fons vitæ; torrénte voluptátis tuæ potábis nos.

Ant. 2 Dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.

Psalmus 60 (61)

Exáudi, Deus, deprecatiónem meam,*

inténde oratióni meæ.

A fínibus terræ ad te clamávi,†

dum anxiarétur cor meum.*

In petram inaccéssam mihi deduc me!

Quia factus es spes mea,*

turris fortitúdinis a fácie inimíci.

Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula,*

prótegar in velaménto alárum tuárum,

quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea,*

dedísti hereditátem timéntium nomen tuum.

Dies super dies regis adícies,*

annos eius usque in diem generatiónis
et generatiónis.

Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei;*

misericórdia et véritas servent eum.

Sic psalmum dicam nómini tuo
in sæculum sæculi,*

ut reddam vota mea de die in diem.

Ant. Dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.

Ant. 3 Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.

Psalmus 97 (98)
    

Cantáte Dómino cánticum novum,*

quia mirabília fecit.

Salvávit sibi déxtera eius,*

et bráchium sanctum eius.

Notum fecit Dóminus salutáre suum,*

in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.

Recordátus est misericórdiæ suæ*

et veritátis suæ dómui Israel.

Vidérunt omnes términi terræ*

salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra,*

erúmpite, exsultáte et psállite.

Psállite Dómino in cíthara,*

in cíthara et voce psalmi;

in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ,*

iubiláte in conspéctu regis Dómini.

Sonet mare et plenitúdo eius,*

orbis terrárum, et qui hábitant in eo.

Flúmina plaudent manu,†

simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini,*

quóniam venit iudicáre terram.

Iudicábit orbem terrárum in iustítia*

et pópulos in æquitáte.

Ant. Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.

V/. Memor ero óperum Dómini.
R/. Memor ero ab inítio mirabílium suórum.

Lectio prior

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános 8, 28-39

Caritas Dei in Christo manifestatur

Fratres: Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

Quid ergo dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit? Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus, qui iustíficat? Quis est qui condémnet? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis?

Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius? Sicut scriptum est: «Propter te mortificámur tota die, æstimáti sumus ut oves occisiónis».

Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quælibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro.

Responsorium   Eph 2, 5. 4b. 7a
R/.
Cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Deus Christo, * Propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos.
V/. Ut osténderet in sæculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ. * Propter.

Lectio altera

Ex Opéribus sancti Bonaventúræ epíscopi (Opusculum 3, Lignum vitæ, 29-30. 47)

Apud te est fons vitæ

Consídera et tu, homo redémpte, quis, quantus et qualis est hic, qui pro te pendet in cruce, cuius mors vivíficat mórtuos, cuiúsque tránsitum et cælum luget et terra, et lápides duri scindúntur.

Porro ut de látere Christi dormiéntis in cruce formarétur Ecclésia, et Scriptúra implerétur quæ dicit: Vidébunt in quem transfixérunt, divína est ordinatióne indúltum, ut unus mílitum láncea latus sacrum illud aperiéndo perfóderet, quátenus sánguine cum aqua manánte, prétium effunderétur nostræ salútis, quod a fonte, scílicet cordis arcáno, profúsum, vim daret sacraméntis Ecclésiæ ad vitam grátiæ conferéndam, essétque iam in Christo vivéntibus póculum fontis vivi saliéntis in vitam ætérnam.

Surge ígitur, ámica Christi, esto sicut colúmba nidíficans in summo ore foráminis, ibi ut passer invéniens domum, vigiláre non cesses, ibi tamquam turtur casti amóris pullos abscónde, ibi os appóne, ut háurias aquas de fóntibus Salvatóris. Hic enim est fons egrédiens de médio paradísi, qui in quáttuor divísus cápita et in corda devóta diffúsus, fecúndat et írrigat univérsam terram.

Ad hunc fontem vitæ et lúminis curre, cum desidério vivo, quæcúmque es, ánima Deo devóta, et cordis íntima vi ad eum clama: «O ineffábilis decor Dei excélsi et puríssima cláritas lucis ætérnæ, vita omnem vitam vivíficans, lux omne lumen illúminans et consérvans in splendóre perpétuo multifórmia lúmina fulgéntia, ante thronum divinitátis tuæ a primævo dilúculo!

O ætérnum et inaccessíbile, clarum et dulce proflúvium fontis abscónditi ab óculis ómnium mortálium, cuius profúndum sine fundo, cuius altum sine término, cuius amplitúdo incircumscriptíbilis, et cuius púritas imperturbábilis.

Ex quo flúvius procédit, qui lætíficat civitátem Dei, ut in voce exsultatiónis et confessiónis decantémus tibi cántica laudis, experiéntia teste probántes, quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen».

Responsorium   Ps 102 (103), 2. 4; 33 (34), 9a
R/.
Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius, * Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
V/. Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus. * Qui rédimit.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Stans Iesus clamábat dicens: Si quis sitit, véniat ad me et bibat.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Fili, præbe mihi cor tuum, et óculi tui custódiant vias meas.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Ier 31, 33

Hoc erit pactum, quod fériam cum domo Israel post dies illos, dicit Dóminus: Dabo legem meam in viscéribus eórum et in corde eórum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum.

Responsorium breve
R/.
Tóllite iugum meum super vos, * Et díscite a me. Tóllite.
V/. Quia mitis sum et húmilis corde. * Et díscite a me. Glória Patri. Tóllite.

Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ suæ visitávit nos Deus, et fecit redemptiónem pópuli sui, allelúia.

Preces

Iesum, qui est mitis et húmilis corde, deprecémur, fratres, eíque supplicémus: Rex amantíssime, miserére.

Iesu, in quo hábitat omnis plenitúdo divinitátis,
divínæ consórtes natúræ tuæ nos éffice.

Iesu, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ,
multifórmem sapiéntiam Dei per Ecclésiam nobis revéla.

Iesu, in quo Pater sibi bene complácuit,
prædicatiónis tuæ fac nos auditóres perseverántes.

Iesu, de cuius plenitúdine omnes nos accépimus,
grátiam et veritátem Patris nobis abundánter largíre.

Iesu, fons vitæ et sanctitátis,
sanctos et immaculátos in caritáte nos redde.

Pater noster.

Oratio

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum.

 

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Pópule meus, quid feci tibi aut quid moléstus fui? Respónde mihi.

Psalmi graduales Series I.

Lectio brevis   Ier 31, 2-4

Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus, qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israel. De longe Dóminus appáruit mihi: In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis.

V/. Hauriétis aquas in gáudio.
R/. De fóntibus Salvatóris.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Contrítum est cor meum in médio mei, contremuérunt ómnia ossa mea.

Psalmi graduales Series II.

Lectio brevis   Ier 32, 40

Fériam eis pactum sempitérnum et non désinam eis benefácere et timórem meum dabo in corde eórum, ut non recédant a me.

V/. Sustínui quid simul contristarétur, et non fuit.
R/. Et qui consolarétur, et non invéni.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. Unus mílitum láncea latus Iesu apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.

Psalmi graduales Series III.

Lectio brevis   Rom 5, 8-9

Comméndat suam caritátem Deus in nos, quóniam, cum adhuc peccatóres essémus, Christus pro nobis mórtuus est. Multo ígitur magis iustificáti nunc in sánguine ipsíus, salvi érimus ab ira per ipsum!

V/. Vulnerátus est propter iniquitátes nostras.
R/. Et eius livóre sanáti sumus.

Oratio

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Christum.

 

Ad II Vesperas

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Suávi iugo tuo domináre, Dómine, in médio inimicórum tuórum.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
    

Dixit Dóminus Dómino meo:*

«Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos*

scabéllum pedum tuórum».

Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion:*

domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum principátus in die virtútis tuæ,†

in splendóribus sanctis,*

ex útero ante lucíferum génui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum:*

«Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech».

Dóminus a dextris tuis,*

conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet,*

proptérea exaltábit caput.

Ant. Suávi iugo tuo domináre, Dómine, in médio inimicórum tuórum.

Ant. 2 Miséricors et miserátor Dóminus: escam dedit timéntibus se.

Psalmus 110 (111)
    

Confitébor Dómino in toto corde meo,*

in consílio iustórum et congregatióne.

Magna ópera Dómini,*

exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.

Decor et magnificéntia opus eius,*

et iustítia eius manet in sæculum sæculi.

Memóriam fecit mirabílium suórum,*

miséricors et miserátor Dóminus.

Escam dedit timéntibus se;*

memor erit in sæculum testaménti sui.

Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo,†

ut det illis hereditátem géntium;*

ópera mánuum eius véritas et iudícium.

Fidélia ómnia mandáta eius,†

confirmáta in sæculum sæculi,*

facta in veritáte et æquitáte.

Redemptiónem misit pópulo suo,*

mandávit in ætérnum testaméntum suum.

Sanctum et terríbile nomen eius.*

Inítium sapiéntiæ timor Dómini,

intelléctus bonus ómnibus faciéntibus ea;*

laudátio eius manet in sæculum sæculi.

Ant. Miséricors et miserátor Dóminus: escam dedit timéntibus se.

Ant. 3 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Canticum  Phil 2, 6-11
    

Christus Iesus, cum in forma Dei esset,*

non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

sed semetípsum exinanívit
formam servi accípiens,†

in similitúdinem hóminum factus;*

et hábitu invéntus ut homo,

humiliávit semetípsum†

factus obœdiens usque ad mortem,*

mortem autem crucis.

Propter quod et Deus illum exaltávit†

et donávit illi nomen,*

quod est super omne nomen,

ut in nómine Iesu omne genu flectátur*

cæléstium et terréstrium et infernórum

et omnis lingua confiteátur:*

«Dóminus Iesus Christus!»,
in glóriam Dei Patris.

Ant. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Lectio brevis   Eph 2, 4-7

Deus, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo et conresuscitávit et consedére fecit in cæléstibus in Christo Iesu, ut osténderet in sæculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ in bonitáte super nos in Christo Iesu.

Responsorium breve
R/.
Christus diléxit nos et lavit nos * In sánguine suo. Christus.
V/. Et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri. * In sánguine suo. Glória Patri. Christus.

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus in sinum et cor suum, recordátus misericórdiæ suæ, allelúia.

Preces

Iesum, réquiem animárum, deprecémur, fratres, et ab eo postulémus: Rex amantíssime, miserére.

Iesu, cuius cor láncea est perforátum, sánguinem et aquam effúndens, ut sponsa tibi nascerétur Ecclésia,
eam sanctam fac et immaculátam.

Iesu, templum Dei sanctum, ab homínibus solútum et a Patre íterum excitátum,
Ecclésiam fac tabernáculum Altíssimi.

Iesu, rex et centrum ómnium córdium, in caritáte perpétua nos díligens et áttrahens míserans,
fœdus novum cum ómnibus rénova.

Iesu, pax et reconciliátio nostra, in unum novum hóminem omnes pace compónens, et per crucem interfíciens inimicítias,
accéssum tríbue ad Patrem.

Iesu, vita et resurréctio nostra, oneratórum reféctio et réquies animárum,
peccatóres ad te áttrahe.

Iesu, factus obœdiens usque ad mortem crucis propter nímiam tuam caritátem,
omnes in tua pace dormiéntes resúscita.

Pater noster.

Oratio

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum.